výhody registrácie

Skutky apoštolov

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Sk 3, 1-26

1 Petrus autem et Ioannes ascen debant in templum ad horam orationis nonam. 2 Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suae, baiulabatur; quem ponebant cotidie ad portam templi, quae dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introeuntibus in templum; 3 is cum vidisset Petrum et Ioannem incipientes introire in templum, rogabat, ut eleemosynam acciperet. 4 Intuens autem in eum Petrus cum Ioanne dixit: “ Respice in nos ”. 5 At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis. 6 Petrus autem dixit: “ Argentum et aurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do: In nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula! ”. 7 Et apprehensa ei manu dextera, allevavit eum; et protinus consolidatae sunt bases eius et tali, 8 et exsiliens stetit et ambulabat; et intravit cum illis in templum, ambulans et exsiliens et laudans Deum. 9 Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum; 10 cognoscebant autem illum quoniam ipse erat, qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi, et impleti sunt stupore et exstasi in eo, quod contigerat illi. 11 Cum teneret autem Petrum et Ioannem, concurrit omnis populus ad eos ad porticum, qui appellatur Salomonis, stupentes. 12 Videns autem Petrus respondit ad populum: “ Viri Israelitae, quid miramini in hoc aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare? 13 Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, Deus patrum nostrorum, glorificavit puerum suum Iesum, quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati, iudicante illo dimitti; 14 vos autem Sanctum et Iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis, 15 ducem vero vitae interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cuius nos testes sumus. 16 Et in fide nominis eius hunc, quem videtis et nostis, confirmavit nomen eius; et fides, quae per eum est, dedit huic integritatem istam in conspectu omnium vestrum. 17 Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri; 18 Deus autem, quae praenuntiavit per os omnium Prophetarum pati Christum suum, implevit sic. 19 Paenitemini igitur et convertimini, ut deleantur vestra peccata, 20 ut veniant tempora refrigerii a conspectu Domini, et mittat eum, qui praedestinatus est vobis Christus, Iesum, 21 quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium, quae locutus est Deus per os sanctorum a saeculo suorum prophetarum. 22 Moyses quidem dixit: “Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me; ipsum audietis iuxta omnia, quaecumque locutus fuerit vobis. 23 Erit autem: omnis anima, quae non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe”. 24 Et omnes prophetae a Samuel et deinceps quotquot locuti sunt, etiam annuntiaverunt dies istos. 25 Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham: “Et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae”. 26 Vobis primum Deus suscitans Puerum suum, misit eum benedicentem vobis in avertendo unumquemque a nequitiis vestris ”.

Sk 3, 1-26





Verš 2
Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suae, baiulabatur; quem ponebant cotidie ad portam templi, quae dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introeuntibus in templum;
Sk 14:8 - Et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat, claudus ex utero matris suae, qui numquam ambulaverat.
Jn 9:8 - Itaque vicini et, qui videbant eum prius quia mendicus erat, dicebant: “ Nonne hic est, qui sedebat et mendicabat? ”;

Verš 6
Petrus autem dixit: “ Argentum et aurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do: In nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula! ”.
Sk 4:10 - notum sit omnibus vobis et omni plebi Israel quia in nomine Iesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus.

Verš 13
Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, Deus patrum nostrorum, glorificavit puerum suum Iesum, quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati, iudicante illo dimitti;
Mt 27:20 - Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt turbis, ut peterent Barabbam, Iesum vero perderent.
Mk 15:11 - Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.
Lk 23:18 - Exclamavit autem universa turba dicens: “ Tolle hunc et dimitte nobis Barabbam! ”,
Jn 18:40 - Clamaverunt ergo rursum dicentes: “ Non hunc sed Barabbam! ”. Erat autem Barabbas latro.

Verš 15
ducem vero vitae interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cuius nos testes sumus.
Sk 1:8 - sed accipietis virtutem, superveniente Sancto Spiritu in vos, et eritis mihi testes et in Ierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae ”.
Sk 2:32 - Hunc Iesum resuscitavit Deus, cuius omnes nos testes sumus.

Verš 18
Deus autem, quae praenuntiavit per os omnium Prophetarum pati Christum suum, implevit sic.
Iz 50:6 - Dorsum meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus: faciem meam non averti ab increpationibus et sputis.
Iz 53:5 - Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra; disciplina pacis nostrae super eum, et livore eius sanati sumus.
Lk 24:27 - Et incipiens a Moyse et omnibus Prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant.

Verš 19
Paenitemini igitur et convertimini, ut deleantur vestra peccata,
Sk 2:38 - Petrus vero ad illos: “ Paenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Sancti Spiritus;

Verš 22
Moyses quidem dixit: “Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me; ipsum audietis iuxta omnia, quaecumque locutus fuerit vobis.
Dt 18:15 - Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus; ipsum audietis,
Dt 18:18 - prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore eius, loqueturque ad eos omnia, quae praecepero illi.
Jn 1:46 - Et dixit ei Nathanael: “ A Nazareth potest aliquid boni esse? ”. Dicit ei Philippus: “ Veni et vide ”.
Sk 7:37 - Hic est Moyses, qui dixit filiis Israel: “Prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me”.

Verš 25
Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham: “Et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae”.
Gn 22:18 - et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia oboedisti voci meae”.
Gal 3:8 - Providens autem Scriptura, quia ex fide iustificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae: “Benedicentur in te omnes gentes”.

Sk 3,2 - Krásna brána bola na východnej strane svätyne a viedla do nádvoria pre ženy. Volala sa tak preto, lebo bola zo vzácneho kovu.

Sk 3,11 - Šalamúnovo stĺporadie bola dlhá a široká chodba na východnom kraji chrámového námestia.

Sk 3,13 - Svätý Peter menuje Ježiša "Služobníkom", ako ho nazval prorok Izaiáš (52, 13 – 53, 12). Titul "Pánov služobník" (ebed Jahve) označuje trpiaceho Mesiáša.

Sk 3,14 - Vrah je Barabáš (porov. Lk 23, 16. 18. 22).

Sk 3,22 - Porov. Dt 18, 15–19.

Sk 3,23 - Porov. Lv 23, 29.

Sk 3,25 - Porov. Gn 12, 3.