výhody registrácie

1. list Korinťanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1Kor 13, 1-13

1 Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem au tem non habeam, factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens. 2 Et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. 3 Et si distribuero in cibos omnes facultates meas et si tradidero corpus meum, ut glorier, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. 4 Caritas patiens est, benigna est caritas, non aemulatur, non agit superbe, non inflatur, 5 non est ambitiosa, non quaerit, quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, 6 non gaudet super iniquitatem, congaudet autem veritati; 7 omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. 8 Caritas numquam excidit. Sive prophetiae, evacuabuntur; sive linguae, cessabunt; sive scientia, destruetur. 9 Ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus; 10 cum autem venerit, quod perfectum est, evacuabitur, quod ex parte est. 11 Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus; quando factus sum vir, evacuavi, quae erant parvuli. 12 Videmus enim nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum. 13 Nunc autem manet fides, spes, caritas, tria haec; maior autem ex his est caritas.

1Kor 13, 1-13





Verš 12
Videmus enim nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum.
2Kor 3:18 - Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem transformamur a claritate in clarita tem tamquam a Domini Spiritu.

Verš 2
Et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.
Mt 7:22 - Multi dicent mihi in illa die: “Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, et in tuo nomine daemonia eiecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus?”.
Rim 12:7 - sive ministerium, in ministrando; sive qui docet, in doctrina;
Mt 17:20 - Ille autem dicit illis: “ Propter modicam fidem vestram. Amen quippe dico vobis: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: “Transi hinc illuc!”, et transibit, et nihil impossibile erit vobis ”.
Mt 21:21 - Respondens autem Iesus ait eis: “ Amen dico vobis: Si habueritis fidem et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: “Tolle et iacta te in mare”, fiet.
Mk 11:23 - Amen dico vobis: Quicumque dixerit huic monti: “Tollere et mittere in mare”, et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit quia, quod dixerit, fiat, fiet ei.
Lk 17:6 - Dixit autem Dominus: “ Si haberetis fidem sicut granum sinapis, diceretis huic arbori moro: “Eradicare et transplantare in mare”, et oboediret vobis.

Verš 4
Caritas patiens est, benigna est caritas, non aemulatur, non agit superbe, non inflatur,
Prís 10:12 - Odium suscitat rixas, et universa delicta operit caritas.
1Pt 4:8 - Ante omnia mutuam in vosmetipsos caritatem continuam habentes, quia caritas operit multitudinem peccatorum;

Verš 5
non est ambitiosa, non quaerit, quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,
1Kor 10:24 - Nemo, quod suum est, quaerat, sed quod alterius.
Flp 2:4 - non, quae sua sunt, singuli considerantes, sed et ea, quae aliorum.

Verš 6
non gaudet super iniquitatem, congaudet autem veritati;
2Jn 1:4 - Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre.

1Kor 13,1 - V prvých časoch Cirkvi kresťania dostávali mimoriadne dary Ducha Svätého, nazývané charizmy. Apoštol dáva normy, ako poznať pravosť chariziem (vv. 1–3), ich pôvod a cieľ (vv. 4–30), a vyzdvihuje superioritu lásky nad všetky dary (hl. 13).

1Kor 13,4-6 - Ide zrejme o tri božské osoby – Duch, Pán (Ježiš), Boh (Otec) – a ich prejavy v duchovných daroch.

1Kor 13,8 - "Slovo múdrosti" bolo pravdepodobne potrebné na vykladanie ťažších právd viery. "Slovo poznania" bolo zasa potrebné na poúčanie o tých najzákladnejších pravdách, ktoré má poznať každý.

1Kor 13,9 - Ide o mimoriadny stupeň viery, (porov. 13, 2).

1Kor 13,10 - "Schopnosť rozlišovať duchov", čiže určiť, od koho pochádzajú mimoriadne javy (podobné úkazy, kde nešlo o pravé charizmy, sa totiž vyskytovali aj v pohanských náboženstvách, v tzv. mystériách, a mohli pochádzať aj od zlého ducha). "Dar jazykov", inak nazývaný glosolália, sa prejavoval pri velebení Boha jazykmi, ktorým nerozumeli ostatní veriaci. Vysvetľovali to tí, čo mali dar "vysvetľovať jazyky".

1Kor 13,12 - Táto náuka Cirkvi ako o Kristovom mystickom tele (porov. Sk 9, 5) je jeden zo základných stĺpov pavlovskej teológie.