| 1. list KorinťanomBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 1Kor 16, 1-24 |
1 1Kor 16, 1 De collectis autem, quae fiunt in sanctos, sicut ordina vi ecclesiis Galatiae, ita et vos facite. 2 1Kor 16, 2 Per primam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens, quod ei beneplacuerit, ut non, cum venero, tunc collectae fiant. 3 1Kor 16, 3 Cum autem praesens fuero, quos probaveritis, per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Ierusalem; 4 1Kor 16, 4 quod si dignum fuerit, ut et ego eam, mecum ibunt. 5 1Kor 16, 5 Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero, nam Macedoniam pertransibo; 6 1Kor 16, 6 apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo, ut vos me deducatis, quocumque iero. 7 1Kor 16, 7 Nolo enim vos modo in transitu videre; spero enim me aliquantum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit. 8 1Kor 16, 8 Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten; 9 1Kor 16, 9 ostium enim mihi apertum est magnum et efficax, et adversarii multi. 10 1Kor 16, 10 Si autem venerit Timotheus, videte, ut sine timore sit apud vos, opus enim Domini operatur, sicut et ego; 11 1Kor 16, 11 ne quis ergo illum spernat. Deducite autem illum in pace, ut veniat ad me; exspecto enim illum cum fratribus. 12 1Kor 16, 12 De Apollo autem fratre, multum rogavi eum, ut veniret ad vos cum fratribus, et utique non fuit voluntas, ut nunc veniret; veniet autem, cum ei opportunum fuerit. 13 1Kor 16, 13 Vigilate, state in fide, viriliter agite, confortamini; 14 1Kor 16, 14 omnia vestra in caritate fiant. 15 1Kor 16, 15 Obsecro autem vos, fratres: nostis domum Stephanae, quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos; 16 1Kor 16, 16 ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti. 17 1Kor 16, 17 Gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici, quoniam id quod vobis deerat, ipsi suppleverunt; 18 1Kor 16, 18 refecerunt enim et meum spiritum et vestrum. Cognoscite ergo, qui eiusmodi sunt. 19 1Kor 16, 19 Salutant vos ecclesiae Asiae. Salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia. 20 1Kor 16, 20 Salutant vos fratres omnes. Salutate invicem in osculo sancto. 21 1Kor 16, 21 Salutatio mea manu Pauli. 22 1Kor 16, 22 Si quis non amat Dominum, sit anathema. Marana tha! 23 1Kor 16, 23 Gratia Domini Iesu vobiscum. 24 1Kor 16, 24 Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu.
| | 1Kor 16, 1-24 |
Verš 2
Per primam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens, quod ei beneplacuerit, ut non, cum venero, tunc collectae fiant.
Sk 11:29 - Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus;
2Kor 8:4 - cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii, quod fit in sanctos.
2Kor 9:1 - Nam de ministerio, quod fit in sanctos, superfluum est mihi scribere vobis;
Verš 20
Salutant vos fratres omnes. Salutate invicem in osculo sancto.
Rim 16:16 - Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiae Christi.
2Kor 13:12 - Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos sancti omnes.
1Sol 5:26 - Salutate fratres omnes in osculo sancto.
1Pt 5:14 - Salutate invicem in osculo caritatis. Pax vobis omnibus, qui estis in Christo.
Verš 5
Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero, nam Macedoniam pertransibo;
2Kor 1:15 - Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundam gratiam haberetis,
1Kor 16,1 - Ide o zbierku pre cirkev v Jeruzaleme.
1Kor 16,2 - "Prvý deň týždňa" je nedeľa, deň Pána. Porov. Sk 20,7.
1Kor 16,15 - "Prvotina Achájska" – prví veriaci z Achájska; porov. 1, 16.
1Kor 16,19 - Manželia Akvila a Priska – verní Pavlovi spolupracovníci: predtým v Korinte (Sk 18, 1–4; 18, 26), teraz v Efeze a neskôr v Ríme (porov. Rim 16, 3).
1Kor 16,21 - Porov. 2 Sol 3, 17.
1Kor 16,22 - "Marana tha" znamená: "Pane, príď!" Bola to liturgická aklamácia v aramejskej reči vo vtedajších kresťanských komunitách. Vyjadrovala vrúcnu túžbu po druhom Pánovom príchode.