Verš 1
Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum;
1Pt 2:5 - et ipsi tamquam lapides vivi aedificamini domus spiritalis in sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum.
Rim 6:13 - neque exhibeatis membra vestra arma iniustitiae peccato, sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo.
Rim 6:16 - Nescitis quoniam, cui exhibetis vos servos ad oboedientiam, servi estis eius, cui oboeditis, sive peccati ad mortem, sive oboeditionis ad iustitiam?
Verš 2
et nolite conformari huic saeculo, sed transformamini renovatione mentis, ut probetis quid sit voluntas Dei, quid bonum et bene placens et perfectum.
1Jn 2:15 - Nolite diligere mundum neque ea, quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo;
Ef 5:17 - Propterea nolite fieri imprudentes, sed intellegite, quae sit voluntas Domini.
1Sol 4:3 - Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra,
Verš 3
Dico enim per gratiam, quae data est mihi, omnibus, qui sunt inter vos, non altius sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.
Rim 1:5 - per quem accepimus gratiam et apostolatum ad oboeditionem fidei in omnibus gentibus pro nomine eius,
Ef 4:7 - Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.
1Kor 12:11 - haec autem omnia operatur unus et idem Spiritus, dividens singulis prout vult.
Ef 4:7 - Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.
Verš 4
Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent,
1Kor 12:27 - Vos autem estis corpus Christi et membra ex parte.
Ef 1:23 - quae est corpus ipsius, plenitudo eius, qui omnia in omnibus adimpletur.
Ef 4:16 - ex quo totum corpus compactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensura uniuscuiusque partis augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate.
Ef 5:23 - quoniam vir caput est mulieris, sicut et Christus caput est ecclesiae, ipse salvator corporis.
Kol 1:24 - Nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo, ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius, quod est ecclesia,
Verš 5
ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.
1Kor 12:4 - Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus;
2Kor 10:13 - Nos autem non ultra mensuram gloriabimur sed secundum mensuram regulae, quam impertitus est nobis Deus, mensuram pertingendi usque ad vos.
1Pt 4:10 - unusquisque, sicut accepit donationem, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei.
Verš 6
Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes: sive prophetiam, secundum rationem fidei;
1Kor 12:4 - Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus;
Verš 7
sive ministerium, in ministrando; sive qui docet, in doctrina;
1Kor 12:10 - alii operationes virtutum, alii prophetatio, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum;
1Pt 4:10 - unusquisque, sicut accepit donationem, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei.
Verš 8
sive qui exhortatur, in exhortando; qui tribuit, in simplicitate; qui praeest, in sollicitudine; qui miseretur, in hilaritate.
Mt 6:1 - Attendite, ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut vi deamini ab eis; alioquin mercedem non habetis apud Patrem vestrum, qui in caelis est.
Dt 15:7 - Si unus de fratribus tuis, qui morantur in una civitatum tuarum in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum nec contrahes manum;
2Kor 9:7 - Unusquisque prout destinavit corde suo, non ex tristitia aut ex necessitate; hilarem enim datorem diligit Deus.
Verš 9
Dilectio sine simulatione. Odientes malum, adhaerentes bono;
Ž 97:10 - Qui diligitis Dominum, odite malum; custodit ipse animas sanctorum suorum, de manu peccatoris liberabit eos.
Am 5:15 - Odite malum et diligite bonum et constituite in porta iudicium, si forte misereatur Dominus, Deus exercituum, reliquiis Ioseph.
Verš 10
caritate fraternitatis invicem diligentes, honore invicem praevenientes,
Ef 4:2 - cum omni humilitate et mansuetudine, cum longanimitate, supportantes invicem in caritate,
Heb 13:1 - Caritas fraternitatis maneat.
1Pt 1:22 - Animas vestras castificantes in oboedientia veritatis ad fraternitatis amorem non fictum, ex corde invicem diligite attentius,
1Pt 2:17 - Omnes honorate, fraternitatem diligite, Deum timete, regem honorificate.
Flp 2:3 - nihil per contentionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes;
1Pt 5:5 - Similiter, adulescentes, subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem induite, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
Verš 12
spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes,
Rim 15:13 - Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo, ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti.
1Sol 5:16 - Semper gaudete,
Heb 10:36 - patientia enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem.
Heb 12:1 - Ideoque et nos tantam ha bentes circumpositam nobis nubem testium, deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus propositum nobis certamen,
Jak 5:7 - Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens, donec accipiat imbrem temporaneum et serotinum.
Lk 18:1 - Dicebat autem parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere,
Ef 6:18 - per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu, et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis
Kol 4:2 - Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione,
1Sol 5:17 - sine intermissione orate,
Verš 13
necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes.
1Kor 16:1 - De collectis autem, quae fiunt in sanctos, sicut ordina vi ecclesiis Galatiae, ita et vos facite.
Heb 13:2 - Hospitalitatem nolite obli visci; per hanc enim quidam nescientes hospitio receperunt angelos.
1Pt 4:9 - hospitales invicem sine murmuratione;
Verš 14
Benedicite persequentibus; benedicite et nolite maledicere!
Mt 5:44 - Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros et orate pro persequentibus vos,
1Kor 4:12 - et laboramus operantes manibus nostris; maledicti benedicimus, persecutionem passi sustinemus,
Verš 16
Idipsum invicem sentientes, non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos.
Rim 15:5 - Deus autem patientiae et solacii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Christum Iesum,
1Kor 1:10 - Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia.
Flp 2:2 - implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eandem caritatem habentes, unanimes, id ipsum sapientes;
Flp 3:16 - verumtamen, ad quod pervenimus, in eodem ambulemus.
1Pt 3:8 - In fine autem omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, humiles,
Prís 3:7 - Ne sis sapiens apud temetipsum; time Dominum et recede a malo.
Iz 5:21 - Vae, qui sapientes sunt in oculis suis et coram ipsis prudentes!
Verš 17
Nulli malum pro malo reddentes; providentes bona coram omnibus hominibus;
Prís 20:22 - Ne dicas: “ Reddam malum ”; exspecta Dominum, et liberabit te.
Mt 5:39 - Ego autem dico vobis: Non resistere malo; sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram;
1Kor 6:7 - Iam quidem omnino defectio est vobis, quod iudicia habetis inter vosmetipsos! Quare non magis iniuriam accipitis, quare non magis fraudem patimini?
1Sol 5:15 - Videte, ne quis malum pro malo alicui reddat, sed semper, quod bonum est, sectamini et in invicem et in omnes.
2Kor 8:21 - providemus enim bona non solum coram Domino sed etiam coram hominibus.
1Pt 2:12 - conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo, quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis.
Verš 18
si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes;
Mk 9:50 - Bonum est sal; quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal et pacem habete inter vos ”.
Heb 12:14 - Pacem sectamini cum omnibus et sanctificationem, sine qua nemo videbit Dominum,
Verš 19
non vosmetipsos vindicantes, carissimi, sed date locum irae, scriptum est enim: “ Mihi vindicta, ego retribuam ”, dicit Dominus.
Mt 5:39 - Ego autem dico vobis: Non resistere malo; sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram;
Lk 6:29 - Ei, qui te percutit in maxillam, praebe et alteram; et ab eo, qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere.
Dt 32:35 - Mea est ultio, et ego retribuam in tempore, in quo labetur pes eorum! Iuxta est dies perditionis, et adesse festinat sors eorum.
Heb 10:30 - Scimus enim eum, qui dixit: “ Mihi vindicta, ego retribuam ”; et iterum: “ Iudicabit Dominus populum suum ”.
Verš 20
Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius.
Prís 25:21 - Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitierit, pota illum:
Mt 5:44 - Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros et orate pro persequentibus vos,
Rim 12,1 - Pavol tu podáva morálne dôsledky z náuky vyloženej v dogmatickej časti tohto listu. "Telo" znamená celú ľudskú osobu. Kresťan celým svojím životom prináša Bohu obetu, ktorá je pravou "duchovnou bohoslužbou".
Rim 12,1-7 - Pavol tu vysvetľuje vzťah k svetskej moci. Tá je na to, aby slúžila spoločnému dobru, a teda aj jednotlivcom. Pavol tu zdôrazňuje zásadu, že moc má základ v Bohu. Takto kresťanské náboženstvo preniká mravný život jednotlivca (12, 1), ale aj celej spoločnosti.
Rim 12,3-8 - Údy Cirkvi tvoria spoločenstvo ako tajomné Kristovo telo. Toto spojenie určuje ich vzájomné povinnosti. Dary milosti môžu byť rozličné, ale vždy ich treba používať tak, aby slúžili dobru celého spoločenstva.
Rim 12,7 - Porov. Mt 22, 21; 1 Pt 2, 13.
Rim 12,8 - Porov. 8, 4; 1 Kor 13, 1; Gal 5, 14; Kol 3, 14; Jn 13, 34.
Rim 12,9 - Pozri Ex 20, 13–17; Dt 5, 17–21; Lv 19, 18. Blížny sa tu berie nielen ako člen toho istého národa, ako v Lv, ale ako člen ľudskej rodiny zjednotenej v Kristovi (Gal 3, 28; Mt 25, 40).
Rim 12,11 - "Čas" v pavlovskom chápaní je čas eschatologický, ten, o ktorom hovorí Písmo ako "o posledných dňoch", začatých smrťou a zmŕtvychvstaním Ježiša Krista a rozprestierajúcich sa na čas putujúcej Cirkvi, ktorá kráča v ústrety druhému Pánovmu príchodu.
Rim 12,12 - Porov. 1 Sol 5, 4 n.
Rim 12,13 - "Svätých", čiže kresťanov.
Rim 12,16 - Porov. Prís 3, 4.
Rim 12,19 - Dt 32, 35.
Rim 12,20 - Prís 25, 21; porov. Mt 5, 39.