Verš 1
Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui iudicas. In quo enim iudicas alterum, teipsum condemnas; eadem enim agis, qui iudicas.
2Sam 12:5 - Iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis dixit ad Nathan: “ Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir, qui fecit hoc;
Mt 7:1 - Nolite iudicare, ut non iudice mini;
1Kor 4:5 - Itaque nolite ante tempus quidquam iudicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium; et tunc laus erit unicuique a Deo.
Verš 4
An divitias benignitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis, ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit?
2Pt 3:15 - et Domini nostri longanimitatem, salutem arbitramini, sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis,
Iz 30:18 - Propterea exspectat Dominus, ut misereatur vestri, et ideo exaltabitur parcens vobis, quia Deus iudicii Dominus; beati omnes, qui exspectant eum.
Verš 5
Secundum duritiam autem tuam et impaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei,
Rim 9:22 - Quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum;
Verš 6
qui reddet unicuique secundum opera eius:
Ž 62:12 - Semel locutus est Deus, duo haec audivi: quia potestas Deo est,
Jer 17:10 - Ego Dominus scrutans cor et probans renes, qui do unicuique iuxta viam suam et iuxta fructum operum suorum.
Jer 32:19 - magnus consilio et potens in operibus, cuius oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas et secundum fructum operum eius.
Mt 16:27 - Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opus eius.
Rim 14:12 - Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.
1Kor 3:8 - Qui plantat autem et qui rigat unum sunt; unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem.
2Kor 5:10 - Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque pro eis, quae per corpus gessit, sive bonum sive malum.
Gal 6:5 - Unusquisque enim onus suum portabit.
Zjv 2:23 - Et filios eius interficiam in morte, et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutans renes et corda, et dabo unicuique vestrum secundum opera vestra.
Zjv 22:12 - Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique sicut opus eius est.
Verš 8
his autem, qui ex contentione et non oboediunt veritati, oboediunt autem iniquitati, ira et indignatio.
2Sol 1:8 - in igne flammae, dantis vindictam his, qui non noverunt Deum et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu;
Verš 11
Non est enim personarum acceptio apud Deum!
Dt 10:17 - quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium, Deus magnus, potens et terribilis, qui personam non accipit nec munera,
2Krn 19:7 - Sit timor Domini, vobiscum et caute cuncta facite; non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum ”.
Jób 34:19 - qui non accipit personas principum nec cognovit opulentum, cum disceptaret contra pauperem? Opus enim manuum eius sunt universi.
Sk 10:34 - Aperiens autem Petrus os dixit: “ In veritate comperio quoniam non est personarum acceptor Deus,
Gal 2:6 - Ab his autem, qui videbantur esse aliquid — quales aliquando fuerint, nihil mea interest; Deus personam hominis non accipit — mihi enim, qui observabantur, nihil contulerunt,
Ef 6:9 - Et, domini, eadem facite illis, remittentes minas, scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis, et personarum acceptio non est apud eum.
Kol 3:25 - qui enim iniuriam facit, recipiet id quod inique gessit, et non est personarum acceptio.
1Pt 1:17 - Et si Patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini,
Verš 13
Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur.
Mt 7:21 - Non omnis, qui dicit mihi: “Domine, Domine”, intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est.
Jak 1:22 - Estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmetipsos.
1Jn 3:7 - Filioli, nemo vos seducat. Qui facit iustitiam, iustus est, sicut ille iustus est;
Verš 16
in die, cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Christum Iesum.
Mt 25:31 - Cum autem venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super thronum gloriae suae.
Verš 17
Si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo,
Rim 9:4 - qui sunt Israelitae, quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et cultus et promissiones,
Verš 24
“ Nomen enim Dei propter vos blasphematur inter gentes ”, sicut scriptum est.
Iz 52:5 - Et nunc quid mihi est hic, dicit Dominus, quoniam ablatus est populus meus gratis? Dominatores eius ululant, dicit Dominus, et iugiter tota die nomen meum blasphematur.
Ez 36:23 - et sanctificabo nomen meum magnum, quod pollutum est inter gentes, quod polluistis in medio earum, ut sciant gentes quia ego Dominus, ait Dominus Deus, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis.
Verš 28
Non enim qui manifesto Iudaeus est, neque quae manifesto in carne circumcisio,
Jn 8:39 - Responderunt et dixerunt ei: “ Pater noster Abraham est ”. Dicit eis Iesus: “ Si filii Abrahae essetis, opera Abrahae faceretis.
Rim 9:7 - neque quia semen sunt Abrahae, omnes filii, sed: “ In Isaac vocabitur tibi semen ”.
Verš 29
sed qui in abscondito Iudaeus est, et circumcisio cordis in spiritu non littera, cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est.
Dt 10:16 - Circumcidite igitur praeputium cordis vestri et cervicem vestram, ne induretis amplius,
Jer 4:4 - Circumcidimini Domino et auferte praeputia cordium vestrorum, viri Iudae et habitatores Ierusalem, ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur, et non sit qui exstinguat, propter malitiam operum vestrorum.
Flp 3:2 - Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem!
Kol 2:11 - in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in exspoliatione corporis carnis, in circumcisione Christi;
Rim 2,1-29 - Pavol sa v tejto kapitole obracia na Židov, ktorí sa vystatovali pred pohanmi tým, že majú pravú vieru a Mojžišov zákon; pohanmi pohŕdali pre ich nemravný život, hoci sami sa dopúšťali podobných neprávostí (vv. 21–23). Okrem toho sa pýšili tým, že poznajú Zákon. Pavol im hovorí, že ich náboženský a mravný život nie je lepší. Aj ich, hoci si trúfajú posudzovať pohanov, čaká prísny Boží súd.
Rim 2,6 - Porov. Ž 62, 13; Prís 24, 12; Sir 16, 15; Mt 16, 27; 2 Kor 5, 10; Jak 2, 24 a inde.
Rim 2,9 - Kto dostal od Boha viac, bude súdený prísnejšie; a podobne kto čím viac konal dobro, tým väčšiu odmenu dostane.
Rim 2,12 - "Bez zákona", totiž bez zjaveného Mojžišovho zákona.
Rim 2,14 - "Sami sebe sú zákonom". Každý človek má v srdci vpísaný Boží zákon, ktorý sa ozýva hlasom svedomia a ukazuje, čo je dobré a čo zlé. Niekedy si človek svedomie zahluší alebo si ho nevšíma, no v deň súdu, keď Boh osvieti aj skryté veci, umlčané nebude, ale stane sa zjavným.
Rim 2,15 - Tento verš pravdepodobne nadväzuje na 13. verš.
Rim 2,16 - "Podľa môjho evanjelia" t. j. podľa právd Kristovho evanjelia, ktoré hlásam.
Rim 2,17-24 - Židia sa vychvaľujú svojím náboženstvom a chceli by viesť a učiť všetkých ľudí, ale sami nežijú podľa viery. Majú Zákon, ale ho neplnia, preto im to nič nepomôže, naopak, ešte priťaží.
Rim 2,24 - Iz 52, 5; porov. Ez 36, 16–38.
Rim 2,25-29 - Židom bola obriezka vonkajším znakom príslušnosti k vyvolenému národu a účasti na jeho právach a na Božích prisľúbeniach. Pavol však zdôrazňuje, že tento znak sám osebe ešte nikoho nerobí milým Bohu. Musí mu zodpovedať aj život podľa Zákona. A naopak zasa, ak ten, čo nie je obrezaný, teda pohan, plní prirodzený zákon, počíta sa mu to za duchovnú obriezku, čiže patrí k vyvoleným.