| 1. list KorinťanomBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | 1Kor 12, 1-31 |
1 1Kor 12, 1 De spiritalibus autem, fra tres, nolo vos ignorare. 2 1Kor 12, 2 Scitis quoniam, cum gentes essetis, ad simulacra muta, prout ducebamini, euntes. 3 1Kor 12, 3 Ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit: “ Anathema Iesus! ”; et nemo potest dicere: “ Dominus Iesus ”, nisi in Spiritu Sancto. 4 1Kor 12, 4 Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus; 5 1Kor 12, 5 et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus; 6 1Kor 12, 6 et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus. 7 1Kor 12, 7 Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. 8 1Kor 12, 8 Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum, 9 1Kor 12, 9 alteri fides in eodem Spiritu, alii donationes sanitatum in uno Spiritu, 10 1Kor 12, 10 alii operationes virtutum, alii prophetatio, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum; 11 1Kor 12, 11 haec autem omnia operatur unus et idem Spiritus, dividens singulis prout vult. 12 1Kor 12, 12 Sicut enim corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum corpus sunt, ita et Christus; 13 1Kor 12, 13 etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Iudaei sive Graeci sive servi sive liberi, et omnes unum Spiritum potati sumus. 14 1Kor 12, 14 Nam et corpus non est unum membrum sed multa. 15 1Kor 12, 15 Si dixerit pes: “Non sum manus, non sum de corpore ”, non ideo non est de corpore; 16 1Kor 12, 16 et si dixerit auris: “ Non sum oculus, non sum de corpore ”, non ideo non est de corpore. 17 1Kor 12, 17 Si totum corpus oculus est, ubi auditus? Si totum auditus, ubi odoratus? 18 1Kor 12, 18 Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore, sicut voluit. 19 1Kor 12, 19 Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus? 20 1Kor 12, 20 Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. 21 1Kor 12, 21 Non potest dicere oculus manui: “ Non es mihi necessaria! ”; aut iterum caput pedibus: “ Non estis mihi necessarii! ”. 22 1Kor 12, 22 Sed multo magis, quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt; 23 1Kor 12, 23 et, quae putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus; et, quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent, 24 1Kor 12, 24 honesta autem nostra nullius egent. Sed Deus temperavit corpus, ei, cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem, 25 1Kor 12, 25 ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra. 26 1Kor 12, 26 Et sive patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra. 27 1Kor 12, 27 Vos autem estis corpus Christi et membra ex parte. 28 1Kor 12, 28 Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores, deinde virtutes, exinde donationes curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum. 29 1Kor 12, 29 Numquid omnes apostoli? Numquid omnes prophetae? Numquid omnes doctores? Numquid omnes virtutes? 30 1Kor 12, 30 Numquid omnes donationes habent curationum? Numquid omnes linguis loquuntur? Numquid omnes interpretantur? 31 1Kor 12, 31 Aemulamini autem charismata maiora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.
| | 1Kor 12, 1-31 |
Verš 3
Ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit: “ Anathema Iesus! ”; et nemo potest dicere: “ Dominus Iesus ”, nisi in Spiritu Sancto.
Mk 9:39 - Iesus autem ait: “ Nolite prohibere eum. Nemo est enim, qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me;
Jn 13:13 - Vos vocatis me: “Magister” et: “Domine”, et bene dicitis; sum etenim.
1Kor 8:6 - nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia et nos in illum, et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum.
Verš 4
Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus;
Rim 12:6 - Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes: sive prophetiam, secundum rationem fidei;
1Pt 4:10 - unusquisque, sicut accepit donationem, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei.
Verš 11
haec autem omnia operatur unus et idem Spiritus, dividens singulis prout vult.
Rim 12:3 - Dico enim per gratiam, quae data est mihi, omnibus, qui sunt inter vos, non altius sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.
Rim 12:6 - Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes: sive prophetiam, secundum rationem fidei;
Ef 4:7 - Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.
1Kor 7:7 - Volo autem omnes homines esse sicut meipsum; sed unusquisque proprium habet donum ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic.
2Kor 10:13 - Nos autem non ultra mensuram gloriabimur sed secundum mensuram regulae, quam impertitus est nobis Deus, mensuram pertingendi usque ad vos.
Verš 12
Sicut enim corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum corpus sunt, ita et Christus;
Rim 12:4 - Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent,
Ef 4:16 - ex quo totum corpus compactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensura uniuscuiusque partis augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate.
Verš 13
etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Iudaei sive Graeci sive servi sive liberi, et omnes unum Spiritum potati sumus.
Gal 3:28 - non est Iudaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus et femina; omnes enim vos unus estis in Christo Iesu.
Verš 27
Vos autem estis corpus Christi et membra ex parte.
Rim 12:5 - ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.
Ef 1:23 - quae est corpus ipsius, plenitudo eius, qui omnia in omnibus adimpletur.
Ef 4:12 - ad instructionem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi,
Ef 5:23 - quoniam vir caput est mulieris, sicut et Christus caput est ecclesiae, ipse salvator corporis.
Kol 1:24 - Nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo, ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius, quod est ecclesia,
Verš 28
Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores, deinde virtutes, exinde donationes curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum.
Ef 4:11 - Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores
Ef 2:20 - superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu,