výhody registrácie

List Rimanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Rim 16, 1-26

1 Commendo autem vobis Phoebem sororem nostram, quae est ministra ecclesiae, quae est Cenchreis, 2 ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit; etenim ipsa astitit multis et mihi ipsi. 3 Salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu, 4 qui pro anima mea suas cervices supposuerunt, quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium; 5 et domesticam eorum ecclesiam. Salutate Epaenetum dilectum mihi, primitias Asiae in Christo. 6 Salutate Mariam, quae multum laboravit in vobis. 7 Salutate Andronicum et Iuniam cognatos meos et concaptivos meos, qui sunt nobiles in apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo. 8 Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino. 9 Salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum. 10 Salutate Apellem probatum in Christo. Salutate eos, qui sunt ex Aristobuli. 11 Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos, qui sunt ex Narcissi, qui sunt in Domino. 12 Salutate Tryphaenam et Tryphosam, quae laborant in Domino. Salutate Persidam carissimam, quae multum laboravit in Domino. 13 Salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam. 14 Salutate Asyncritum, Phlegonta, Hermen, Patrobam, Hermam et, qui cum eis sunt, fratres. 15 Salutate Philologum et Iuliam, Nereum et sororem eius et Olympam et omnes, qui cum eis sunt, sanctos. 16 Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiae Christi. 17 Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos, qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis; 18 huiusmodi enim Domino nostro Christo non serviunt sed suo ventri, et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. 19 Vestra enim oboedientia ad omnes pervenit; gaudeo igitur in vobis, sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo. 20 Deus autem pacis conteret Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Iesu vobiscum. 21 Salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei. 22 Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistulam in Domino. 23 Salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae. Salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater. 25 Ei autem, qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti, 26 manifestati autem nunc, et per scripturas Prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus patefacti, 27 soli sapienti Deo per Iesum Christum, cui gloria in saecula. Amen.

Rim 16, 1-26





Verš 3
Salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu,
Sk 18:2 - Et in veniens quendam Iudaeum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem eius, eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Iudaeos a Roma, accessit ad eos
Sk 18:26 - Hic ergo coepit fiducialiter agere in synagoga; quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum et diligentius exposuerunt ei viam Dei.

Verš 16
Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiae Christi.
1Kor 16:20 - Salutant vos fratres omnes. Salutate invicem in osculo sancto.
2Kor 13:12 - Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos sancti omnes.
1Sol 5:26 - Salutate fratres omnes in osculo sancto.
1Pt 5:14 - Salutate invicem in osculo caritatis. Pax vobis omnibus, qui estis in Christo.

Verš 17
Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos, qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis;
Kol 2:8 - Videte, ne quis vos depraedetur per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi et non secundum Christum;
Tít 3:10 - Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita,
2Jn 1:10 - Si quis venit ad vos et hanc doctrinam non affert, nolite accipere eum in domum nec “ Ave ” ei dixeritis;
Mt 18:17 - quod si noluerit audire eos, dic ecclesiae; si autem et ecclesiam noluerit audire, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.
2Sol 3:6 - Praecipimus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis.
2Tim 3:5 - habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem eius abnegantes; et hos devita.

Verš 18
huiusmodi enim Domino nostro Christo non serviunt sed suo ventri, et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.
Flp 3:19 - quorum finis interitus, quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt.
Ez 13:18 - et dic: Haec dicit Dominus Deus: Vae, quae consuunt fascias pro omni articulo manus et faciunt velamina pro capite omnis staturae ad capiendas animas! Numquid capietis animas de populo meo et vivificabitis animas vobis?

Verš 19
Vestra enim oboedientia ad omnes pervenit; gaudeo igitur in vobis, sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo.
Mt 10:16 - Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum; estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae.
1Kor 14:20 - Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote; sensibus autem perfecti estote.

Verš 21
Salutat vos Timotheus adiutor meus et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei.
Sk 16:1 - Pervenit autem in Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Iudaeae fidelis, patre autem Graeco;
Flp 2:19 - Spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos, ut et ego bono animo sim, cognitis, quae circa vos sunt.
Kol 1:1 - Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, et Timo theus frater
1Sol 3:2 - et misimus Timotheum, fratrem nostrum et cooperatorem Dei in evangelio Christi, ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra,
1Tim 1:2 - Timotheo germano filio in fide: gratia, misericordia, pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro.
Sk 13:1 - Erant autem in ecclesia, quae erat Antiochiae, pro phetae et doctores: Barnabas et Simeon, qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis et Manaen, qui erat Herodis tetrarchae collactaneus, et Saulus.
Sk 17:5 - Zelantes autem Iudaei assumentesque de foro viros quosdam malos et turba facta concitaverunt civitatem; et assistentes domui Iasonis quaerebant eos producere in populum.
Sk 20:4 - Comitabatur autem eum Sopater Pyrrhi Beroeensis, Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus, Asiani vero Tychicus et Trophimus.

Verš 23
Salutat vos Gaius hospes meus et universae ecclesiae. Salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater.
Sk 19:22 - Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia.
2Tim 4:20 - Erastus remansit Corinthi, Trophimum autem reliqui infirmum Mileti.

Verš 25
Ei autem, qui potens est vos confirmare iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti,
Ef 3:20 - Ei autem, qui potens est supra omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis,
Ef 1:9 - notum faciens nobis mysterium voluntatis suae, secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo,
Ef 3:9 - et illuminare omnes, quae sit dispensatio mysterii absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit,
Kol 1:26 - mysterium, quod absconditum fuit a saeculis et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis eius,
2Tim 1:10 - manifestata autem nunc per illustrationem salvatoris nostri Iesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium,
Tít 1:2 - in spem vitae aeternae, quam promisit, qui non mentitur, Deus ante tempora saecularia;
1Pt 1:20 - praecogniti quidem ante constitutionem mundi, manifestati autem novissimis temporibus propter vos,

Rim 16,1 - Féba bola v službách lásky (porov. 1 Tim 3, 11) v kenchrejskej cirkvi. Nepochybne ona niesla rímskym kresťanom tento list. Kenchry – korintský východný prístav.

Rim 16,3 - Priska a Akvila, manželia. Pozri Sk 18, 1–4. 18. 26. Boli to kresťania z Ríma, ktorí spolupracovali s Pavlom v Korinte a v Efeze. V rokoch 49–50 cisár Klaudius vyhnal Židov z Ríma, a tak sa aj mnohí židokresťania dostali do Grécka a Malej Ázie.

Rim 16,5 - Epainetos, prvotina Ázie v Kristovi, t. j. ktorý pravdepodobne ako prvý v Ázii uveril v Krista.

Rim 16,7 - Andronikus a Juniáš sa tu nazývajú apoštolmi v širšom zmysle. Azda boli ozajstní pokrvní apoštola Pavla, teda nielen súkmeňovci.Podľa povesti sa Andronikus stal biskupom v Sirmiu v Panónii (je to dnešný Srijem). Biskupstvo v Srijeme bolo založené v 4. storočí, ale po dobytí a spustošení Avarmi roku 582 zaniklo. A pretože v 9. storočí obnovil pápež túto metropolu pre sv. Metoda (so sídlom na Velehrade), prvý moravský arcibiskup sa v cirkevnoslovanskej literatúre označuje ako Andronikov nástupca. Dnes je biskupstvo v Djakove.

Rim 16,13 - Nie je vylúčené, že Rúfus bol synom Šimona z Cyrény, o ktorom je reč v Mk 15, 21. Rúfusova matka sa matersky starala aj o Pavla.

Rim 16,16 - "Svätý bozk" – porov. 1 Kor 16, 20; 2 Kor 13, 12; 1 Sol 5, 26. Pobozkanie zvyčajné u ľudí Východu sa stalo u kresťanov výrazom bratskej lásky a prešlo i do bohoslužieb (osculum pacis – bozk pokoja). "Všetky cirkvi", t. j. cirkevné obce, spoločenstvá. Táto formulácia, nezvyklá u Pavla, poukazuje na úctu, akou bola obklopená rímska cirkev.

Rim 16,17 - Ide tu o židovčiacich kazateľov, ktorí znepokojovali pohanokresťanov najmä tým, že aj pre nich zdôrazňovali nevyhnutnosť Mojžišovho zákona.

Rim 16,21 - Pozdravy niektorých Pavlových spolupracovníkov.

Rim 16,22 - Milá je vložka Tercia, ktorý písal tento list a nepremeškal príležitosť, aby sám za svoju osobu pozdravil rímskych bratov. Pavol zvyčajne listy diktoval pisárom. Niekedy pridal sám pár slov vlastnou rukou (2 Sol 3, 17 a inde).

Rim 16,23 - Gájus – pozri 1 Kor 1, 14. Pavol býval v Korinte uňho.

Rim 16,24 - Tento verš v starej Vulgáte znie: "Milosť nášho Pána Ježiša nech je s vami. Amen." Neovulgáta ho vynecháva, lebo sa nenachádza v mnohých rukopisoch. Je opakovaním v. 20. V Neovulgáte je v. 23 rozdelený aj na v. 24 od slov: "Pozdravuje vás Erastus …"

Rim 16,25-27 - Slávnostný záver zodpovedá úvodnému pozdravu (1,1–7).