výhody registrácie

List Rimanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Rim 15, 1-33

1 Debemus autem nos fir miores imbecillitates infir morum sustinere et non nobis placere. 2 Unusquisque nostrum proximo placeat in bonum ad aedificationem; 3 etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: “ Improperia improperantium tibi ceciderunt super me ”. 4 Quaecumque enim antea scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus. 5 Deus autem patientiae et solacii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Christum Iesum, 6 ut unanimes uno ore glorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi. 7 Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos, in gloriam Dei. 8 Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum; 9 gentes autem propter misericordiam glorificare Deum, sicut scriptum est: “ Propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo ”. 10 Et iterum dicit: “ Laetamini, gentes, cum plebe eius ”. 11 Et iterum: “ Laudate, omnes gentes, Dominum, et magnificent eum omnes populi ”. 12 Et rursus Isaias ait: “ Erit radix Iesse, et qui exsurget regere gentes: in eo gentes sperabunt ”. 13 Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo, ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti. 14 Certus sum autem, fratres mei, et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis bonitate, repleti omni scientia, ita ut possitis et alterutrum monere. 15 Audacius autem scripsi vobis ex parte, tamquam in memoriam vos reducens propter gratiam, quae data est mihi a Deo, 16 ut sim minister Christi Iesu ad gentes, consecrans evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, sanctificata in Spiritu Sancto. 17 Habeo igitur gloriationem in Christo Iesu ad Deum; 18 non enim audebo aliquid loqui eorum, quae per me non effecit Christus in oboedientiam gentium, verbo et factis, 19 in virtute signorum et prodigiorum, in virtute Spiritus, ita ut ab Ierusalem et per circuitum usque in Illyricum repleverim evangelium Christi, 20 sic autem contendens praedicare evangelium, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum aedificarem, 21 sed sicut scriptum est: “ Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt; et, qui non audierunt, intellegent ”. 22 Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos; 23 nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis, 24 cum in Hispaniam proficisci coepero, spero enim quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero. 25 Nunc autem proficiscor in Ierusalem ministrare sanctis; 26 probaverunt enim Macedonia et Achaia communicationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Ierusalem. 27 Placuit enim eis, et debitores sunt eorum; nam si spiritalibus eorum communicaverunt gentes, debent et in carnalibus ministrare eis. 28 Hoc igitur cum consummavero et assignavero eis fructum hunc, proficiscar per vos in Hispaniam; 29 scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Christi veniam. 30 Obsecro autem vos, fratres, per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus, ut concertemini mecum in orationibus pro me ad Deum, 31 ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Iudaea, et ministerium meum pro Ierusalem acceptum sit sanctis, 32 ut veniens ad vos in gaudio per voluntatem Dei refrigerer vobiscum. 33 Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen.

Rim 15, 1-33





Verš 32
ut veniens ad vos in gaudio per voluntatem Dei refrigerer vobiscum.
Rim 15:23 - nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis,
Rim 1:10 - semper in orationibus meis obsecrans, si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos.

Verš 1
Debemus autem nos fir miores imbecillitates infir morum sustinere et non nobis placere.
1Kor 9:22 - factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucri facerem; omnibus omnia factus sum, ut aliquos utique facerem salvos.
Gal 6:1 - Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spiritales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.

Verš 3
etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: “ Improperia improperantium tibi ceciderunt super me ”.
Ž 69:9 - extraneus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae.
Iz 53:4 - Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit; et nos putavimus eum quasi plagatum, percussum a Deo et humiliatum.

Verš 4
Quaecumque enim antea scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus.
Rim 4:23 - Non est autem scriptum tantum propter ipsum: reputatum est illi,

Verš 5
Deus autem patientiae et solacii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Christum Iesum,
Rim 12:16 - Idipsum invicem sentientes, non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos.
1Kor 1:10 - Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia.
Flp 2:2 - implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eandem caritatem habentes, unanimes, id ipsum sapientes;
Flp 3:16 - verumtamen, ad quod pervenimus, in eodem ambulemus.
1Pt 3:8 - In fine autem omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, humiles,

Verš 9
gentes autem propter misericordiam glorificare Deum, sicut scriptum est: “ Propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo ”.
2Sam 22:50 - Propterea confitebor tibi, Domine, in gentibus, et nomini tuo cantabo:
Ž 18:49 - et ab insurgentibus in me exaltas me, a viro iniquo eripis me.

Verš 10
Et iterum dicit: “ Laetamini, gentes, cum plebe eius ”.
Dt 32:43 - Laudate, gentes, populum eius, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur et vindictam retribuet in hostes suos et propitius erit terrae populi sui ”.

Verš 11
Et iterum: “ Laudate, omnes gentes, Dominum, et magnificent eum omnes populi ”.
Ž 117:1 - ALLELUIA. Laudate Dominum, omnes gentes; collaudate eum, omnes populi.

Verš 12
Et rursus Isaias ait: “ Erit radix Iesse, et qui exsurget regere gentes: in eo gentes sperabunt ”.
Iz 11:10 - In die illa radix Iesse stat in signum populorum; ipsam gentes requirent, et erit sedes eius gloriosa.
Zjv 5:5 - Et unus de senioribus dicit mihi: “ Ne fleveris; ecce vicit leo de tribu Iudae, radix David, aperire librum et septem signacula eius ”.
Zjv 22:16 - Ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec super ecclesiis. Ego sum radix et genus David, stella splendida matutina ”.

Verš 21
sed sicut scriptum est: “ Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt; et, qui non audierunt, intellegent ”.
Iz 52:15 - sic disperget gentes multas. Super ipsum continebunt reges os suum, quia, quae non sunt narrata eis, viderunt et, quae non audierunt, contemplati sunt.

Verš 22
Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos;
Rim 1:13 - Nolo autem vos ignorare, fratres, quia saepe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc, ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus.
1Sol 2:18 - Propter quod voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus et semel et iterum; et impedivit nos Satanas.

Verš 23
nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis,
Rim 15:32 - ut veniens ad vos in gaudio per voluntatem Dei refrigerer vobiscum.
Rim 1:10 - semper in orationibus meis obsecrans, si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos.
1Sol 3:10 - nocte et die abundantius orantes, ut videamus faciem vestram et compleamus ea, quae desunt fidei vestrae?
2Tim 1:4 - desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear,

Verš 25
Nunc autem proficiscor in Ierusalem ministrare sanctis;
Sk 19:21 - His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et Achaia, ire Hierosolymam, dicens: “ Postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre ”.
Sk 24:17 - Post annos autem plures, eleemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes;

Verš 27
Placuit enim eis, et debitores sunt eorum; nam si spiritalibus eorum communicaverunt gentes, debent et in carnalibus ministrare eis.
1Kor 9:11 - Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est, si nos carnalia vestra metamus?
Gal 6:6 - Communicet autem is, qui catechizatur verbum, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.

Verš 29
scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Christi veniam.
Rim 1:11 - Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vos,

Verš 30
Obsecro autem vos, fratres, per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus, ut concertemini mecum in orationibus pro me ad Deum,
2Kor 1:11 - adiuvantibus et vobis in oratione pro nobis, ut propter eam, quae ex multis personis in nos est, donationem, per multos gratiae agantur pro nobis.

Verš 31
ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Iudaea, et ministerium meum pro Ierusalem acceptum sit sanctis,
2Sol 3:2 - et ut liberemur ab importunis et malis hominibus; non enim omnium est fides.

Rim 15,3 - Ž 69, 10.

Rim 15,8 - Kristus priniesol evanjelium obriezke, t. j. Židom, i neobriezke, t. j. pohanom. Tamtí môžu velebiť Boha, že splnil svoje prisľúbenie, títo zasa, že ich milostivo povolal k účasti na týchto prisľúbeniach.

Rim 15,9 - Ž 18, 50; porov. 2 Sam 22, 50.

Rim 15,10 - Dt 32, 43.

Rim 15,11 - Ž 117, 1.

Rim 15,12 - Iz 11, 10; porov. 42, 4.

Rim 15,19 - Ilýria, kraj na území dnešnej Juhoslávie.

Rim 15,21 - Iz 52, 15.

Rim 15,23 - "Nemám priestor", čiže nie že by sa už boli všetci pohania obrátili, ale že apoštolovou úlohou je položiť základy a pokračovanie nechať svojim učeníkom.

Rim 15,24 - Španielsko bolo poslednou hranicou vtedy známeho sveta.

Rim 15,25 - O týchto zbierkach je reč v Gal 2, 10; 1 Kor 16, 1–4; 2 Kor 8, 9. Cesta do Ríma sa spomína v Sk 19, 21.

Rim 15,30-32 - Pavol bol pre svoje pôsobenie medzi pohanmi a pre osočovanie od svojich nepriateľov, o ňom šírené (Sk 21, 28), v neláske nielen medzi Židmi, ale aj medzi židokresťanmi v Jeruzaleme.