výhody registrácie

1. list Korinťanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

1Kor 10, 1-33

1 Nolo enim vos ignorare, fra tres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt 2 et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari 3 et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt 4 et omnes eundem potum spiritalem biberunt; bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra; petra autem erat Christus. 5 Sed non in pluribus eorum complacuit sibi Deus, nam prostrati sunt in deserto. 6 Haec autem figurae fuerunt nostrae, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt. 7 Neque idolorum cultores efficiamini, sicut quidam ex ipsis; quemadmodum scriptum est: “ Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere ”. 8 Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria milia. 9 Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt et a serpentibus perierunt. 10 Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore. 11 Haec autem in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt. 12 Itaque, qui se existimat stare, videat, ne cadat. 13 Tentatio vos non apprehendit nisi humana; fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari super id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere. 14 Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura. 15 Ut prudentibus loquor; vos iudicate, quod dico: 16 Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? Et panis, quem frangimus, nonne communicatio corporis Christi est? 17 Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes enim de uno pane participamur. 18 Videte Israel secundum carnem: nonne, qui edunt hostias, communicantes sunt altari? 19 Quid ergo dico? Quod idolothytum sit aliquid? Aut quod idolum sit aliquid? 20 Sed, quae immolant, daemoniis immolant et non Deo; nolo autem vos communicantes fieri daemoniis. 21 Non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum; non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum. 22 An aemulamur Dominum? Numquid fortiores illo sumus? 23 “ Omnia licent! ”. Sed non omnia expediunt. “ Omnia licent! ”. Sed non omnia aedificant. 24 Nemo, quod suum est, quaerat, sed quod alterius. 25 Omne, quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam; 26 Domini enim est terra, et plenitudo eius. 27 Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire, omne, quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. 28 Si quis autem vobis dixerit: “ Hoc immolaticium est idolis ”, nolite manducare, propter illum, qui indicavit, et propter conscientiam; 29 conscientiam autem dico non tuam ipsius sed alterius. Ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia? 30 Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo, quod gratias ago? 31 Sive ergo manducatis sive bibitis sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. 32 Sine offensione estote Iudaeis et Graecis et ecclesiae Dei, 33 sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens, quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant.

1Kor 10, 1-33





Verš 1
Nolo enim vos ignorare, fra tres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt
Ex 13:21 - Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis et per noctem in columna ignis, ut dux esset itineris utroque tempore.
Nm 9:18 - Ad imperium Domini proficiscebantur et ad imperium illius castrametabantur. Cunctis diebus, quibus stabat nubes super habitaculum, manebant in eodem loco.
Dt 1:33 - qui praecessit vos in via, et metatus est locum, in quo tentoria figere deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem et die per columnam nubis.
Neh 9:12 - Et in columna nubis ductor eorum fuisti per diem et in columna ignis per noctem, ut illuminaret eis viam, per quam ingrediebantur.
Neh 9:19 - tu autem in misericordiis tuis multis non dimisisti eos in deserto: columna nubis non recessit ab eis per diem, ut duceret eos in viam; et columna ignis per noctem, ut illuminaret eis iter, per quod ingrederentur.
Ž 78:14 - Et deduxit eos in nube per diem et per totam noctem in illuminatione ignis.
Ž 105:39 - Expandit nubem in protectionem et ignem, ut luceret eis per noctem.
Ex 14:22 - Et ingressi sunt filii Israel per medium maris sicci; erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et laeva.
Joz 4:23 - siccante Domino Deo vestro aquas eius in conspectu vestro, donec transiretis,
Ž 78:13 - Scidit mare et perduxit eos et statuit aquas quasi in utre.

Verš 3
et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt
Ex 16:15 - Quod cum vidissent filii Israel, dixerunt ad invicem: “ Manhu? ” (quod significat: “ Quid est hoc? ”). Ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses: “ Iste est panis, quem dedit Dominus vobis ad vescendum.

Verš 4
et omnes eundem potum spiritalem biberunt; bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra; petra autem erat Christus.
Ex 17:6 - En ego stabo coram te ibi super petram Horeb; percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus ”. Fecit Moyses ita coram senioribus Israel.
Nm 20:11 - Cumque elevasset Moyses manum percutiens virga bis silicem, egressae sunt aquae largissimae, ita ut populus biberet et iumenta.
Ž 78:15 - Scidit petram in eremo et adaquavit eos velut abyssus multa.

Verš 5
Sed non in pluribus eorum complacuit sibi Deus, nam prostrati sunt in deserto.
Nm 26:65 - praedixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine; nullusque remansit ex eis, nisi Chaleb filius Iephonne et Iosue filius Nun.

Verš 6
Haec autem figurae fuerunt nostrae, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.
Nm 11:4 - Vulgus autem promiscuum, quod erat in medio eius, flagravit desiderio, et sedentes fleverunt pariter filii Israel et dixerunt: “ Quis dabit nobis ad vescendum carnes?
Nm 11:33 - Adhuc carnes erant in dentibus eorum, nec defecerat huiuscemodi cibus, et ecce furor Domini concitatus in populum percussit eum plaga magna nimis.
Ž 106:14 - et concupierunt concupiscentiam in deserto et tentaverunt Deum in inaquoso.

Verš 7
Neque idolorum cultores efficiamini, sicut quidam ex ipsis; quemadmodum scriptum est: “ Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere ”.
Ex 32:6 - Surgen tesque mane altero die obtulerunt holocausta et hostias pacificas; et sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere.

Verš 8
Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria milia.
Nm 25:1 - Morabatur autem Israel in Settim, et incepit populus fornicari cum filiabus Moab,
Nm 25:9 - Et occisi sunt viginti quattuor milia hominum.
Ž 106:29 - et irritaverunt eum in adinventionibus suis, et irrupit in eos ruina.

Verš 9
Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt et a serpentibus perierunt.
Nm 21:5 - Locutusque contra Deum et Moysen ait: “ Cur eduxisti nos de Aegypto, ut moreremur in solitudine? Deest panis, non sunt aquae; anima nostra iam nauseat super cibo isto levissimo ”.
Ž 106:14 - et concupierunt concupiscentiam in deserto et tentaverunt Deum in inaquoso.

Verš 10
Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore.
Ex 16:2 - Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israel contra Moysen et Aaron in solitudine,
Ex 17:2 - Qui iurgatus contra Moysen ait: “ Da nobis aquam, ut bibamus ”. Quibus respondit Moyses: “ Quid iurgamini contra me? Cur tentatis Dominum? ”.
Nm 14:36 - Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem congregationem detrahentes terrae quod esset mala,
Ž 106:25 - Et murmuraverunt in tabernaculis suis, non exaudierunt vocem Domini.

Verš 11
Haec autem in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt.
Rim 15:4 - Quaecumque enim antea scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus.
1Kor 9:10 - An propter nos utique dicit? Nam propter nos scripta sunt, quoniam debet in spe, qui arat, arare; et, qui triturat, in spe fructus percipiendi.
Flp 4:5 - Modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Dominus prope.
Heb 10:25 - non deserentes congregationem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam, sed exhortantes, et tanto magis quanto videtis appropinquantem diem.

Verš 13
Tentatio vos non apprehendit nisi humana; fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari super id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere.
1Kor 1:8 - qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die Domini nostri Iesu Christi.
1Sol 5:24 - Fidelis est, qui vocat vos, qui etiam faciet.
2Pt 2:9 - Novit Dominus pios de tentatione eripere, iniquos vero in diem iudicii puniendos reservare,

Verš 17
Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes enim de uno pane participamur.
Rim 12:5 - ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.
1Kor 12:27 - Vos autem estis corpus Christi et membra ex parte.

Verš 19
Quid ergo dico? Quod idolothytum sit aliquid? Aut quod idolum sit aliquid?
1Kor 8:4 - De esu igitur idolothytorum, scimus quia nullum idolum est in mundo, et quod nullus deus nisi Unus.

Verš 20
Sed, quae immolant, daemoniis immolant et non Deo; nolo autem vos communicantes fieri daemoniis.
Lv 17:7 - et nequaquam ultra immolabunt hostias suas daemonibus, cum quibus fornicati sunt: legitimum sempiternum erit hoc illis et posteris eorum ”.
Dt 32:17 - Immolaverunt daemonibus et non Deo, diis, quos ignorabant; novi recentesque venerunt, quos non coluerunt patres vestri.

Verš 23
“ Omnia licent! ”. Sed non omnia expediunt. “ Omnia licent! ”. Sed non omnia aedificant.
1Kor 6:12 - “ Omnia mihi licent! ”. Sed non omnia expediunt. “ Omnia mihi licent! ”. Sed ego sub nullius redigar potestate.

Verš 24
Nemo, quod suum est, quaerat, sed quod alterius.
1Kor 13:5 - non est ambitiosa, non quaerit, quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,
Flp 2:4 - non, quae sua sunt, singuli considerantes, sed et ea, quae aliorum.

Verš 26
Domini enim est terra, et plenitudo eius.
Ex 19:5 - Si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis; mea est enim omnis terra.
Ž 24:1 - David. PSALMUS. Domini est terra, et plenitudo eius, orbis terrarum, et qui habitant in eo.
Ž 50:12 - Si esuriero non dicam tibi; meus est enim orbis terrae et plenitudo eius.

Verš 27
Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire, omne, quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
Lk 10:7 - In eadem autem domo manete edentes et bibentes, quae apud illos sunt: dignus enim est operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.
1Kor 8:7 - Sed non in omnibus est scientia; quidam autem consuetudine usque nunc idoli quasi idolothytum manducant, et conscientia ipsorum, cum sit infirma, polluitur.

Verš 30
Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo, quod gratias ago?
Rim 14:6 - Qui sapit diem, Domino sapit; et, qui manducat, Domino manducat, gratias enim agit Deo; et, qui non manducat, Domino non manducat et gratias agit Deo.
1Tim 4:3 - prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his, qui cognoverunt veritatem.

Verš 31
Sive ergo manducatis sive bibitis sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite.
Kol 3:17 - et omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo Patri per ipsum.

Verš 32
Sine offensione estote Iudaeis et Graecis et ecclesiae Dei,
Rim 14:13 - Non ergo amplius invicem iudicemus, sed hoc iudicate magis, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum.

Verš 33
sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens, quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant.
1Kor 9:22 - factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucri facerem; omnibus omnia factus sum, ut aliquos utique facerem salvos.

1Kor 10,1 - "Oblak", ktorým Boh ukazoval cestu Izraelitom po odchode z Egypta (Ex 13, 21).

1Kor 10,2 - Prechod Izraelitov pod vedením Mojžiša cez Červené more je predobrazom krstu. Izraeliti sa tu chápu ako príslušníci Mojžiša.

1Kor 10,3 - Duchovný pokrm, manna (Ex 16, 4. 35), je predobraz Eucharistie.

1Kor 10,4 - Podľa rabínskej tradície skala, z ktorej Mojžiš dal zázračne vytiecť vode (Nm 20,8), sprevádzala Izraelitov na púšti. Pavol používa tento obraz, aby ukázal, že pre kresťanov jediným zdrojom milosti je Kristus.

1Kor 10,5 - Porov. Ex 14, 16.

1Kor 10,6 - Porov. Ž 106, 14.

1Kor 10,7 - Porov. Ex 32, 6.

1Kor 10,8 - Porov. Nm 25, 1. 9; rozdiel v počte sa vysvetľuje rôzne.

1Kor 10,9 - Porov. Nm 21, 5 n.

1Kor 10,10 - Porov. Nm 14, 2.

1Kor 10,11 - "Koniec vekov" sú mesiášske časy otvorené Kristom.

1Kor 10,14-22 - Zúčastniť sa na hostinách pri pohanských obetách znamenalo zjednotiť sa, dostať sa do spoločenstva so zlými duchmi. Preto sa kresťania na nich nesmú zúčastniť, lebo oni sa spájajú s Kristom účasťou na novozákonnej obete.

1Kor 10,18 - "Pozrite na Izrael ...," t. j. na dejiny Izraela ako národa.

1Kor 10,23 - Porov. poznámku k 6, 12.

1Kor 10,26 - Ž 24, 1.