| Skutky apoštolovBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Sk 24, 1-26 |
1 Sk 24, 1 Post quinque autem dies, descendit princeps sacerdo tum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore, qui adierunt praesidem adversus Paulum. 2 Sk 24, 2 Et citato eo, coepit accusare Tertullus dicens: “ Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur genti huic per tuam providentiam, 3 Sk 24, 3 semper et ubique suscipimus, optime Felix, cum omni gratiarum actione. 4 Sk 24, 4 Ne diutius autem te protraham, oro, breviter audias nos pro tua clementia. 5 Sk 24, 5 Invenimus enim hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudaeis, qui sunt in universo orbe, et auctorem seditionis sectae Nazarenorum, 6 Sk 24, 6 qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehendimus, 8 Sk 24, 8 a quo poteris ipse diiudicans de omnibus istis cognoscere, de quibus nos accusamus eum ”. 9 Sk 24, 9 Adiecerunt autem et Iudaei dicentes haec ita se habere. 10 Sk 24, 10 Respondit autem Paulus, annuente sibi praeside dicere: “ Ex multis annis esse te iudicem genti huic sciens bono animo de causa mea rationem reddam, 11 Sk 24, 11 cum possis cognoscere quia non plus sunt dies mihi quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Ierusalem, 12 Sk 24, 12 et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem aut concursum facientem turbae neque in synagogis neque in civitate, 13 Sk 24, 13 neque probare possunt tibi, de quibus nunc accusant me. 14 Sk 24, 14 Confiteor autem hoc tibi, quod secundum viam, quam dicunt haeresim, sic deservio patrio Deo credens omnibus, quae secundum Legem sunt et in Prophetis scripta, 15 Sk 24, 15 spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram iustorum et iniquorum. 16 Sk 24, 16 In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper. 17 Sk 24, 17 Post annos autem plures, eleemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes; 18 Sk 24, 18 in quibus invenerunt me purificatum in templo, non cum turba neque cum tumultu; 19 Sk 24, 19 quidam autem ex Asia Iudaei, quos oportebat apud te praesto esse et accusare, si quid haberent adversum me; 20 Sk 24, 20 aut hi ipsi dicant quid invenerint iniquitatis, cum starem in concilio, 21 Sk 24, 21 nisi de una hac voce, qua clamavi inter eos stans: De resurrectione mortuorum ego iudicor hodie apud vos! ”. 22 Sk 24, 22 Distulit autem illos Felix certissime sciens ea, quae de hac via sunt, dicens: “ Cum tribunus Lysias descenderit, cognoscam causam vestram ”, 23 Sk 24, 23 iubens centurioni custodiri eum et habere mitigationem, nec quemquam prohibere de suis ministrare ei. 24 Sk 24, 24 Post aliquot autem dies, adveniens Felix cum Drusilla uxore sua, quae erat Iudaea, vocavit Paulum et audivit ab eo de fide, quae est in Christum Iesum. 25 Sk 24, 25 Disputante autem illo de iustitia et continentia et de iudicio futuro, timefactus Felix respondit: “ Quod nunc attinet, vade; tempore autem opportuno accersiam te ”, 26 Sk 24, 26 simul et sperans quia pecunia daretur sibi a Paulo; propter quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo. 27 Sk 24, 27 Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Porcium Festum; volensque gratiam praestare Iudaeis, Felix reliquit Paulum vinctum.
| | Sk 24, 1-26 |
Verš 1
Post quinque autem dies, descendit princeps sacerdo tum Ananias cum senioribus quibusdam et Tertullo quodam oratore, qui adierunt praesidem adversus Paulum.
Sk 23:2 - Princeps autem sacerdotum Ananias praecepit astantibus sibi percutere os eius.
Verš 6
qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehendimus,
Sk 21:28 - clamantes: “ Viri Israelitae, adiuvate! Hic est homo, qui adversus populum et legem et locum hunc omnes ubique docens, insuper et Graecos induxit in templum et polluit sanctum locum istum ”.
Verš 12
et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem aut concursum facientem turbae neque in synagogis neque in civitate,
Sk 25:8 - Paulo rationem reddente: “ Neque in legem Iudaeorum neque in templum neque in Caesarem quidquam peccavi ”.
Sk 28:17 - Factum est autem, ut post tertium diem convocaret primos Iudaeorum; cumque convenissent dicebat eis: “ Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens aut mores paternos, vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum,
Verš 16
In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper.
Sk 23:1 - Intendens autem concilium Paulus ait: “ Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem ”.
Verš 17
Post annos autem plures, eleemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes;
Sk 11:29 - Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus;
Rim 15:25 - Nunc autem proficiscor in Ierusalem ministrare sanctis;
Verš 18
in quibus invenerunt me purificatum in templo, non cum turba neque cum tumultu;
Sk 21:27 - Dum autem septem dies consummarentur, hi, qui de Asia erant, Iudaei cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem turbam et iniecerunt ei manus
Verš 21
nisi de una hac voce, qua clamavi inter eos stans: De resurrectione mortuorum ego iudicor hodie apud vos! ”.
Sk 23:6 - Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducaeorum, et altera pharisaeorum, exclamabat in concilio: “ Viri fratres, ego pharisaeus sum, filius pharisaeorum; de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor ”.
Sk 28:20 - Propter hanc igitur causam rogavi vos videre et alloqui; propter spem enim Israel catena hac circumdatus sum ”.
Verš 23
iubens centurioni custodiri eum et habere mitigationem, nec quemquam prohibere de suis ministrare ei.
Sk 27:3 - sequenti autem die, devenimus Sidonem, et humane tractans Iulius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere.
Sk 28:16 - Cum introissemus autem Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite.
Verš 27
Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Porcium Festum; volensque gratiam praestare Iudaeis, Felix reliquit Paulum vinctum.
Sk 25:14 - Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo dicens: “ Vir quidam est derelictus a Felice vinctus,
Sk 24,1 - Rečníka Tertulla si vzali v spore s Pavlom za advokáta, lebo sa žiadala znalosť rímskeho práva.
Sk 24,7 - Tento verš Neovulgáta vynecháva, lebo chýba v najdôležitejších rukopisoch. Znie: "A chceli sme ho súdiť podľa nášho zákona, ale veliteľ Lyziáš došiel s veľkou posilou a vytrhol nám ho z rúk a nariadil, aby tí, čo chcú na Pavla žalovať, prišli k tebe."
Sk 24,22 - "O tejto Ceste" – porov. poznámku k 9, 2.
Sk 24,24 - Druzilla bola dcéra kráľa Herodesa Agrippu I. Rozviedla sa s Azisom, kráľom Emesy, a stala sa treťou ženou Antonia Félixa.
Sk 24,27 - Porcius Festus bol prokurátorom Judey v rokoch 60–62.