Verš 3
et dixit ad illum: “Exi de terra tua et de cognatione tua et veni in terram, quam tibi monstravero”.
Gn 12:1 - Dixit autem Dominus ad Abram: “Egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram, quam monstrabo tibi.
Verš 5
et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum, cum non haberet filium.
Gn 12:7 - Apparuit autem Dominus Abram et dixit ei: “Semini tuo dabo terram hanc”. Qui aedificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.
Gn 13:15 - omnem terram, quam conspicis, tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum;
Verš 6
Locutus est autem sic Deus: “Erit semen eius accola in terra aliena, et servituti eos subicient et male tractabunt annis quadringentis;
Gn 15:13 - Dictumque est ad eum: “Scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subicient eos servituti et affligent quadringentis annis.
Gn 15:16 - Generatione autem quarta revertentur huc; necdum enim completae sunt iniquitates Amorraeorum usque ad praesens tempus”.
Ex 12:40 - Habitatio autem filiorum Israel, qua manserant in Aegypto, fuit quadringentorum triginta annorum.
Gal 3:17 - Hoc autem dico: Testamentum confirmatum a Deo, quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem.
Verš 7
et gentem, cui servierint, iudicabo ego, dixit Deus; et post haec exibunt et deservient mihi in loco isto”.
Gn 15:16 - Generatione autem quarta revertentur huc; necdum enim completae sunt iniquitates Amorraeorum usque ad praesens tempus”.
Ex 3:12 - Qui dixit ei: “ Ego ero tecum; et hoc habebis signum quod miserim te: cum eduxeris populum de Aegypto, servietis Deo super montem istum ”.
Verš 8
Et dedit illi testamentum circumcisionis; et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava, et Isaac Iacob, et Iacob duodecim patriarchas.
Gn 17:10 - Hoc est pactum meum, quod observabitis, inter me et vos et semen tuum post te. Circumcidetur ex vobis omne masculinum,
Gn 21:2 - concepitque et peperit Abrahae filium in senectute eius tempore, quo praedixerat ei Deus.
Gn 25:24 - Iam tempus pariendi venerat, et ecce gemini in utero eius.
Gn 29:32 - Et concepit Lia et genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens: “ Vidit Dominus humilitatem meam; nunc amabit me vir meus ”.
Gn 30:5 - ingresso ad se Iacob, concepit et peperit filium.
Gn 35:23 - Filii Liae: primogenitus Ruben et Simeon et Levi et Iudas et Issachar et Zabulon.
Verš 9
Et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in Aegyptum; et erat Deus cum eo
Gn 37:4 - Videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum nec poterant ei quidquam pacifice loqui.
Gn 37:28 - Et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes Ioseph de cisterna, vendiderunt eum Ismaelitis viginti argenteis. Qui duxerunt eum in Aegyptum.
Ž 105:17 - Misit ante eos virum, in servum venumdatus est Ioseph.
Verš 10
et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu pharaonis regis Aegypti; et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam.
Gn 41:40 - Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus meus oboediet; uno tantum regni solio te praecedam ”.
Verš 11
Venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan et tribulatio magna, et non inveniebant cibos patres nostri.
Gn 41:54 - coeperunt venire septem anni inopiae, quos praedixerat Ioseph, et in universo orbe fames praevaluit; in cuncta autem terra Aegypti erat panis.
Ž 105:16 - Et vocavit famem super terram et omne baculum panis contrivit.
Verš 12
Cum audisset autem Iacob esse frumentum in Aegypto, misit patres nostros primum;
Gn 42:1 - Audiens autem Iacob quod alimenta venderentur in Ae gypto, dixit filiis suis: “ Quare aspicitis vos invicem?
Verš 13
et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis, et manifestatum est pharaoni genus Ioseph.
Gn 45:4 - Ad quos ille clementer: “ Accedite, inquit, ad me ”. Et cum accessissent prope: “ Ego sum, ait, Ioseph frater vester, quem vendidistis in Aegyptum.
Verš 15
et descendit Iacob in Aegyptum. Et defunctus est ipse et patres nostri;
Gn 46:5 - Surrexit igitur Iacob a Bersabee, tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris, quae miserat pharao ad portandum senem,
Gn 49:33 -
Verš 16
et translati sunt in Sichem et positi sunt in sepulcro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemmor in Sichem.
Gn 50:13 - et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt eum in spelunca Machpela, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulcri ab Ephron Hetthaeo contra faciem Mambre.
Ex 13:19 - Tulit quoque Moyses ossa Ioseph secum, eo quod adiurasset filios Israel dicens: “ Visitabit vos Deus; efferte ossa mea hinc vobiscum ”.
Joz 24:32 - Ossa quoque Ioseph, quae tulerant filii Israel de Aegypto, sepelierunt in Sichem, in parte agri, quem emerat Iacob a filiis Hemmor patris Sichem centum argenteis, et fuit in possessionem filiorum Ioseph.
Gn 23:16 - Auscultavit Abraham Ephron et appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti, sicut mos erat apud negotiatores.
Verš 17
Cum appropinquaret autem tempus repromissionis, quam confessus erat Deus Abrahae, crevit populus et multiplicatus est in Aegypto,
Ex 1:7 - filii Israel creverunt et pullulantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram.
Ž 105:24 - Et auxit populum suum vehementer et confortavit eum super inimicos eius.
Verš 20
Eodem tempore natus est Moyses et erat formosus coram Deo; qui nutritus est tribus mensibus in domo patris.
Ex 2:2 - quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mensibus.
Ex 6:20 - Accepit autem Amram uxorem Iochabed amitam suam, quae peperit ei Aaron et Moysen; fueruntque anni vitae Amram centum triginta septem.
Nm 26:59 - qui habuit uxorem Iochabed filiam Levi, quae nata est ei in Aegypto. Haec genuit Amram viro suo filios, Aaron et Moysen et Mariam sororem eorum.
1Krn 23:13 - Filii Amram: Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron, ut sanctificaret sanctissima, ipse et filii eius in sempiternum, et adoleret Domino et serviret ei ac benediceret in nomine eius in perpetuum.
Heb 11:23 - Fide Moyses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent formosum infantem et non timuerunt regis edictum.
Verš 23
Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus, ascendit in cor eius, ut visitaret fratres suos filios Israel.
Ex 2:11 - In diebus illis, postquam creverat, Moyses egressus est ad fratres suos; viditque afflictionem eorum et virum Aegyptium percutientem quendam de Hebraeis fratribus suis.
Verš 24
Et cum vidisset quendam iniuriam patientem, vindicavit et fecit ultionem ei, qui opprimebatur, percusso Aegyptio.
Ex 2:11 - In diebus illis, postquam creverat, Moyses egressus est ad fratres suos; viditque afflictionem eorum et virum Aegyptium percutientem quendam de Hebraeis fratribus suis.
Verš 26
Atque sequenti die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens: “Viri, fratres estis; ut quid nocetis alterutrum?”.
Ex 2:13 - Et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes dixitque ei, qui faciebat iniuriam: “ Quare percutis proximum tuum? ”.
Verš 27
Qui autem iniuriam faciebat proximo, reppulit eum dicens: “Quis te constituit principem et iudicem super nos?
Sk 7:35 - Hunc Moysen, quem negaverunt dicentes: “Quis te constituit principem et iudicem?”, hunc Deus et principem et redemptorem misit cum manu angeli, qui apparuit illi in rubo.
Ex 2:14 - Qui respondit: “ Quis te constituit principem et iudicem super nos? Num occidere me tu vis, sicut occidisti Aegyptium? ”. Timuit Moyses et ait: “ Quomodo palam factum est verbum istud? ”.
Mt 21:23 - Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes: “ In qua potestate haec facis? Et quis tibi dedit hanc potestatem? ”.
Sk 4:7 - et statuentes eos in medio interrogabant: “ In qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos? ”.
Verš 30
Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sinai angelus in ignis flamma rubi.
Ex 3:2 - Apparuitque ei angelus Domini in flamma ignis de medio rubi; et videbat quod rubus arderet et non combureretur.
Verš 32
“Ego Deus patrum tuorum, Deus Abraham et Isaac et Iacob”. Tremefactus autem Moyses non audebat considerare.
Ex 3:6 - Et ait: “ Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob ”. Abscondit Moyses faciem suam; non enim audebat aspicere contra Deum.
Mt 22:32 - “Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob”? Non est Deus mortuorum sed viventium ”.
Heb 11:16 - nunc autem meliorem appetunt, id est caelestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum, paravit enim illis civitatem.
Verš 33
Dixit autem illi Dominus: “Solve calceamentum pedum tuorum; locus enim, in quo stas, terra sancta est.
Joz 5:15 - Cecidit Iosue pronus in terram et adorans ait: “ Quid Dominus meus loquitur ad servum suum? ”.
Verš 36
Hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta.
Ex 7:1 - Dixitque Dominus ad Moysen: “ Ecce constitui te deum pha raonis, et Aaron frater tuus erit propheta tuus.
Ex 8:1 - Dixitque Dominus ad Moysen: “ Dic ad Aaron: Extende ma num tuam cum baculo tuo super fluvios, super rivos ac paludes et educ ranas super terram Aegypti ”.
Ex 9:1 - Dixit autem Dominus ad Moysen: “ Ingredere ad pharaonem et loquere ad eum: Haec dicit Dominus, Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.
Ex 10:1 - Et dixit Dominus ad Moy sen: “ Ingredere ad pharao nem: ego enim induravi cor eius et servorum illius, ut faciam signa mea haec in medio eorum,
Ex 11:1 - Et dixit Dominus ad Moy sen: “ Adhuc una plaga tan gam pharaonem et Aegyptum, et post haec dimittet vos utique, immo et exire compellet.
Ex 13:1 - Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Ex 14:1 - Locutus est autem Dominus ad Moysen dicens:
Ex 16:1 - Profectique sunt de Elim, et venit omnis congregatio filio rum Israel in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quinto decimo die mensis secundi postquam egressi sunt de terra Aegypti.
Dt 1:3 - Quadragesimo anno, undecimo mense, prima die mensis locutus est Moyses ad filios Israel omnia, quae praeceperat illi Dominus ut diceret eis.
Verš 37
Hic est Moyses, qui dixit filiis Israel: “Prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me”.
Dt 18:15 - Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus; ipsum audietis,
Dt 18:18 - prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore eius, loqueturque ad eos omnia, quae praecepero illi.
Jn 1:45 - Invenit Philippus Nathanael et dicit ei: “ Quem scripsit Moyses in Lege et Prophetae invenimus, Iesum filium Ioseph a Nazareth ”.
Sk 3:22 - Moyses quidem dixit: “Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me; ipsum audietis iuxta omnia, quaecumque locutus fuerit vobis.
Mt 17:5 - Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens: “ Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite ”.
Verš 38
Hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo, qui loquebatur ei in monte Sinai, et cum patribus nostris; qui accepit verba viva dare nobis;
Ex 19:3 - Moyses autem ascendit ad Deum, vocavitque eum Dominus de monte et ait: “ Haec dices domui Iacob et annuntiabis filiis Israel:
Gal 3:19 - Quid igitur lex? Propter transgressiones apposita est, donec veniret semen, cui promissum est, ordinata per angelos in manu mediatoris.
Verš 40
dicentes ad Aaron: “Fac nobis deos, qui praecedant nos; Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra Aegypti, nescimus quid factum sit ei”.
Ex 32:1 - Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus ad Aaron dixit: “ Surge, fac nobis deos, qui nos praecedant; Moysi enim, huic viro, qui nos eduxit de terra Aegypti, ignoramus quid acciderit ”.
Verš 42
Convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli, sicut scriptum est in libro Prophetarum: “Numquid victimas et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israel?
Am 5:25 - Numquid hostias et oblationes obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israel?
Verš 43
Et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rhaephan, figuras, quas fecistis ad adorandum eas. Et transferam vos trans Babylonem”.
Am 5:26 - Et portastis Saccut regem vestrum, et Caivan, imagines vestras, sidus deorum vestrorum, quae fecistis vobis.
Verš 44
Tabernaculum testimonii erat patribus nostris in deserto, sicut disposuit, qui loquebatur ad Moysen, ut faceret illud secundum formam, quam viderat;
Ex 25:40 - Inspice et fac secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est.
Heb 8:5 - qui figurae et umbrae deserviunt caelestium, sicut responsum est Moysi, cum consummaturus esset tabernaculum: “ Vide enim, inquit, omnia facies secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte ”.
Verš 45
quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium, quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David,
Joz 3:14 - Igitur egressus est populus de tabernaculis suis, ut transiret Iordanem; et sacerdotes, qui portabant arcam foederis, pergebant ante eum.
Verš 46
qui invenit gratiam ante Deum et petiit, ut inveniret tabernaculum domui Iacob.
1Sam 16:1 - Dixitque Dominus ad Samuelem: “ Usquequo tu luges Saul, cum ego proiecerim eum, ne regnet super Israel? Imple cornu tuum oleo et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem; providi enim in filiis eius mihi regem ”.
Ž 89:20 - Tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti: “ Posui adiutorium in potente et exaltavi electum de plebe.
Sk 13:22 - Et amoto illo, suscitavit illis David in regem, cui et testimonium perhibens dixit: “Inveni David filium Iesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas”.
2Sam 7:2 - dixit ad Nathan prophetam: “ Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium? ”.
1Krn 17:1 - Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam: “ Ecce ego habito in domo cedrina, arca autem foederis Domini sub pellibus est ”.
Ž 132:5 - donec inveniam locum Domino, tabernaculum Potenti Iacob ”.
Verš 47
Salomon autem aedificavit illi domum.
1Kr 6:1 - Factum est igitur quadringente simo et octogesimo anno egres sionis filiorum Israel de terra Aegypti, in anno quarto, mense Ziv — ipse est mensis secundus — regni Salomonis super Israel, aedificare coepit domum Domino.
1Krn 17:12 - Ipse aedificabit mihi domum, et firmabo solium eius usque in aeternum.
Verš 48
Sed non Altissimus in manufactis habitat, sicut propheta dicit:
1Kr 8:27 - Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram? Si enim caelum et caeli caelorum te capere non possunt, quanto magis domus haec, quam aedificavi!
Sk 17:24 - Deus, qui fecit mundum et omnia, quae in eo sunt, hic, caeli et terrae cum sit Dominus, non in manufactis templis inhabitat
Verš 49
“Caelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum aedificabitis mihi, dicit Dominus, aut quis locus requietionis meae?
2Krn 6:33 - tu exaudies de caelo firmissimo habitaculo tuo et facies cuncta, pro quibus invocaverit te ille peregrinus, ut sciant omnes populi terrae nomen tuum et timeant te sicut populus tuus Israel et cognoscant quia nomen tuum invocatum est super domum hanc, quam aedificavi.
Iz 66:1 - Haec dicit Dominus: “ Caelum thronus meus, terra autem scabellum pedum meorum. Quae ista domus, quam aedificabitis mihi, et quis iste locus quietis meae?
Mt 5:34 - Ego autem dico vobis: Non iurare omnino, neque per caelum, quia thronus Dei est,
Mt 23:22 - et, qui iuraverit in caelo, iurat in throno Dei et in eo, qui sedet super eum.
Verš 50
Nonne manus mea fecit haec omnia?”.
Gn 1:4 - Et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit Deus lucem ac tenebras.
Verš 51
Duri cervice et incircumcisi cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis; sicut patres vestri, et vos.
Neh 9:16 - Ipsi vero patres nostri superbe egerunt et induraverunt cervices suas et non audierunt mandata tua.
Jer 6:10 - Cui loquar et quem contestabor, ut audiat? Ecce incircumcisae aures eorum, et audire non possunt; ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud.
Verš 53
qui accepistis legem in dispositionibus angelorum et non custodistis ”.
Ex 19:3 - Moyses autem ascendit ad Deum, vocavitque eum Dominus de monte et ait: “ Haec dices domui Iacob et annuntiabis filiis Israel:
Ex 24:3 - Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia; responditque omnis populus una voce: “ Omnia verba Domini, quae locutus est, faciemus ”.
Jn 7:19 - Nonne Moyses dedit vobis legem? Et nemo ex vobis facit legem. Quid me quaeritis interficere? ”.
Gal 3:19 - Quid igitur lex? Propter transgressiones apposita est, donec veniret semen, cui promissum est, ordinata per angelos in manu mediatoris.
Heb 2:2 - Si enim, qui per angelos dictus est, sermo factus est firmus, et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem,
Verš 58
et eicientes extra civitatem lapidabant. Et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis, qui vocabatur Saulus.
1Kr 21:13 - et ingressi duo viri filii Belial sederunt contra eum et illi, ut viri diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine: “ Maledixit Naboth Deum et regem ”. Quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem et lapidibus interfecerunt;
Lk 4:29 - et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis, supra quem civitas illorum erat aedificata, ut praecipitarent eum.
Sk 22:20 - et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, et ipse astabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum”.
Verš 59
Et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem: “ Domine Iesu, suscipe spiritum meum ”.
Ž 31:5 - Educes me de laqueo, quem absconderunt mihi, quoniam tu es fortitudo mea.
Lk 23:46 - Et clamans voce magna Iesus ait: “ Pater, in manus tuas commendo spiritum meum ”; et haec dicens exspiravit.
Verš 60
Positis autem genibus clamavit voce magna: “ Domine, ne statuas illis hoc peccatum ”; et cum hoc dixisset, obdormivit.
Mt 5:44 - Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros et orate pro persequentibus vos,
Lk 23:34 - Iesus autem dicebat: “ Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt ”. Dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes.
1Kor 4:12 - et laboramus operantes manibus nostris; maledicti benedicimus, persecutionem passi sustinemus,