výhody registrácie

Skutky apoštolov

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Sk 6, 1-15

1 In diebus autem illis, crescente numero discipulorum, factus est murmur Graecorum adversus Hebraeos, eo quod neglegerentur in ministerio cotidiano viduae eorum. 2 Convocantes autem Duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt: “ Non est aequum nos derelinquentes verbum Dei ministrare mensis; 3 considerate vero, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia, quos constituemus super hoc opus; 4 nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus ”. 5 Et placuit sermo coram omni multitudine; et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum proselytum Antiochenum, 6 quos statuerunt ante conspectum apostolorum, et orantes imposuerunt eis manus. 7 Et verbum Dei crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Ierusalem valde; multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei. 8 Stephanus autem plenus gratia et virtute faciebat prodigia et signa magna in populo. 9 Surrexerunt autem quidam de synagoga, quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum, qui erant a Cilicia et Asia, disputantes cum Stephano; 10 et non poterant resistere sapientiae et Spiritui, quo loquebatur. 11 Tunc submiserunt viros, qui dicerent: “ Audivimus eum dicentem verba blasphema in Moysen et Deum ”; 12 et commoverunt plebem et seniores et scribas, et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium 13 et statuerunt testes falsos dicentes: “ Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et Legem; 14 audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit consuetudines, quas tradidit nobis Moyses ”. 15 Et intuentes eum omnes, qui sedebant in concilio, viderunt faciem eius tamquam faciem angeli.

Sk 6, 1-15





Verš 2
Convocantes autem Duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt: “ Non est aequum nos derelinquentes verbum Dei ministrare mensis;
Ex 18:17 - At ille: “ Non bonam, inquit, rem facis.

Verš 3
considerate vero, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia, quos constituemus super hoc opus;
Dt 1:13 - date vobis viros sapientes et gnaros, et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, ut ponam eos vobis principes.
Sk 1:21 - Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum congregati erant in omni tempore, quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus,
Sk 16:2 - huic testimonium reddebant, qui in Lystris erant et Iconii fratres.
1Tim 3:7 - Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his, qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat et laqueum Diaboli.

Verš 5
Et placuit sermo coram omni multitudine; et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum proselytum Antiochenum,
Sk 11:24 - quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide. Et apposita est turba multa Domino.
Sk 21:8 - Alia autem die profecti venimus Caesaream et intrantes in domum Philippi evangelistae, qui erat de septem, mansimus apud eum.

Verš 6
quos statuerunt ante conspectum apostolorum, et orantes imposuerunt eis manus.
Sk 1:23 - Et statuerunt duos, Ioseph, qui vocabatur Barsabbas, qui cognominatus est Iustus, et Matthiam.
Sk 8:17 - Tunc imposuerunt manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.
Sk 13:3 - Tunc ieiunantes et orantes imponentesque eis manus dimiserunt illos.
1Tim 4:14 - Noli neglegere donationem, quae in te est, quae data est tibi per prophetiam cum impositione manuum presbyterii.
1Tim 5:22 - Manus cito nemini imposueris neque communicaveris peccatis alienis; teipsum castum custodi.
2Tim 1:6 - Propter quam causam admoneo te, ut resuscites donationem Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum;

Verš 7
Et verbum Dei crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Ierusalem valde; multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei.
Sk 19:20 - Ita fortiter verbum Domini crescebat et convalescebat.

Verš 10
et non poterant resistere sapientiae et Spiritui, quo loquebatur.
Ex 4:12 - Perge igitur, et ego ero in ore tuo; doceboque te quid loquaris ”.
Iz 54:17 - Omne vas, quod fictum est contra te, frustra erit. Et omnem linguam insurgentem tibi in iudicio confutabis: haec est hereditas servorum Domini et iustitia eorum ex me, dicit Dominus.
Lk 21:15 - ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere vel contradicere omnes adversarii vestri.

Verš 11
Tunc submiserunt viros, qui dicerent: “ Audivimus eum dicentem verba blasphema in Moysen et Deum ”;
Mt 26:59 - Principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent,

Sk 6,1 - Helenisti boli Židia obrátení na kresťanskú vieru, ktorí sa zdržiavali mimo Palestíny a hovorili gréckou rečou. V náboženskom ohľade boli veľmi liberálni a náchylní prispôsobovať sa pohanom.

Sk 6,9 - Židia z diaspóry (roztrúsení mimo Palestíny medzi pohanmi) prichádzali do Jeruzalema na istý čas. V Jeruzaleme mali svoje synagógy. Libertínci sú potomci tých Židov, ktorých asi Pompejus (roku 63 pred Kr.) odvliekol do Ríma, ale neskôr sa dostali na slobodu a vrátili sa do Palestíny.