výhody registrácie

List Rimanom

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Rim 10, 1-21

1 Fratres, voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum pro illis in salutem. 2 Testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiam; 3 ignorantes enim Dei iustitiam et suam iustitiam quaerentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti; 4 finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti. 5 Moyses enim scribit de iustitia, quae ex lege est: “ Qui fecerit homo, vivet in eis ”. 6 Quae autem ex fide est iustitia, sic dicit: “ Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendet in caelum?”, id est Christum deducere; 7 aut: “ Quis descendet in abyssum? ”, hoc est Christum ex mortuis revocare. 8 Sed quid dicit? “ Prope te est verbum, in ore tuo et in corde tuo ”; hoc est verbum fidei, quod praedicamus. 9 Quia si confitearis in ore tuo: “ Dominum Iesum! ”, et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis, salvus eris. 10 Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit in salutem. 11 Dicit enim Scriptura: “ Omnis, qui credit in illo, non confundetur ”. 12 Non enim est distinctio Iudaei et Graeci, nam idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant illum: 13 Omnis enim, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. 14 Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? 15 Quomodo vero praedicabunt nisi mittantur? Sicut scriptum est: “ Quam speciosi pedes evangelizantium bona ”. 16 Sed non omnes oboedierunt evangelio; Isaias enim dicit: “ Domine, quis credidit auditui nostro? ”. 17 Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. 18 Sed dico: Numquid non audierunt? Quin immo, in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. 19 Sed dico: Numquid Israel non cognovit? Primus Moyses dicit: “ Ego ad aemulationem vos adducam per Non gentem: per gentem insipientem ad iram vos provocabo ”. 20 Isaias autem audet et dicit: “ Inventus sum in non quaerentibus me; palam apparui his, qui me non interrogabant ”. 21 Ad Israel autem dicit: “ Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem ”.

Rim 10, 1-21





Verš 2
Testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiam;
Sk 22:3 - “ Ego sum vir Iudaeus, natus Tarso Ciliciae, enutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus iuxta veritatem paternae legis, aemulator Dei, sicut et vos omnes estis hodie.
Rim 9:31 - Israel vero sectans legem iustitiae in legem non pervenit.
Gal 4:17 - Aemulantur vos non bene, sed excludere vos volunt, ut illos aemulemini.

Verš 4
finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti.
Mt 5:17 - Nolite putare quoniam veni solvere Legem aut Prophetas; non veni solvere, sed adimplere.
Sk 13:38 - Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur; ab omnibus, quibus non potuistis in lege Moysi iustificari,
2Kor 3:13 - et non sicut Moyses: ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israel in finem illius quod evacuatur.
Gal 3:24 - Itaque lex paedagogus noster fuit in Christum, ut ex fide iustificemur;

Verš 5
Moyses enim scribit de iustitia, quae ex lege est: “ Qui fecerit homo, vivet in eis ”.
Lv 18:5 - Custodite leges meas atque iudicia; quae faciens homo vivet in eis. Ego Dominus.
Ez 20:11 - Et dedi eis praecepta mea et iudicia mea ostendi eis, quae faciat homo et vivat in eis.
Gal 3:12 - lex autem non est ex fide; sed, qui fecerit ea, vivet in illis.

Verš 6
Quae autem ex fide est iustitia, sic dicit: “ Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendet in caelum?”, id est Christum deducere;
Dt 30:12 - nec in caelo situm, ut possis dicere: “Quis nobis ad caelum valet ascendere, ut deferat illud ad nos, et audiamus atque opere compleamus?”.

Verš 11
Dicit enim Scriptura: “ Omnis, qui credit in illo, non confundetur ”.
Iz 28:16 - Idcirco haec dicit Dominus Deus: “ Ecce ego fundamentum ponam in Sion, lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, fundatum; qui crediderit, non turbabitur.
Rim 9:33 - sicut scriptum est: “ Ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali; et, qui credit in eo, non confundetur ”.

Verš 12
Non enim est distinctio Iudaei et Graeci, nam idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant illum:
Sk 15:9 - et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum.
Rim 3:22 - iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi, in omnes, qui credunt. Non enim est distinctio:

Verš 13
Omnis enim, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
Joe 2:32 -
Sk 2:21 - Et erit: omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit”.

Verš 15
Quomodo vero praedicabunt nisi mittantur? Sicut scriptum est: “ Quam speciosi pedes evangelizantium bona ”.
Iz 52:7 - Quam pulchri super montes pedes annuntiantis, praedicantis pacem, annuntiantis bonum, praedicantis salutem, dicentis Sion: “Regnavit Deus tuus!”.
Nah 1:15 -

Verš 16
Sed non omnes oboedierunt evangelio; Isaias enim dicit: “ Domine, quis credidit auditui nostro? ”.
Iz 53:1 - “ Quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est?
Jn 12:38 - ut sermo Isaiae prophetae impleretur, quem dixit: “ Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? ”.

Verš 18
Sed dico: Numquid non audierunt? Quin immo, in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.
Ž 19:4 - Non sunt loquelae neque sermones, quorum non intellegantur voces:

Verš 19
Sed dico: Numquid Israel non cognovit? Primus Moyses dicit: “ Ego ad aemulationem vos adducam per Non gentem: per gentem insipientem ad iram vos provocabo ”.
Dt 32:21 - Ipsi me provocaverunt in eo, qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis; et ego provocabo eos in eo, qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos.

Verš 20
Isaias autem audet et dicit: “ Inventus sum in non quaerentibus me; palam apparui his, qui me non interrogabant ”.
Iz 65:1 - “ Quaesitus sum ab his, qui non consulebant me, inventus sum ab his, qui non quaerebant me. Dixi: “Ecce ego, ecce ego!” ad gentem, quae non invocabat nomen meum.

Verš 21
Ad Israel autem dicit: “ Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem ”.
Iz 65:2 - Expandi manus meas tota die ad populum rebellem, qui graditur in via non bona post cogitationes suas;

Rim 10,1-4 - Náboženská horlivosť Židov je zaslepená, lebo nechcú pochopiť, že Mojžišov zákon len pripravoval cestu ku Kristovi, ktorý je cieľom Zákona, a Písmo ho zvestovalo.

Rim 10,5 - Lv 18, 5.

Rim 10,6-8 - Kombinovaný citát z Dt 9, 4 a 30, 12–14 s dôrazným kristologickým zameraním.

Rim 10,9 - Je to úryvok z predpavlovského vyznania viery, v ktorom pravda o Kristovom zmŕtvychvstaní zaujíma hlavné miesto.

Rim 10,11 - Iz 28, 16.

Rim 10,13 - Joel 3, 5.

Rim 10,15 - Porov. Iz 52, 7.

Rim 10,16 - Porov. Iz 53, 1.

Rim 10,18 - Porov. Ž 19, 5.

Rim 10,19 - Porov. Dt 32, 21.

Rim 10,20 - Porov. Iz 65, 1.

Rim 10,21 - Porov. Iz 65, 2.