výhody registrácie

List Rimanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Rim 9, 1-33

1 Veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi per hibente conscientia mea in Spiritu Sancto, 2 quoniam tristitia est mihi magna, et continuus dolor cordi meo. 3 Optarem enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis, cognatis meis secundum carnem, 4 qui sunt Israelitae, quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et cultus et promissiones, 5 quorum sunt patres, et ex quibus Christus secundum carnem: qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen. 6 Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes, qui ex Israel, hi sunt Israel; 7 neque quia semen sunt Abrahae, omnes filii, sed: “ In Isaac vocabitur tibi semen ”. 8 Id est, non qui filii carnis, hi filii Dei, sed qui filii sunt promissionis, aestimantur semen; 9 promissionis enim verbum hoc est: “ Secundum hoc tempus veniam, et erit Sarae filius ”. 10 Non solum autem, sed et Rebecca ex uno concubitum habens, Isaac patre nostro; 11 cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum, ut secundum electionem propositum Dei maneret, 12 non ex operibus sed ex vocante dictum est ei: “ Maior serviet minori ”; 13 sicut scriptum est: “ Iacob dilexi, Esau autem odio habui ”. 14 Quid ergo dicemus? Numquid iniustitia apud Deum? Absit! 15 Moysi enim dicit: “ Miserebor, cuius misereor, et misericordiam praestabo, cui misericordiam praesto ”. 16 Igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei. 17 Dicit enim Scriptura pharaoni: “ In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra ”. 18 Ergo, cuius vult, miseretur et, quem vult, indurat. 19 Dices itaque mihi: “ Quid ergo adhuc queritur? Voluntati enim eius quis restitit? ”. 20 O homo, sed tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicet figmentum ei, qui se finxit: “ Quid me fecisti sic? ”. 21 An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in ignominiam? 22 Quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum; 23 et ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam, 24 quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus? 25 Sicut et in Osee dicit: “ Vocabo Non plebem meam Plebem meam et Non dilectam Dilectam. 26 Et erit: in loco, ubi dictum est eis: “Non plebs mea vos”, ibi vocabuntur Filii Dei vivi ”. 27 Isaias autem clamat pro Israel: “ Si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris, reliquiae salvae fient. 28 Verbum enim consummans et brevians faciet Dominus super terram ”. 29 Et sicut praedixit Isaias: “ Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus ”. 30 Quid ergo dicemus? Quod gentes, quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam, iustitiam autem, quae ex fide est; 31 Israel vero sectans legem iustitiae in legem non pervenit. 32 Quare? Quia non ex fide sed quasi ex operibus; offenderunt in lapidem offensionis, 33 sicut scriptum est: “ Ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali; et, qui credit in eo, non confundetur ”.

Rim 9, 1-33





Verš 1
Veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi per hibente conscientia mea in Spiritu Sancto,
Rim 1:9 - testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius, quomodo sine intermissione memoriam vestri faciam
2Kor 1:23 - Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis non veni ultra Corinthum.
2Kor 11:31 - Deus et Pater Domini Iesu scit, qui est benedictus in saecula, quod non mentior.
Gal 1:20 - Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior.
Flp 1:8 - Testis enim mihi Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu.
1Sol 2:5 - Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis, neque sub praetextu avaritiae, Deus testis,
1Sol 5:27 - Adiuro vos per Dominum, ut legatur epistula omnibus fratribus.

Verš 3
Optarem enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis, cognatis meis secundum carnem,
Ex 32:32 - aut, si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti ”.
Rim 10:1 - Fratres, voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum pro illis in salutem.

Verš 4
qui sunt Israelitae, quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et cultus et promissiones,
Dt 7:6 - quia populus sanctus es Domino Deo tuo. Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram.
Rim 2:17 - Si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo,
Rim 3:2 - Multum per omnem modum. Primum quidem, quia credita sunt illis eloquia Dei.
Ef 2:12 - quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel et extranei testamentorum promissionis, spem non habentes et sine Deo in mundo.

Verš 5
quorum sunt patres, et ex quibus Christus secundum carnem: qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.
Jer 23:6 - In diebus illis salvabitur Iuda, et Israel habitabit confidenter; et hoc est nomen, quod vocabunt eum: Dominus iustitia nostra.
Jn 1:1 - In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
Sk 20:28 - Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos, pascere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.
Rim 1:4 - qui constitutus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum, Iesu Christo Domino nostro,
Heb 1:8 - ad Filium autem: “ Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi, et virga aequitatis virga regni tui.

Verš 6
Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes, qui ex Israel, hi sunt Israel;
Nm 23:19 - Non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur. Numquid dixit et non faciet? Locutus est et non implebit?
Rim 3:3 - Quid enim, si quidam non crediderunt? Numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit?
2Tim 2:13 - si non credimus, ille fidelis manet, negare enim seipsum non potest.
Jn 8:39 - Responderunt et dixerunt ei: “ Pater noster Abraham est ”. Dicit eis Iesus: “ Si filii Abrahae essetis, opera Abrahae faceretis.
Rim 2:28 - Non enim qui manifesto Iudaeus est, neque quae manifesto in carne circumcisio,

Verš 7
neque quia semen sunt Abrahae, omnes filii, sed: “ In Isaac vocabitur tibi semen ”.
Gal 4:23 - Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per promissionem.
Gn 21:12 - Cui dixit Deus: “Non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua; omnia, quae dixerit tibi Sara, audi vocem eius, quia in Isaac vocabitur tibi semen.
Gal 3:29 - Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem heredes.
Heb 11:18 - ad quem dictum erat: “ In Isaac vocabitur tibi semen ”,

Verš 8
Id est, non qui filii carnis, hi filii Dei, sed qui filii sunt promissionis, aestimantur semen;
Gal 4:28 - Vos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii estis.

Verš 9
promissionis enim verbum hoc est: “ Secundum hoc tempus veniam, et erit Sarae filius ”.
Gn 18:10 - Cui dixit: “Revertens veniam ad te tempore isto, et habebit filium Sara uxor tua”. Quo audito, Sara risit ad ostium tabernaculi, quod erat post eum.

Verš 10
Non solum autem, sed et Rebecca ex uno concubitum habens, Isaac patre nostro;
Gn 25:21 - Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis. Qui exaudivit eum et dedit conceptum Rebeccae.

Verš 12
non ex operibus sed ex vocante dictum est ei: “ Maior serviet minori ”;
Gn 25:23 - Qui respondens ait: “Duae gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur; populusque populum superabit, et maior serviet minori”.

Verš 13
sicut scriptum est: “ Iacob dilexi, Esau autem odio habui ”.
Mal 1:2 - “ Dilexi vos, dicit Dominus, et dixistis: “In quo dilexisti nos?”. Nonne frater erat Esau Iacob?, dicit Dominus; et dilexi Iacob,

Verš 14
Quid ergo dicemus? Numquid iniustitia apud Deum? Absit!
Dt 32:4 - Petra, perfecta sunt opera eius, quia omnes viae eius iustitia. Deus fidelis et absque ulla iniquitate, iustus et rectus.
2Krn 19:7 - Sit timor Domini, vobiscum et caute cuncta facite; non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum ”.
Jób 34:10 - Ideo, viri cordati, audite me: Absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas.

Verš 15
Moysi enim dicit: “ Miserebor, cuius misereor, et misericordiam praestabo, cui misericordiam praesto ”.
Ex 33:19 - Respondit: “ Ego ostendam omne bonum tibi et vocabo in nomine Domini coram te; et miserebor, cui voluero, et clemens ero, in quem mihi placuerit ”.

Verš 17
Dicit enim Scriptura pharaoni: “ In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra ”.
Ex 9:16 - Idcirco autem servavi te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra.

Verš 20
O homo, sed tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicet figmentum ei, qui se finxit: “ Quid me fecisti sic? ”.
Iz 45:9 - Vae, qui contradicit fictori suo, testa de vasis fictilibus terrae! Numquid dicet lutum figulo suo: “ Quid facis? ” et “ Opus tuum absque manibus est ”?
Jer 18:6 - “ Numquid sicut figulus iste non potero vobis facere, domus Israel?, ait Dominus. Ecce, sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israel.

Verš 21
An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in ignominiam?
2Tim 2:20 - In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia, et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in ignominiam;

Verš 25
Sicut et in Osee dicit: “ Vocabo Non plebem meam Plebem meam et Non dilectam Dilectam.
Oz 2:23 - Et erit: in illa die exaudiam, dicit Dominus, exaudiam caelos, et illi exaudient terram;

Verš 26
Et erit: in loco, ubi dictum est eis: “Non plebs mea vos”, ibi vocabuntur Filii Dei vivi ”.
Oz 1:10 -
1Pt 2:10 - qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei; qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.

Verš 27
Isaias autem clamat pro Israel: “ Si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris, reliquiae salvae fient.
Iz 10:22 - Si enim fuerit populus tuus, Israel, quasi arena maris, reliquiae revertentur ex eo; consummatio decreta redundat in iustitia:

Verš 29
Et sicut praedixit Isaias: “ Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus ”.
Iz 1:9 - Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus et quasi Gomorra similes essemus.
Gn 19:24 - Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo
Iz 13:19 - Et erit Babylon, splendor regnorum, inclita superbia Chaldaeorum, sicut cum subvertit Dominus Sodomam et Gomorram.
Jer 50:40 - Sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram et vicinas eius, ait Dominus, non habitabit ibi vir, et non peregrinabitur in ea filius hominis.
Ez 16:46 - Et soror tua maior Samaria, ipsa et filiae eius, quae habitat ad sinistram tuam; soror autem tua minor te, quae habitat a dextris tuis, Sodoma et filiae eius.

Verš 31
Israel vero sectans legem iustitiae in legem non pervenit.
Rim 10:2 - Testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiam;
Rim 11:7 - Quid ergo? Quod quaerit Israel, hoc non est consecutus, electio autem consecuta est; ceteri vero excaecati sunt,

Verš 33
sicut scriptum est: “ Ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali; et, qui credit in eo, non confundetur ”.
Ž 118:22 - Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli;
Iz 8:14 - et erit in sanctuarium, in lapidem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israel, in laqueum et in insidias habitantibus Ierusalem.
Iz 28:16 - Idcirco haec dicit Dominus Deus: “ Ecce ego fundamentum ponam in Sion, lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, fundatum; qui crediderit, non turbabitur.
Mt 21:42 - Dicit illis Iesus: “ Numquam legistis in Scripturis: "Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli; a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris" ?
1Pt 2:6 - Propter quod continet Scriptura: “ Ecce pono in Sion lapidem angularem, electum, pretiosum; et, qui credit in eo, non confundetur ”.
Ž 2:12 - Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur, et pereatis de via, cum exarserit in brevi ira eius. Beati omnes, qui confidunt in eo.
Prís 16:20 - Eruditus in verbo reperiet bona; et, qui sperat in Domino, beatus est.
Iz 28:16 - Idcirco haec dicit Dominus Deus: “ Ecce ego fundamentum ponam in Sion, lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, fundatum; qui crediderit, non turbabitur.
Jer 17:7 - Benedictus vir, qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia eius;

Rim 9,1-5 - V úvode tejto časti Apoštol vyjadruje veľkú bolesť nad neverou Židov a vrúcnu túžbu po ich spáse, pričom uznáva ich prednosti a výsady.

Rim 9,3 - Paradoxné vyjadrenie, ktoré zvýrazňuje bezhraničnú lásku Apoštola k svojim súkmeňovcom Izraelitom.

Rim 9,4-5 - "Sú Izraeliti," t. j. majú meno, ktoré dal Boh praotcovi Jakubovi, a z toho pochádzajúce ďalšie privilégiá: adoptívne synovstvo, ktorým sa vyvolený národ stal "prvorodeným" Božím synom (Ex 4, 22); "slávu", ktorou Boh prebýval uprostred svojho ľudu; "zmluvy" s Abrahámom (Gn 15, 1; 15, 17; 17, 1), s Jakubom, Izraelom (Gn 32, 23), s Mojžišom (Ex 24, 7–8), s Dávidom (2 Sam 7, 11–16; Ž 89, 29); zákonodarstvo, ktoré je výrazom Božej vôle; pravú bohoslužbu; mesiášske prisľúbenia; patriarchov, ktorým sa zjavil Boh, a najmä privilégium, že z ich rodu pochádza Kristus.

Rim 9,7 - Pozri Gn 21, 12. Vyvoleným ľudom sú tí, čo sa vierou podobajú Abrahámovi, to je Abrahámovo pokolenie (Gal 3, 7).

Rim 9,8 - Porov. Gal 4, 23. 28.

Rim 9,9 - Gn 18, 10.

Rim 9,12-13 - Pozri Gn 25, 23; Mal 1, 2–3. Prorokovo slovo treba chápať v duchu biblickej hebrejskej reči, kde tento zvrat znamená menej milovať, nedávať prednosť, teda "viac som miloval Jakuba ako Ezaua".

Rim 9,14-18 - Boh je vo svojich rozhodnutiach zvrchovane slobodný. Preto nik nemôže povedať, že je nespravodlivý, keď si vyvolí, koho chce.

Rim 9,15 - Ex 33, 19.

Rim 9,16 - "Beží", t. j. kto sa namáha.

Rim 9,17 - Ex 9, 16.

Rim 9,18 - "Zatvrdzuje, koho chce." V duchu semitizmu Pavol tu pripisuje skutky ľudí predovšetkým Bohu ako prvej príčine. Tým však nemieni pripisovať zlobu skutkov Bohu, ale iba zdôrazniť, že Boh uskutočňuje svoj plán spásy nezávisle od úmyslu ľudí pri ich konaní.

Rim 9,19-21 - Boh je zvrchovaný Pán všetkých bytostí. Pavol tu voľne cituje Iz 29, 16; 45, 9; Múd 12, 12; Jer 18, 6; Sir 33, 13.

Rim 9,22-24 - Nemožno teda nič namietať, ak sa Boh rozhodol, že spravodlivo potresce zaťatých Židov, voči ktorým bol doteraz zhovievavý. A práve tak spravodlivo si počína, keď sa zmilúva nad tými Židmi a pohanmi, ktorí sa otvárajú Kristovmu evanjeliu a ktorých pripravuje na večnú spásu.

Rim 9,22 - "Nádoby hnevu", t. j. hriešnici.

Rim 9,23 - "Nádoby milosrdenstva", t. j. tí, ktorým chce preukázať milosrdenstvo.

Rim 9,25-29 - Pavol citátmi z prorokov dokazuje, že povolanie pohanov je úplne zdarma daným Božím darom, ako aj to, že zvyšok Izraela, verný Pánovi, bude zachránený.

Rim 9,25 - Oz 2, 23–24; 1 Pt 2, 10.

Rim 9,26 - Oz 2, 1.

Rim 9,27 - Oz 2, 1; Iz 10, 22–23.

Rim 9,32 - Porov. Iz 28, 16.

Rim 9,33 - Iz 8, 14.