| Skutky apoštolovBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Sk 21, 1-40 |
1 Sk 21, 1 Cum autem factum esset, ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Cho et sequenti die Rhodum et inde Patara; 2 Sk 21, 2 et cum invenissemus navem transfretantem in Phoenicen, ascendentes navigavimus. 3 Sk 21, 3 Cum paruissemus autem Cypro, et relinquentes eam ad sinistram navigabamus in Syriam et venimus Tyrum, ibi enim navis erat expositura onus. 4 Sk 21, 4 Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem; qui Paulo dicebant per Spiritum, ne iret Hierosolymam. 5 Sk 21, 5 Et explicitis diebus, profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem; et positis genibus in litore orantes, 6 Sk 21, 6 valefecimus invicem et ascendimus in navem; illi autem redierunt in sua. 7 Sk 21, 7 Nos vero, navigatione explicita, a Tyro devenimus Ptolemaida et, salutatis fratribus, mansimus die una apud illos. 8 Sk 21, 8 Alia autem die profecti venimus Caesaream et intrantes in domum Philippi evangelistae, qui erat de septem, mansimus apud eum. 9 Sk 21, 9 Huic autem erant filiae quattuor virgines prophetantes. 10 Sk 21, 10 Et cum moraremur plures dies, supervenit quidam a Iudaea propheta nomine Agabus; 11 Sk 21, 11 is cum venisset ad nos et tulisset zonam Pauli, alligans sibi pedes et manus dixit: “ Haec dicit Spiritus Sanctus: Virum, cuius est zona haec, sic alligabunt in Ierusalem Iudaei et tradent in manus gentium ”. 12 Sk 21, 12 Quod cum audissemus, rogabamus nos et, qui loci illius erant, ne ipse ascenderet Ierusalem. 13 Sk 21, 13 Tunc respondit Paulus: “ Quid facitis flentes et affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari sed et mori in Ierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu ”. 14 Sk 21, 14 Et cum ei suadere non possemus, quievimus dicentes: “ Domini voluntas fiat! ”. 15 Sk 21, 15 Post dies autem istos praeparati ascendebamus Hierosolymam; 16 Sk 21, 16 venerunt autem et ex discipulis a Caesarea nobiscum adducentes apud quem hospitaremur, Mnasonem quendam Cyprium, antiquum discipulum. 17 Sk 21, 17 Et cum venissemus Hierosolymam, libenter exceperunt nos fratres. 18 Sk 21, 18 Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Iacobum, omnesque collecti sunt presbyteri. 19 Sk 21, 19 Quos cum salutasset, narrabat per singula, quae fecisset Deus in gentibus per ministerium ipsius. 20 Sk 21, 20 At illi cum audissent, glorificabant Deum dixeruntque ei: “ Vides, frater, quot milia sint in Iudaeis, qui crediderunt, et omnes aemulatores sunt legis; 21 Sk 21, 21 audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse omnes, qui per gentes sunt, Iudaeos, dicens non debere circumcidere eos filios suos neque secundum consuetudines ambulare. 22 Sk 21, 22 Quid ergo est? Utique audient te supervenisse. 23 Sk 21, 23 Hoc ergo fac, quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quattuor votum habentes super se; 24 Sk 21, 24 his assumptis, sanctifica te cum illis et impende pro illis, ut radant capita, et scient omnes quia, quae de te audierunt, nihil sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem. 25 Sk 21, 25 De his autem, qui crediderunt, gentibus nos scripsimus iudicantes, ut abstineant ab idolothyto et sanguine et suffocato et fornicatione ”. 26 Sk 21, 26 Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio. 27 Sk 21, 27 Dum autem septem dies consummarentur, hi, qui de Asia erant, Iudaei cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem turbam et iniecerunt ei manus 28 Sk 21, 28 clamantes: “ Viri Israelitae, adiuvate! Hic est homo, qui adversus populum et legem et locum hunc omnes ubique docens, insuper et Graecos induxit in templum et polluit sanctum locum istum ”. 29 Sk 21, 29 Viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso, quem aestimabant quoniam in templum induxisset Paulus. 30 Sk 21, 30 Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi, et apprehendentes Paulum trahebant eum extra templum, et statim clausae sunt ianuae. 31 Sk 21, 31 Quaerentibus autem eum occidere, nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Ierusalem, 32 Sk 21, 32 qui statim, assumptis militibus et centurionibus, decucurrit ad illos; qui cum vidissent tribunum et milites, cessaverunt percutere Paulum. 33 Sk 21, 33 Tunc accedens tribunus apprehendit eum et iussit alligari catenis duabus et interrogabat quis esset et quid fecisset. 34 Sk 21, 34 Alii autem aliud clamabant in turba; et cum non posset certum cognoscere prae tumultu, iussit duci eum in castra. 35 Sk 21, 35 Et cum venisset ad gradus, contigit ut portaretur a militibus propter vim turbae; 36 Sk 21, 36 sequebatur enim multitudo populi clamantes: “ Tolle eum! ”. 37 Sk 21, 37 Et cum coepisset induci in castra, Paulus dicit tribuno: “ Si licet mihi loqui aliquid ad te? ”. Qui dixit: “ Graece nosti? 38 Sk 21, 38 Nonne tu es Aegyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti et eduxisti in desertum quattuor milia virorum sicariorum? ”. 39 Sk 21, 39 Et dixit Paulus: “ Ego homo sum quidem Iudaeus a Tarso Ciliciae, non ignotae civitatis municeps; rogo autem te, permitte mihi loqui ad populum ”. 40 Sk 21, 40 Et cum ille permisisset, Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem et, magno silentio facto, allocutus est Hebraea lingua dicens:
| | Sk 21, 1-40 |
Verš 33
Tunc accedens tribunus apprehendit eum et iussit alligari catenis duabus et interrogabat quis esset et quid fecisset.
Sk 21:11 - is cum venisset ad nos et tulisset zonam Pauli, alligans sibi pedes et manus dixit: “ Haec dicit Spiritus Sanctus: Virum, cuius est zona haec, sic alligabunt in Ierusalem Iudaei et tradent in manus gentium ”.
Verš 4
Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem; qui Paulo dicebant per Spiritum, ne iret Hierosolymam.
Sk 21:12 - Quod cum audissemus, rogabamus nos et, qui loci illius erant, ne ipse ascenderet Ierusalem.
Sk 20:23 - nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent.
Verš 39
Et dixit Paulus: “ Ego homo sum quidem Iudaeus a Tarso Ciliciae, non ignotae civitatis municeps; rogo autem te, permitte mihi loqui ad populum ”.
Sk 9:11 - Et Dominus ad illum: “ Surgens vade in vicum, qui vocatur Rectus, et quaere in domo Iudae Saulum nomine Tarsensem; ecce enim orat
Sk 9:30 - Quod cum cognovissent, fratres deduxerunt eum Caesaream et dimiserunt Tarsum.
Verš 8
Alia autem die profecti venimus Caesaream et intrantes in domum Philippi evangelistae, qui erat de septem, mansimus apud eum.
Sk 6:5 - Et placuit sermo coram omni multitudine; et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum proselytum Antiochenum,
Sk 8:29 - Dixit autem Spiritus Philippo: “ Accede et adiunge te ad currum istum ”.
Verš 9
Huic autem erant filiae quattuor virgines prophetantes.
Joe 2:28 -
Sk 2:17 - “Et erit: in novissimis diebus, dicit Deus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, et iuvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt;
Verš 10
Et cum moraremur plures dies, supervenit quidam a Iudaea propheta nomine Agabus;
Sk 11:28 - et surgens unus ex eis nomine Agabus significavit per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum; quae facta est sub Claudio.
Verš 11
is cum venisset ad nos et tulisset zonam Pauli, alligans sibi pedes et manus dixit: “ Haec dicit Spiritus Sanctus: Virum, cuius est zona haec, sic alligabunt in Ierusalem Iudaei et tradent in manus gentium ”.
Sk 21:33 - Tunc accedens tribunus apprehendit eum et iussit alligari catenis duabus et interrogabat quis esset et quid fecisset.
Sk 20:23 - nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent.
Verš 13
Tunc respondit Paulus: “ Quid facitis flentes et affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari sed et mori in Ierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu ”.
Sk 20:24 - Sed nihili facio animam meam pretiosam mihi, dummodo consummem cursum meum et ministerium, quod accepi a Domino Iesu, testificari evangelium gratiae Dei.
Verš 14
Et cum ei suadere non possemus, quievimus dicentes: “ Domini voluntas fiat! ”.
Mt 6:10 - adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra.
Lk 11:2 - Et ait illis: “ Cum oratis, dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum;
Lk 22:42 - dicens: “ Pater, si vis, transfer calicem istum a me; verumtamen non mea voluntas sed tua fiat ”.
Verš 25
De his autem, qui crediderunt, gentibus nos scripsimus iudicantes, ut abstineant ab idolothyto et sanguine et suffocato et fornicatione ”.
Sk 15:23 - scribentes per manum eorum: “ Apostoli et presbyteri fratres his, qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae, fratribus ex gentibus, salutem!
Ex 20:3 - Non habebis deos alienos coram me.
1Kor 8:1 - De idolothytis autem, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero aedificat.
Gn 9:4 - excepto quod carnem cum anima, quae est in sanguine, non comedetis.
Verš 26
Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio.
Sk 24:6 - qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehendimus,
Verš 29
Viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso, quem aestimabant quoniam in templum induxisset Paulus.
Sk 20:4 - Comitabatur autem eum Sopater Pyrrhi Beroeensis, Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus, Asiani vero Tychicus et Trophimus.
2Tim 4:20 - Erastus remansit Corinthi, Trophimum autem reliqui infirmum Mileti.
Verš 36
sequebatur enim multitudo populi clamantes: “ Tolle eum! ”.
Lk 23:18 - Exclamavit autem universa turba dicens: “ Tolle hunc et dimitte nobis Barabbam! ”,
Jn 19:15 - Clamaverunt ergo illi: “ Tolle, tolle, crucifige eum! ”. Dicit eis Pilatus: “ Regem vestrum crucifigam? ”. Responderunt pontifices: “ Non habemus regem, nisi Caesarem ”.
Sk 22:22 - Audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes: “ Tolle de terra eiusmodi, non enim fas est eum vivere! ”.
Sk 21,1 - Kós je ostrov v Egejskom mori, Rodos je ostrov v Stredozemnom mori. Patara zasa prístav na južnom výbežku Malej Ázie.
Sk 21,7 - Ptolemaida bol starodávny palestínsky prístav.
Sk 21,8 - Filipa nazývajú evanjelistom, lebo hlásal evanjelium (jeho činnosť pozri 8, 5–40).
Sk 21,10 - Porov. 11, 28.
Sk 21,23-24 - Porov. 18, 18.
Sk 21,28 - Pohanom bol pod trestom smrti zakázaný vstup do vnútorných nádvorí jeruzalemského chrámu, ako to hlásili aj nápisy tam umiestnené.
Sk 21,31 - Severne od chrámu stála pevnosť Antonia, odkiaľ rímska vojenská posádka pozorovala, čo sa deje v chráme, aby mohla včas zakročiť, keby prišlo k nejakej vzbure.
Sk 21,38 - Podľa správ Jozefa Flávia (Starožitnosti 20, 8.6 a Židovská vojna 2, 13.5) tento Egypťan vystúpil v Jeruzaleme ako prorok za cisára Neróna a získal si asi 30 000 prívržencov. Tvrdil o sebe, že sa na jeho slovo zrútia hradby Jeruzalema a rímska posádka padne do jeho rúk. Félix ich porazil, takže sa iba malá časť s vodcom vedela zachrániť. Lyziáš si teda mohol myslieť, že Pavol je týmto Egypťanom.
Sk 21,40 - "Po hebrejsky", čiže jazykom Židov, ktorým bola vtedy aramejčina.