| 1. list KorinťanomBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 1Kor 14, 1-40 |
1 1Kor 14, 1 Sectamini caritatem, aemu lamini spiritalia, magis au tem, ut prophetetis. 2 1Kor 14, 2 Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur sed Deo; nemo enim audit, spiritu autem loquitur mysteria. 3 1Kor 14, 3 Qui autem prophetat, hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes. 4 1Kor 14, 4 Qui loquitur lingua, semetipsum aedificat; qui autem prophetat, ecclesiam aedificat. 5 1Kor 14, 5 Volo autem omnes vos loqui linguis, magis autem prophetare; maior autem est qui prophetat, quam qui loquitur linguis, nisi forte interpretetur, ut ecclesia aedificationem accipiat. 6 1Kor 14, 6 Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens, quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione aut in scientia aut in prophetia aut in doctrina? 7 1Kor 14, 7 Tamen, quae sine anima sunt vocem dantia, sive tibia sive cithara, nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur quod tibia canitur, aut quod citharizatur? 8 1Kor 14, 8 Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum? 9 1Kor 14, 9 Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis, quomodo scietur id, quod dicitur? Eritis enim in aera loquentes. 10 1Kor 14, 10 Tam multa, ut puta, genera linguarum sunt in mundo, et nihil sine voce est. 11 1Kor 14, 11 Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, qui loquitur, barbarus; et, qui loquitur, mihi barbarus. 12 1Kor 14, 12 Sic et vos, quoniam aemulatores estis spirituum, ad aedificationem ecclesiae quaerite, ut abundetis. 13 1Kor 14, 13 Et ideo, qui loquitur lingua, oret, ut interpretetur. 14 1Kor 14, 14 Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est. 15 1Kor 14, 15 Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente; psallam spiritu, psallam et mente. 16 1Kor 14, 16 Ceterum si benedixeris in spiritu, qui supplet locum idiotae, quomodo dicet “ Amen! ” super tuam benedictionem, quoniam quid dicas nescit? 17 1Kor 14, 17 Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non aedificatur. 18 1Kor 14, 18 Gratias ago Deo, quod omnium vestrum magis linguis loquor; 19 1Kor 14, 19 sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam, quam decem milia verborum in lingua. 20 1Kor 14, 20 Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote; sensibus autem perfecti estote. 21 1Kor 14, 21 In lege scriptum est: “ In aliis linguis et in labiis aliorum loquar populo huic, et nec sic exaudient me ”, dicit Dominus. 22 1Kor 14, 22 Itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus, prophetia autem non infidelibus sed fidelibus. 23 1Kor 14, 23 Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotae aut infideles, nonne dicent quod insanitis? 24 1Kor 14, 24 Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis vel idiota, convincitur ab omnibus, diiudicatur ab omnibus, 25 1Kor 14, 25 occulta cordis eius manifesta fiunt; et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians: “ Vere Deus in vobis est! ”. 26 1Kor 14, 26 Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad aedificationem fiant. 27 1Kor 14, 27 Sive lingua quis loquitur, secundum duos aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretetur; 28 1Kor 14, 28 si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia, sibi autem loquatur et Deo. 29 1Kor 14, 29 Prophetae duo aut tres dicant, et ceteri diiudicent; 30 1Kor 14, 30 quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat. 31 1Kor 14, 31 Potestis enim omnes per singulos prophetare, ut omnes discant, et omnes exhortentur; 32 1Kor 14, 32 et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt; 33 1Kor 14, 33 non enim est dissensionis Deus sed pacis. Sicut in omnibus ecclesiis sanctorum, 34 1Kor 14, 34 mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui; sed subditae sint, sicut et Lex dicit. 35 1Kor 14, 35 Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent; turpe est enim mulieri loqui in ecclesia. 36 1Kor 14, 36 An a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit? 37 1Kor 14, 37 Si quis videtur propheta esse aut spiritalis, cognoscat, quae scribo vobis, quia Domini est mandatum. 38 1Kor 14, 38 Si quis autem ignorat, ignorabitur. 39 1Kor 14, 39 Itaque, fratres mei, aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere; 40 1Kor 14, 40 omnia autem honeste et secundum ordinem fiant.
| | 1Kor 14, 1-40 |
Verš 34
mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui; sed subditae sint, sicut et Lex dicit.
1Tim 2:12 - docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum, sed esse in tranquillitate.
Gn 3:16 - Mulieri dixit: “Multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos: in dolore paries filios, et ad virum tuum erit appetitus tuus, ipse autem dominabitur tui”.
Ef 5:22 - Mulieres viris suis sicut Domino,
Kol 3:18 - Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet in Domino.
Tít 2:5 - prudentes sint, castae, domus curam habentes, benignae, subditae suis viris, ut non blasphemetur verbum Dei.
1Pt 3:1 - Similiter mulieres subditae sint suis viris, ut et si qui non cre dunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant,
Verš 20
Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote; sensibus autem perfecti estote.
Mt 18:3 - et dixit: “ Amen dico vobis: Nisi conversi fueritis et efiiciamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum.
Mt 19:14 - Iesus vero ait: “ Sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire; talium est enim regnum caelorum ”.
Ef 4:14 - ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumacti omni vento doctrinae in fallacia hominum, in astutia ad circumventionem erroris;
1Pt 2:1 - Deponentes igitur omnem ma litiam et omnem dolum et simu lationes et invidias et omnes detractiones,
Verš 21
In lege scriptum est: “ In aliis linguis et in labiis aliorum loquar populo huic, et nec sic exaudient me ”, dicit Dominus.
Dt 28:49 - Adducet Dominus super te gentem de longinquo et de extremis finibus terrae in similitudinem aquilae volantis cum impetu, cuius linguam intellegere non possis:
Iz 28:11 - Balbis enim labiis et lingua altera loquetur ad populum istum,
Verš 15
Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente; psallam spiritu, psallam et mente.
Ef 5:19 - loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino.
Kol 3:16 - Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis, canticis spiritalibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo;
1Kor 14,1-13 - Táto kapitola je azda najvýznamnejšia z Pavlových listov. Je to priam lyrický chválospev na lásku k blížnemu, ktorej žriedlom je Boh – Láska.
1Kor 14,1 - Ide o alúziu na dar glosolálie; "jazykmi... anjelskými" je zámerná hyperbola.
1Kor 14,1-19 - Apoštol porovnáva dar proroctva s darom hovoriť jazykmi (glosolália) a vyvodí z toho praktické dôsledky.
1Kor 14,1 - Apoštol dáva prednosť darom, ktoré budujú Cirkev.
1Kor 14,2 - "Kto hovorí jazykmi", čiže má dar glosolálie.
1Kor 14,11-12 - Pozemský život v porovnaní s večnou spásou je ako detský vek vo vzťahu k dospelému.
1Kor 14,20 - Porov. Mt 18, 13.
1Kor 14,21 - Voľné citovanie Iz 28, 11 n.
1Kor 14,22 - "Pre neveriacich" – vzhľadom na zázračný charakter daru jazykov, aby tak pohania ľahšie uverili.
1Kor 14,25 - Porov. Iz 45, 14; Zach 8, 23.
1Kor 14,26 - V lat. pôvodine: "má žalm", čiže chválospev ako zvláštny dar Ducha Svätého.
1Kor 14,34 - Porov. Gn 3, 16.
1Kor 14,38 - "Nebude uznaný", čiže Boh ho neuzná za svojho tlmočníka.