výhody registrácie

1. list Korinťanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1Kor 15, 1-58

1 Notum autem vobis facio, fratres, evangelium, quod evangelizavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, 2 per quod et salvamini, qua ratione evangelizaverim vobis, si tenetis, nisi si frustra credidistis! 3 Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi, quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas 4 et quia sepultus est et quia suscitatus est tertia die secundum Scripturas 5 et quia visus est Cephae et post haec Duodecim; 6 deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus plures manent usque adhuc, quidam autem dormierunt; 7 deinde visus est Iacobo, deinde apostolis omnibus; 8 novissime autem omnium, tamquam abortivo, visus est et mihi. 9 Ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei; 10 gratia autem Dei sum id, quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi; non ego autem, sed gratia Dei mecum. 11 Igitur sive ego sive illi, sic praedicamus, et sic credidistis. 12 Si autem Christus praedicatur quod suscitatus est a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est? 13 Si autem resurrectio mortuorum non est, neque Christus suscitatus est! 14 Si autem Christus non suscitatus est, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra; 15 invenimur autem et falsi testes Dei, quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si revera mortui non resurgunt. 16 Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit; 17 quod si Christus non resurrexit, stulta est fides vestra; adhuc estis in peccatis vestris. 18 Ergo et, qui dormierunt in Christo, perierunt. 19 Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. 20 Nunc autem Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium. 21 Quoniam enim per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum: 22 sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. 23 Unusquisque autem in suo ordine: primitiae Christus; deinde hi, qui sunt Christi, in adventu eius; 24 deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem. 25 Oportet autem illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. 26 Novissima autem inimica destruetur mors; 27 omnia enim subiecit sub pedibus eius. Cum autem dicat: “Omnia subiecta sunt”, sine dubio praeter eum, qui subiecit ei omnia. 28 Cum autem subiecta fuerint illi omnia, tunc ipse Filius subiectus erit illi, qui sibi subiecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. 29 Alioquin quid facient, qui baptizantur pro mortuis? Si omnino mortui non resurgunt, ut quid et baptizantur pro illis? 30 Ut quid et nos periclitamur omni hora? 31 Cotidie morior, utique per vestram gloriationem, fratres, quam habeo in Christo Iesu Domino nostro! 32 Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest? Si mortui non resurgunt, manducemus et bibamus, cras enim moriemur. 33 Noli te seduci: “ Corrumpunt mores bonos colloquia mala ”. 34 Evigilate iuste et nolite peccare! Ignorantiam enim Dei quidam ha bent; ad reverentiam vobis loquor. 35 Sed dicet aliquis: “ Quomodo resurgunt mortui? Quali autem corpore veniunt? ”. 36 Insipiens! Tu, quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur; 37 et, quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas sed nudum granum, ut puta tritici aut alicuius ceterorum. 38 Deus autem dat illi corpus sicut voluit, et unicuique seminum proprium corpus. 39 Non omnis caro eadem caro, sed alia hominum, alia caro pecorum, alia caro volucrum, alia autem piscium. 40 Et corpora caelestia et corpora terrestria, sed alia quidem caelestium gloria, alia autem terrestrium. 41 Alia claritas solis, alia claritas lunae et alia claritas stellarum; stella enim a stella differt in claritate. 42 Sic et resurrectio mortuorum: seminatur in corruptione, resurgit in incorruptione; 43 seminatur in ignobilitate, resurgit in gloria; seminatur in infirmitate, resurgit in virtute; 44 seminatur corpus animale, resurgit corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale. 45 Sic et scriptum est: “ Factus est primus homo Adam in animam viventem ”; novissimus Adam in Spiritum vivificantem. 46 Sed non prius, quod spiritale est, sed quod animale est; deinde quod spiritale. 47 Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo. 48 Qualis terrenus, tales et terreni, et qualis caelestis, tales et caelestes; 49 et sicut portavimus imaginem terreni, portabimus et imaginem caelestis. 50 Hoc autem dico, fratres, quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptelam possidebit. 51 Ecce mysterium vobis dico: Non omnes quidem dormiemus, sed omnes immutabimur, 52 in momento, in ictu oculi, in novissima tuba; canet enim, et mortui suscitabuntur incorrupti, et nos immutabimur. 53 Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale induere immortalitatem. 54 Cum autem corruptibile hoc induerit incorruptelam, et mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: “ Absorpta est mors in victoria. 55 Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, stimulus tuus? ”. 56 Stimulus autem mortis peccatum est, virtus vero peccati lex. 57 Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum. 58 Itaque, fratres mei dilecti, stabiles estote, immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.

1Kor 15, 1-58





Verš 1
Notum autem vobis facio, fratres, evangelium, quod evangelizavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis,
Gal 1:11 - Notum enim vobis facio, fratres, evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem;

Verš 2
per quod et salvamini, qua ratione evangelizaverim vobis, si tenetis, nisi si frustra credidistis!
Rim 1:16 - Non enim erubesco evangelium: virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Iudaeo primum et Graeco.
1Kor 1:21 - Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes.

Verš 3
Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi, quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas
Iz 53:7 - Afflictus est et ipse subiecit se et non aperuit os suum; sicut agnus, qui ad occisionem ducitur, et quasi ovis, quae coram tondentibus se obmutuit et non aperuit os suum.
Dan 9:24 - Septuaginta hebdomades decretae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur visio et prophetes, et ungatur Sanctus sanctorum.
Dan 9:26 - Et post hebdomades sexaginta duas occidetur christus; et nihil erit ei. Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus ducis venturi, et finis eius vastitas, et usque ad finem belli statuta desolatio.
1Kor 5:7 - Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova consparsio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus!
1Pt 2:24 - qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui iustitiae viveremus; cuius livore sanati estis.

Verš 4
et quia sepultus est et quia suscitatus est tertia die secundum Scripturas
Ž 16:10 - Quoniam non derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
Iz 53:9 - Et posuerunt sepulcrum eius cum impiis, cum divitibus tumulum eius, eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore eius.
Jon 1:17 -
Mt 12:40 - Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus.
Ž 16:10 - Quoniam non derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
Iz 53:8 - Angustia et iudicio sublatus est. De generatione eius quis curabit? Quia abscissus est de terra viventium; propter scelus populi mei percussus est ad mortem.
Mt 12:40 - Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus.

Verš 5
et quia visus est Cephae et post haec Duodecim;
Lk 24:34 - dicentes: “ Surrexit Dominus vere et apparuit Simoni ”.
Sk 10:41 - non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo, nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis;
Jn 20:19 - Cum esset ergo sero die illa prima sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli, propter metum Iudaeorum, venit Iesus et stetit in medio et dicit eis: “ Pax vobis! ”.

Verš 8
novissime autem omnium, tamquam abortivo, visus est et mihi.
Sk 9:3 - Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco; et subito circumfulsit eum lux de caelo,
Sk 9:17 - Et abiit Ananias; et introivit in domum et imponens ei manus dixit: “ Saul frater, Dominus misit me, Iesus qui apparuit tibi in via, qua veniebas, ut videas et implearis Spiritu Sancto ”.
Sk 23:11 - Sequenti autem nocte, assistens ei Dominus ait: “ Constans esto! Sicut enim testificatus es, quae sunt de me, in Ierusalem, sic te oportet et Romae testificari ”.
1Kor 9:1 - Non sum liber? Non sum apo stolus? Nonne Iesum Dominum nostrum vidi? Non opus meum vos estis in Domino?
2Kor 12:2 - Scio hominem in Christo ante annos quattuordecim — sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit — raptum eiusmodi usque ad tertium caelum.

Verš 9
Ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei;
Ef 3:8 - Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec: gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi
Sk 8:3 - Saulus vero devastabat ecclesiam, per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam.
Sk 9:1 - Saulus autem, adhuc spirans minarum et caedis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum
Sk 22:4 - Qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres,
Sk 26:9 - Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere;
Gal 1:13 - Audistis enim conversationem meam aliquando in Iudaismo, quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam;
1Tim 1:13 - qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate;

Verš 10
gratia autem Dei sum id, quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi; non ego autem, sed gratia Dei mecum.
2Kor 11:23 - Ministri Christi sunt? Minus sapiens dico, plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter;
2Kor 12:11 - Factus sum insipiens. Vos me coegistis; ego enim debui a vobis commendari. Nihil enim minus fui ab his, qui sunt supra modum apostoli, tametsi nihil sum;

Verš 20
Nunc autem Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium.
1Pt 1:3 - Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis,
Kol 1:18 - Et ipse est caput corporis ecclesiae; qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens,
Zjv 1:5 - et ab Iesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum et princeps regum terrae. Ei, qui diligit nos et solvit nos a peccatis nostris in sanguine suo

Verš 21
Quoniam enim per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum:
Gn 2:17 - de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas; in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris”.
Gn 3:6 - Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum et pulchrum oculis et desiderabile esset lignum ad intellegendum; et tulit de fructu illius et comedit deditque etiam viro suo secum, qui comedit.
Rim 5:12 - Propterea, sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, eo quod omnes peccaverunt.
Rim 5:18 - Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae;
Rim 6:23 - Stipendia enim peccati mors, donum autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro.

Verš 24
deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem.
1Kor 2:6 - Sapientiam autem loquimur inter perfectos, sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius saeculi, qui destruuntur,

Verš 25
Oportet autem illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius.
Ž 110:1 - David. PSALMUS. Dixit Dominus Domino meo: “ Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ”.
Sk 2:34 - Non enim David ascendit in caelos; dicit autem ipse: “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,
Ef 1:20 - quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus
Kol 3:1 - Igitur, si conresurrexistis Chri sto, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens;
Heb 1:13 - Ad quem autem angelorum dixit aliquando: “ Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ”?
Heb 10:12 - Hic autem, una pro peccatis oblata hostia, in sempiternum consedit in dextera Dei,

Verš 27
omnia enim subiecit sub pedibus eius. Cum autem dicat: “Omnia subiecta sunt”, sine dubio praeter eum, qui subiecit ei omnia.
Ž 8:6 - Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum
Mt 11:27 - Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare.
Mt 28:18 - Et accedens Iesus locutus est eis dicens: “ Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra.
Ef 1:22 - et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae,
Heb 2:8 - omnia subiecisti sub pedibus eius ”. In eo enim quod ei omnia subiecit, nihil dimisit non subiectibile ei. Nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei;

Verš 32
Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest? Si mortui non resurgunt, manducemus et bibamus, cras enim moriemur.
Iz 22:13 - et ecce gaudium et laetitia, occidere boves et iugulare pecus, comedere carnes et bibere vinum: “ Comedamus et bibamus, cras enim moriemur ”.
Iz 56:12 - “ Venite, sumam vinum, et impleamur ebrietate; et cras erit sicut hodie et multo amplius ”.

Verš 35
Sed dicet aliquis: “ Quomodo resurgunt mortui? Quali autem corpore veniunt? ”.
Ez 37:3 - Et dixit ad me: “ Fili hominis, putasne vivent ossa ista? ”. Et dixi: “ Domine, tu nosti ”.

Verš 36
Insipiens! Tu, quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur;
Jn 12:24 - Amen, amen dico vobis: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert.

Verš 42
Sic et resurrectio mortuorum: seminatur in corruptione, resurgit in incorruptione;
Dan 12:3 - Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti; et, qui ad iustitiam erudierint multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates.
Mt 13:43 - Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Pa tris eorum. Qui habet aures, audiat.

Verš 45
Sic et scriptum est: “ Factus est primus homo Adam in animam viventem ”; novissimus Adam in Spiritum vivificantem.
Gn 2:7 - tunc formavit Dominus Deus hominem pulverem de humo et inspiravit in nares eius spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem.

Verš 49
et sicut portavimus imaginem terreni, portabimus et imaginem caelestis.
2Kor 4:11 - Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Iesum, ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali.

Verš 50
Hoc autem dico, fratres, quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptelam possidebit.
Jn 1:13 - qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.

Verš 51
Ecce mysterium vobis dico: Non omnes quidem dormiemus, sed omnes immutabimur,
1Sol 4:16 - quoniam ipse Dominus in iussu, in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi;

Verš 52
in momento, in ictu oculi, in novissima tuba; canet enim, et mortui suscitabuntur incorrupti, et nos immutabimur.
Mt 24:31 - et mittet angelos suos cum tuba magna, et congregabunt electos eius a quattuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum.
1Sol 4:16 - quoniam ipse Dominus in iussu, in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi;

Verš 53
Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale induere immortalitatem.
2Kor 5:4 - Nam et, qui sumus in tabernaculo, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur, quod mortale est, a vita.

Verš 54
Cum autem corruptibile hoc induerit incorruptelam, et mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: “ Absorpta est mors in victoria.
Iz 25:8 - Praecipitabit mortem in sempiternum et absterget Dominus Deus lacrimam ab omni facie et opprobrium populi sui auferet de universa terra, quia Dominus locutus est.
Oz 13:14 - De manu inferni liberabo eos, de morte redimam eos? Ubi pestilentiae tuae, o mors? Ubi pestis tua, inferne? Consolatio abscondita est ab oculis meis ”.
Heb 2:14 - Quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni, et ipse similiter participavit iisdem, ut per mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium, id est Diabolum,

Verš 57
Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum.
1Jn 5:5 - Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei?

1Kor 15,1-52 - Pod vplyvom gréckej mentality (porov. Sk 17, 32), pre ktorú telo bolo väzením duše, niektorí kresťania v Korinte popierali vzkriesenie mŕtvych. Pavol zdôrazňuje, že vzkriesenie Krista (vv. 1–11) zahrňuje aj vzkriesenie veriacich (vv. 11–32), ktoré sa uskutoční tajomným spôsobom, ale reálne (vv. 35–38).

1Kor 15,3-4 - Vidieť tu náznaky predpavlovskej formuly vyznania viery.

1Kor 15,5 - Zjavenie Kéfasovi čiže Petrovi sa spomína iba v Lk 24, 34.

1Kor 15,6 - Evanjeliá nereferujú o tomto veľkolepom zjavení.

1Kor 15,8 - "Ako nedochôdčaťu" – narážka na anomálny ráz jeho zrodenia sa ku kresťanskému životu, respektíve jeho povolania za apoštola.

1Kor 15,14 - Kristovo zmŕtvychvstanie, ako fakt aj ako tajomstvo, je základom kresťanskej viery i hlásania evanjelia.

1Kor 15,20 - "Prvotina" – ako prvý.

1Kor 15,24 - "Každé kniežatstvo, každú mocnosť a silu", t. j. všetky démonské a ľudské moci, nepriateľské Božiemu kráľovstvu (porov. 1 Kor 2, 6; Kol 2, 15).

1Kor 15,25 - Porov. Ž 110, 1.

1Kor 15,27 - Porov. Ž 8, 7.

1Kor 15,29 - Úplne neznáma prax korintských kresťanov. Pavol o nej nevyslovuje nijaký úsudok, iba konštatuje, že je absurdná, ak niet zmŕtvychvstania.

1Kor 15,32 - Šelmy označujú zúrivých Pavlových nepriateľov. Citácia uvedená v ďalšej vete je z Iz 22, 13.

1Kor 15,33 - Pavol odrádza kresťanov od dôverného styku s pohanmi. Uvádza slová (spamäti) básnika Menandra zo slávnej komédie Tais (3. storočie pred Kr.).

1Kor 15,45 - Citát z Gn 22, 7. Paralelu Adam – Kristus pozri aj v Rim 5, 12 n. Prvý Adam je pôvodcom telesného potomstva. Posledný Adam, čiže Kristus, Boh a človek (v. 47), je pôvodcom duchovného potomstva, pretože ľuďom dáva Boží život.

1Kor 15,51-52 - Porov. 1 Sol 4,15–17. "Všetci sa premeníme": telo tých, čo vtedy budú živí, sa stane osláveným, podobne ako aj telo tých, čo budú vzkriesení.

1Kor 15,54 - Voľný citát z Iz 25, 8.

1Kor 15,55 - Oz 13, 14.