| Skutky apoštolovBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Sk 4, 1-37 |
1 Sk 4, 1 Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt eis sa cerdotes et magistratus templi et sadducaei, 2 Sk 4, 2 dolentes quod docerent populum et annuntiarent in Iesu resurrectionem ex mortuis; 3 Sk 4, 3 et iniecerunt in eos manus et posuerunt in custodiam in crastinum; erat enim iam vespera. 4 Sk 4, 4 Multi autem eorum, qui audierant verbum, crediderunt; et factus est numerus virorum quinque milia. 5 Sk 4, 5 Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum et seniores et scribae in Ierusalem, 6 Sk 4, 6 et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Ioannes et Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali, 7 Sk 4, 7 et statuentes eos in medio interrogabant: “ In qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos? ”. 8 Sk 4, 8 Tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos: “ Principes populi et seniores, 9 Sk 4, 9 si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est, 10 Sk 4, 10 notum sit omnibus vobis et omni plebi Israel quia in nomine Iesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus. 11 Sk 4, 11 Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis aedificatoribus, qui factus est in caput anguli. 12 Sk 4, 12 Et non est in alio aliquo salus, nec enim nomen aliud est sub caelo datum in hominibus, in quo oportet nos salvos fieri ”. 13 Sk 4, 13 Videntes autem Petri fiduciam et Ioannis, et comperto quod homines essent sine litteris et idiotae, admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesu fuerant; 14 Sk 4, 14 hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere. 15 Sk 4, 15 Iubentes autem eos foras extra concilium secedere, conferebant ad invicem 16 Sk 4, 16 dicentes: “ Quid faciemus hominibus istis? Quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Ierusalem manifestum, et non possumus negare; 17 Sk 4, 17 sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis, ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum ”. 18 Sk 4, 18 Et vocantes eos denuntiaverunt, ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Iesu. 19 Sk 4, 19 Petrus vero et Ioannes respondentes dixerunt ad eos: “ Si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, iudicate; 20 Sk 4, 20 non enim possumus nos, quae vidimus et audivimus, non loqui ”. 21 Sk 4, 21 At illi ultra comminantes dimiserunt eos, nequaquam invenientes, quomodo punirent eos, propter populum, quia omnes glorificabant Deum in eo, quod acciderat; 22 Sk 4, 22 annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum erat signum istud sanitatis. 23 Sk 4, 23 Dimissi autem venerunt ad suos et annuntiaverunt quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent. 24 Sk 4, 24 Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum et dixerunt: “ Domine, tu, qui fecisti caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt, 25 Sk 4, 25 qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti: “Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? 26 Sk 4, 26 Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius”. 27 Sk 4, 27 Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel 28 Sk 4, 28 facere, quaecumque manus tua et consilium praedestinavit fieri. 29 Sk 4, 29 Et nunc, Domine, respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum, 30 Sk 4, 30 in eo quod manum tuam extendas ad sanitatem et signa et prodigia facienda per nomen sancti pueri tui Iesu ”. 31 Sk 4, 31 Et cum orassent, motus est locus, in quo erant congregati, et repleti sunt omnes Sancto Spiritu et loquebantur verbum Dei cum fiducia. 32 Sk 4, 32 Multitudinis autem credentium erat cor et anima una, nec quisquam eorum, quae possidebant, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. 33 Sk 4, 33 Et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Domini Iesu, et gratia magna erat super omnibus illis. 34 Sk 4, 34 Neque enim quisquam egens erat inter illos; quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum, quae vendebant, 35 Sk 4, 35 et ponebant ante pedes apostolorum; dividebatur autem singulis, prout cuique opus erat. 36 Sk 4, 36 Ioseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab apostolis — quod est interpretatum filius Consolationis — Levites, Cyprius genere, 37 Sk 4, 37 cum haberet agrum, vendidit et attulit pecuniam et posuit ante pedes apostolorum.
| | Sk 4, 1-37 |
Verš 32
Multitudinis autem credentium erat cor et anima una, nec quisquam eorum, quae possidebant, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.
Sk 2:44 - Omnes autem, qui crediderant, erant pariter et habebant omnia communia;
1Pt 3:8 - In fine autem omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, humiles,
Verš 35
et ponebant ante pedes apostolorum; dividebatur autem singulis, prout cuique opus erat.
Iz 58:7 - Nonne frangere esurienti panem tuum, et egenos, vagos inducere in domum? Cum videris nudum, operi eum et carnem tuam ne despexeris.
Verš 7
et statuentes eos in medio interrogabant: “ In qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos? ”.
Ex 2:14 - Qui respondit: “ Quis te constituit principem et iudicem super nos? Num occidere me tu vis, sicut occidisti Aegyptium? ”. Timuit Moyses et ait: “ Quomodo palam factum est verbum istud? ”.
Mt 21:23 - Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes: “ In qua potestate haec facis? Et quis tibi dedit hanc potestatem? ”.
Sk 7:27 - Qui autem iniuriam faciebat proximo, reppulit eum dicens: “Quis te constituit principem et iudicem super nos?
Verš 11
Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis aedificatoribus, qui factus est in caput anguli.
Ž 118:22 - Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli;
Iz 28:16 - Idcirco haec dicit Dominus Deus: “ Ecce ego fundamentum ponam in Sion, lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, fundatum; qui crediderit, non turbabitur.
Mt 21:42 - Dicit illis Iesus: “ Numquam legistis in Scripturis: "Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli; a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris" ?
Mk 12:10 - Nec Scripturam hanc legistis: “Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli;
Lk 20:17 - Ille autem aspiciens eos ait: “ Quid est ergo hoc, quod scriptum est: “Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli”?
Rim 9:33 - sicut scriptum est: “ Ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali; et, qui credit in eo, non confundetur ”.
1Pt 2:7 - Vobis igitur honor credentibus; non credentibus autem “ Lapis, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli ”
Verš 12
Et non est in alio aliquo salus, nec enim nomen aliud est sub caelo datum in hominibus, in quo oportet nos salvos fieri ”.
Mt 1:21 - pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum ”.
Sk 10:43 - Huic omnes Prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes, qui credunt in eum ”.
1Tim 2:5 - Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus,
Verš 16
dicentes: “ Quid faciemus hominibus istis? Quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Ierusalem manifestum, et non possumus negare;
Jn 11:47 - Collegerunt ergo pontifices et pharisaei concilium et dicebant: “ Quid facimus, quia hic homo multa signa facit?
Verš 19
Petrus vero et Ioannes respondentes dixerunt ad eos: “ Si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, iudicate;
Sk 5:29 - Respondens autem Petrus et apostoli dixerunt: “ Oboedire oportet Deo magis quam hominibus.
Verš 21
At illi ultra comminantes dimiserunt eos, nequaquam invenientes, quomodo punirent eos, propter populum, quia omnes glorificabant Deum in eo, quod acciderat;
Sk 5:26 - Tunc abiens magistratus cum ministris adducebat illos, non per vim; timebant enim populum, ne lapidarentur.
Sk 3:7 - Et apprehensa ei manu dextera, allevavit eum; et protinus consolidatae sunt bases eius et tali,
Verš 23
Dimissi autem venerunt ad suos et annuntiaverunt quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent.
Sk 12:12 - Consideransque venit ad domum Mariae matris Ioannis, qui cognominatur Marcus, ubi erant multi congregati et orantes.
Verš 25
qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti: “Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?
Ž 2:1 - Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?
Verš 27
Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel
Mt 26:3 - Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in aulam principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas,
Mk 14:1 - Erat autem Pascha et Azy ma post biduum. Et quaerebant summi sacerdotes et scribae, quomodo eum dolo tenerent et occiderent;
Lk 22:2 - Et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent; timebant vero plebem.
Jn 11:47 - Collegerunt ergo pontifices et pharisaei concilium et dicebant: “ Quid facimus, quia hic homo multa signa facit?
Verš 30
in eo quod manum tuam extendas ad sanitatem et signa et prodigia facienda per nomen sancti pueri tui Iesu ”.
Mk 16:17 - Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo daemonia eicient, linguis loquentur novis,
Verš 31
Et cum orassent, motus est locus, in quo erant congregati, et repleti sunt omnes Sancto Spiritu et loquebantur verbum Dei cum fiducia.
Sk 16:26 - subito vero terraemotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris, et aperta sunt statim ostia omnia, et universorum vincula soluta sunt.
Sk 4,1-2 - Veliteľom chrámovej stráže bol kňaz. O poriadok v chráme a na jeho okolí sa starala stráž zložená hlavne z levitov.
Sk 4,11 - Ž 118, 22.
Sk 4,25-26 - Ž 2, 1–2.
Sk 4,32-35 - Prvých kresťanov charakterizovalo spoločenstvo majetku. Slobodne a dobrovoľne dávali svoj majetok v prospech biednych.