výhody registrácie

Skutky apoštolov

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Sk 20, 1-38

1 Postquam autem cessavit tumultus, accersitis Paulus discipulis et exhortatus eos, valedixit et profectus est, ut iret in Macedoniam. 2 Cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Graeciam; 3 cumque fecisset menses tres, factae sunt illi insidiae a Iudaeis navigaturo in Syriam, habuitque consilium, ut reverteretur per Macedoniam. 4 Comitabatur autem eum Sopater Pyrrhi Beroeensis, Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus, Asiani vero Tychicus et Trophimus. 5 Hi cum praecessissent, sustinebant nos Troade; 6 nos vero navigavimus post dies Azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem. 7 In una autem sabbatorum, cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat eis, profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem. 8 Erant autem lampades copiosae in cenaculo, ubi eramus congregati; 9 sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diutius Paulo, eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus. 10 Cum descendisset autem Paulus, incubuit super eum et complexus dixit: “ Nolite turbari, anima enim ipsius in eo est! ”. 11 Ascendens autem frangensque panem et gustans satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est. 12 Adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime. 13 Nos autem praecedentes navi enavigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum; sic enim disposuerat volens ipse per terram iter facere. 14 Cum autem convenisset nos in Asson, assumpto eo, venimus Mitylenen 15 et inde navigantes sequenti die pervenimus contra Chium et alia applicuimus Samum et sequenti venimus Miletum. 16 Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia; festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecosten faceret Hierosolymis. 17 A Mileto autem mittens Ephesum convocavit presbyteros ecclesiae. 18 Qui cum venissent ad eum, dixit eis: “ Vos scitis a prima die, qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim, 19 serviens Domino cum omni humilitate et lacrimis et tentationibus, quae mihi acciderunt in insidiis Iudaeorum; 20 quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos, 21 testificans Iudaeis atque Graecis in Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum. 22 Et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Ierusalem, quae in ea eventura sint mihi ignorans, 23 nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent. 24 Sed nihili facio animam meam pretiosam mihi, dummodo consummem cursum meum et ministerium, quod accepi a Domino Iesu, testificari evangelium gratiae Dei. 25 Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi praedicans regnum; 26 quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium; 27 non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis. 28 Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos, pascere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. 29 Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi; 30 et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abstrahant discipulos post se. 31 Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum. 32 Et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius, qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus. 33 Argentum aut aurum aut vestem nullius concupivi; 34 ipsi scitis quoniam ad ea, quae mihi opus erant et his, qui mecum sunt, ministraverunt manus istae. 35 Omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos, ac meminisse verborum Domini Iesu, quoniam ipse dixit: “Beatius est magis dare quam accipere!” ”. 36 Et cum haec dixisset, positis genibus suis, cum omnibus illis oravit. 37 Magnus autem fletus factus est omnium; et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum 38 dolentes maxime in verbo, quod dixerat, quoniam amplius faciem eius non essent visuri. Et deducebant eum ad navem.

Sk 20, 1-38





Verš 1
Postquam autem cessavit tumultus, accersitis Paulus discipulis et exhortatus eos, valedixit et profectus est, ut iret in Macedoniam.
1Tim 1:3 - Sicut rogavi te, ut remaneres Ephesi, cum irem in Macedoniam, ut praeciperes quibusdam, ne aliter docerent

Verš 34
ipsi scitis quoniam ad ea, quae mihi opus erant et his, qui mecum sunt, ministraverunt manus istae.
Sk 18:3 - et, quia eiusdem erat artis, manebat apud eos et operabatur; erant autem scenofactoriae artis.
1Kor 4:12 - et laboramus operantes manibus nostris; maledicti benedicimus, persecutionem passi sustinemus,
1Sol 2:9 - Memores enim estis, fratres, laboris nostri et fatigationis; nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus, praedicavimus in vobis evangelium Dei.
2Sol 3:8 - neque gratìs panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus;

Verš 4
Comitabatur autem eum Sopater Pyrrhi Beroeensis, Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus, Asiani vero Tychicus et Trophimus.
Sk 19:29 - et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli.
Sk 27:2 - Ascendentes autem navem Hadramyttenam, incipientem navigare circa Asiae loca, sustulimus, perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensi;
Kol 4:10 - Salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae, de quo accepistis mandata — si venerit ad vos, excipite illum —
Sk 19:29 - et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli.
1Kor 1:14 - Gratias ago Deo quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Gaium,
Sk 16:1 - Pervenit autem in Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Iudaeae fidelis, patre autem Graeco;
Ef 6:21 - Ut autem et vos sciatis, quae circa me sunt, quid agam, omnia nota vobis faciet Tychicus, carissimus frater et fidelis minister in Domino,
Kol 4:7 - Quae circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino,
2Tim 4:12 - Tychicum autem misi Ephesum.
Tít 3:12 - Cum misero ad te Artemam aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim; ibi enim statui hiemare.
Sk 21:29 - Viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso, quem aestimabant quoniam in templum induxisset Paulus.
2Tim 4:20 - Erastus remansit Corinthi, Trophimum autem reliqui infirmum Mileti.

Verš 33
Argentum aut aurum aut vestem nullius concupivi;
1Kor 9:12 - Si alii potestatis vestrae participes sunt, non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate, sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus evangelio Christi.
2Kor 11:9 - et, cum essem apud vos et egerem, nulli onerosus fui; nam, quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia; et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo.
2Kor 12:13 - Quid est enim quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos? Donate mihi hanc iniuriam.

Verš 10
Cum descendisset autem Paulus, incubuit super eum et complexus dixit: “ Nolite turbari, anima enim ipsius in eo est! ”.
1Kr 17:21 - Et expandit se atque mensus est super puerum tribus vicibus et clamavit ad Dominum et ait: “ Domine Deus meus, revertatur, oro, anima pueri huius in viscera eius ”.
2Kr 4:34 - Et ascendit et incubuit super puerum posuitque os suum super os eius et oculos suos super oculos eius et manus suas super manus eius et incurvavit se super eum, et calefacta est caro pueri.

Verš 16
Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia; festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecosten faceret Hierosolymis.
Sk 21:4 - Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem; qui Paulo dicebant per Spiritum, ne iret Hierosolymam.
Sk 21:12 - Quod cum audissemus, rogabamus nos et, qui loci illius erant, ne ipse ascenderet Ierusalem.

Verš 18
Qui cum venissent ad eum, dixit eis: “ Vos scitis a prima die, qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim,
Sk 19:10 - Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes, qui habitabant in Asia, audirent verbum Domini, Iudaei atque Graeci.

Verš 21
testificans Iudaeis atque Graecis in Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum.
Mt 3:2 - et dicens: “ Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum ”.
Mk 1:15 - et dicens: “ Impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei; paenitemini et credite evangelio ”.
Lk 24:47 - et praedicari in nomine eius paenitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem.

Verš 24
Sed nihili facio animam meam pretiosam mihi, dummodo consummem cursum meum et ministerium, quod accepi a Domino Iesu, testificari evangelium gratiae Dei.
Sk 21:13 - Tunc respondit Paulus: “ Quid facitis flentes et affligentes cor meum? Ego enim non solum alligari sed et mori in Ierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu ”.
Gal 1:1 - Paulus apostolus, non ab ho minibus neque per hominem, sed per Iesum Christum et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis,
Tít 1:4 - Tito germano filio secundum communem fidem: gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro.

Verš 36
Et cum haec dixisset, positis genibus suis, cum omnibus illis oravit.
Sk 21:5 - Et explicitis diebus, profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem; et positis genibus in litore orantes,

Verš 28
Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos, pascere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.
1Pt 5:2 - Pascite, qui est in vobis, gregem Dei, providentes non coacto sed spontanee secundum Deum, neque turpis lucri gratia sed voluntarie,
Ef 1:7 - in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae eius,
Kol 1:14 - in quo habemus redemptionem, remissionem peccatorum;
1Pt 1:19 - sed pretioso sanguine quasi Agni incontaminati et immaculati Christi,
Zjv 5:9 - Et cantant novum canticum dicentes: “ Dignus es accipere librum et aperire signacula eius, quoniam occisus es et redemisti Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione;

Verš 29
Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi;
2Pt 2:1 - Fuerunt vero et pseudopro phetae in populo, sicut et in vo bis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis et eum, qui emit eos, Dominatorem negantes superducent sibi celerem perditionem.

Verš 30
et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abstrahant discipulos post se.
Ž 41:9 - “ Maleficium effusum est in eo; et, qui decumbit, non adiciet ut resurgat ”.
Mt 16:21 - Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere.
Sk 1:17 - quia connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem ministerii huius.
1Jn 2:19 - Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam si fuissent ex nobis, permansissent nobiscum; sed ut manifestaretur quoniam illi omnes non sunt ex nobis.

Sk 20,1 - Svätý Pavol odišiel z Efezu pravdepodobne na jar roku 57.

Sk 20,5 - Rozprávanie znova pokračuje v prvej osobe množného čísla a končí sa až v 21, 18. Znamená to, že vo Filipách sa pripojil k Pavlovi Lukáš.

Sk 20,6 - Dni Nekvasených chlebov sú sviatky židovskej Veľkej noci.

Sk 20,7 - Prvý deň po sobote je nedeľa, čiže deň Kristovho zmŕtvychvstania. Máme tu dôkaz, že kresťania od počiatku slávili nedeľu ako deň Pána (Zjv 1, 10; 1 Kor 16, 2). Lámanie chleba tu znamená slávenie Eucharistie.

Sk 20,13 - Asson bol asi 40 km od Troady na ázijskom pobreží.

Sk 20,14 - Mityléna bol prístav na ostrove Lesbos.

Sk 20,15 - Chios a Samos sú ostrovy v Egejskom mori.

Sk 20,28 - Výraz "biskup" (gr. epískopos) pôvodne znamenal strážcu, dozorcu, zodpovedného za spoločenstvo. Len neskôr, asi na začiatku 2. storočia, sa stáva titulom biskupského úradu a hodnosti, odlišných od úradu kňazov (presbyterov).

Sk 20,29 - Nebezpečenstvo náboženských novátorov. Porov. Gal 1, 7–9; 5, 7–12; Flp 3, 2; Kol 2, 8.10.19; Zjv 2, 6.15.

Sk 20,35 - Tento Ježišov výrok nie je zachytený, zapísaný v evanjeliách, a preto ho voláme "agrafon", čiže nenapísaný výrok. Zachoval sa v ústnom podaní.