výhody registrácie

Skutky apoštolov

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Sk 2, 1-47

1 Et cum compleretur dies Pen tecostes, erant omnes pariter in eodem loco. 2 Et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum, ubi erant sedentes. 3 Et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis, seditque supra singulos eorum; 4 et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis, prout Spiritus dabat eloqui illis. 5 Erant autem in Ierusalem habitantes Iudaei, viri religiosi ex omni natione, quae sub caelo est; 6 facta autem hac voce, convenit multitudo et confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. 7 Stupebant autem et mirabantur dicentes: “ Nonne ecce omnes isti, qui loquuntur, Galilaei sunt? 8 Et quomodo nos audimus unusquisque propria lingua nostra, in qua nati sumus? 9 Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam, Iudaeam quoque et Cappadociam, Pontum et Asiam, 10 Phrygiam quoque et Pamphyliam, Aegyptum et partes Libyae, quae est circa Cyrenem, et advenae Romani, 11 Iudaei quoque et proselyti, Cretes et Arabes, audimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei ”. 12 Stupebant autem omnes et haesitabant ad invicem dicentes: “ Quidnam hoc vult esse? ”; 13 alii autem irridentes dicebant: “ Musto pleni sunt isti ”. 14 Stans autem Petrus cum Undecim levavit vocem suam et locutus est eis: “ Viri Iudaei et qui habitatis Ierusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea. 15 Non enim, sicut vos aestimatis, hi ebrii sunt, est enim hora diei tertia; 16 sed hoc est, quod dictum est per prophetam Ioel: 17 “Et erit: in novissimis diebus, dicit Deus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, et iuvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt; 18 et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt. 19 Et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum, sanguinem et ignem et vaporem fumi; 20 sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus. 21 Et erit: omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit”. 22 Viri Israelitae, audite verba haec: Iesum Nazarenum, virum approbatum a Deo apud vos virtutibus et prodigiis et signis, quae fecit per illum Deus in medio vestri, sicut ipsi scitis, 23 hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manum iniquorum affigentes interemistis, 24 quem Deus suscitavit, solutis doloribus mortis, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab ea. 25 David enim dicit circa eum: “Providebam Dominum coram me semper, quoniam a dextris meis est, ne commovear. 26 Propter hoc laetatum est cor meum, et exsultavit lingua mea; insuper et caro mea requiescet in spe. 27 Quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem. 28 Notas fecisti mihi vias vitae, replebis me iucunditate cum facie tua”. 29 Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam et defunctus est et sepultus est, et sepulcrum eius est apud nos usque in hodiernum diem; 30 propheta igitur cum esset et sciret quia iure iurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius, 31 providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro eius vidit corruptionem. 32 Hunc Iesum resuscitavit Deus, cuius omnes nos testes sumus. 33 Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis. 34 Non enim David ascendit in caelos; dicit autem ipse: “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, 35 donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum”. 36 Certissime ergo sciat omnis domus Israel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit, hunc Iesum, quem vos crucifixistis ”. 37 His auditis, compuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et reliquos apostolos: “ Quid faciemus, viri fratres? ”. 38 Petrus vero ad illos: “ Paenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Sancti Spiritus; 39 vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus, qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster ”. 40 Aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens: “ Salvamini a generatione ista prava ”. 41 Qui ergo, recepto sermone eius, baptizati sunt; et appositae sunt in il la die animae circiter tria milia. 42 Erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione, in fractione panis et orationibus. 43 Fiebat autem omni animae timor; multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant. 44 Omnes autem, qui crediderant, erant pariter et habebant omnia communia; 45 et possessiones et substantias vendebant et dividebant illas omnibus, prout cuique opus erat; 46 cotidie quoque perdurantes unanimiter in templo et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis, 47 collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat, qui salvi fierent cotidie in idipsum.

Sk 2, 1-47





Verš 32
Hunc Iesum resuscitavit Deus, cuius omnes nos testes sumus.
Jn 15:27 - sed et vos testimonium perhibetis, quia ab initio mecum estis.
Sk 1:8 - sed accipietis virtutem, superveniente Sancto Spiritu in vos, et eritis mihi testes et in Ierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae ”.

Verš 1
Et cum compleretur dies Pen tecostes, erant omnes pariter in eodem loco.
Lv 23:15 - Numerabitis vobis ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum elationis, septem hebdomadas plenas
Dt 16:9 - Septem hebdomadas numerabis tibi ab ea die, qua falcem in segetem miseris,
Sk 1:14 - Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius.

Verš 34
Non enim David ascendit in caelos; dicit autem ipse: “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,
Ž 110:1 - David. PSALMUS. Dixit Dominus Domino meo: “ Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ”.
1Kor 15:25 - Oportet autem illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius.
Ef 1:20 - quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus
Heb 1:13 - Ad quem autem angelorum dixit aliquando: “ Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ”?

Verš 43
Fiebat autem omni animae timor; multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant.
Mk 16:17 - Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo daemonia eicient, linguis loquentur novis,
Sk 5:12 - Per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe; et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis.

Verš 4
et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis, prout Spiritus dabat eloqui illis.
Mt 3:11 - Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam; qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare; ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni,
Mk 1:8 - Ego baptizavi vos aqua; ille vero baptizabit vos in Spiritu Sancto ”.
Lk 3:16 - respondit Ioannes dicens omnibus: “ Ego quidem aqua baptizo vos. Venit autem fortior me, cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni;
Jn 14:26 - Paraclitus autem, Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia, quae dixi vobis.
Jn 15:26 - Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me;
Jn 16:13 - Cum autem venerit ille, Spiritus veritatis, deducet vos in omnem veritatem; non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur et, quae ventura sunt, annuntiabit vobis.
Sk 11:15 - Cum autem coepissem loqui, decidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et super nos in initio.
Sk 19:6 - et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis et prophetabant.
Mk 16:17 - Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo daemonia eicient, linguis loquentur novis,
Sk 10:46 - audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum. Tunc respondit Petrus:

Verš 37
His auditis, compuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et reliquos apostolos: “ Quid faciemus, viri fratres? ”.
Za 12:10 - et effundam super domum David et super habitatores Ierusalem spiritum gratiae et precum; et aspicient ad me. Quem confixerunt, plangent quasi planctu super unigenitum et dolebunt super eum, ut doleri solet super primogenitum.
Lk 3:10 - Et interrogabant eum turbae dicentes: “ Quid ergo faciemus? ”.
Sk 9:6 - Sed surge et ingredere civitatem, et dicetur tibi quid te oporteat facere ”.
Sk 16:30 - et producens eos foras ait: “ Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam? ”.

Verš 33
Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis.
Sk 5:31 - hunc Deus Ducem et Salvatorem exaltavit dextera sua ad dandam paenitentiam Israel et remissionem peccatorum.
Flp 2:9 - Propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen, quod est super omne nomen,
Sk 1:4 - Et convescens praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris: “ Quam audistis a me,
Sk 10:45 - Et obstupuerunt, qui ex circumcisione fideles, qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est;

Verš 39
vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus, qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster ”.
Joe 2:28 -
Ef 2:13 - Nunc autem in Christo Iesu vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.

Verš 44
Omnes autem, qui crediderant, erant pariter et habebant omnia communia;
Dt 15:4 - Sed omnino indigens non erit apud te, quia benedicet tibi Dominus Deus tuus in terra, quam traditurus est tibi in possessionem,
Sk 4:32 - Multitudinis autem credentium erat cor et anima una, nec quisquam eorum, quae possidebant, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.

Verš 45
et possessiones et substantias vendebant et dividebant illas omnibus, prout cuique opus erat;
Iz 58:7 - Nonne frangere esurienti panem tuum, et egenos, vagos inducere in domum? Cum videris nudum, operi eum et carnem tuam ne despexeris.
Sk 4:35 - et ponebant ante pedes apostolorum; dividebatur autem singulis, prout cuique opus erat.

Verš 46
cotidie quoque perdurantes unanimiter in templo et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis,
Sk 1:14 - Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius.
Sk 20:7 - In una autem sabbatorum, cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat eis, profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem.

Verš 47
collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat, qui salvi fierent cotidie in idipsum.
Sk 5:14 - magis autem addebantur credentes Domino multitudines virorum ac mulierum,
Sk 11:21 - Et erat manus Domini cum eis; multusque numerus credentium conversus est ad Dominum.

Verš 17
“Et erit: in novissimis diebus, dicit Deus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, et iuvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt;
Iz 44:3 - Effundam enim aquas super terram sitientem et fluenta super aridam; effundam spiritum meum super semen tuum et benedictionem meam super stirpem tuam:
Ez 11:19 - Et dabo eis cor aliud et spiritum novum tribuam in visceribus eorum; et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis cor carneum,
Ez 36:27 - et spiritum meum ponam in medio vestri et faciam, ut in praeceptis meis ambuletis et iudicia mea custodiatis et operemini.
Joe 2:28 -
Za 12:10 - et effundam super domum David et super habitatores Ierusalem spiritum gratiae et precum; et aspicient ad me. Quem confixerunt, plangent quasi planctu super unigenitum et dolebunt super eum, ut doleri solet super primogenitum.
Jn 7:38 - qui credit in me. Sicut dixit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae ”.
Sk 10:45 - Et obstupuerunt, qui ex circumcisione fideles, qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est;
Lk 2:36 - Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser. Haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro annis septem a virginitate sua;
Sk 21:9 - Huic autem erant filiae quattuor virgines prophetantes.

Verš 21
Et erit: omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit”.
Joe 2:32 -
Rim 10:13 - Omnis enim, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.

Verš 23
hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manum iniquorum affigentes interemistis,
Sk 4:28 - facere, quaecumque manus tua et consilium praedestinavit fieri.
Sk 5:30 - Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum, quem vos interemistis suspendentes in ligno;

Verš 24
quem Deus suscitavit, solutis doloribus mortis, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab ea.
Sk 10:40 - Hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri

Verš 25
David enim dicit circa eum: “Providebam Dominum coram me semper, quoniam a dextris meis est, ne commovear.
Ž 16:8 - Proponebam Dominum in conspectu meo semper; quoniam a dextris est mihi, non commovebor.

Verš 29
Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam et defunctus est et sepultus est, et sepulcrum eius est apud nos usque in hodiernum diem;
1Kr 2:10 - Dormivit igitur David cum patribus suis et sepultus est in civitate David.
Sk 13:36 - David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei, dormivit et appositus est ad patres suos et vidit corruptionem;

Verš 30
propheta igitur cum esset et sciret quia iure iurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius,
2Sam 7:12 - Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de visceribus tuis; et firmabo regnum eius.
Ž 132:11 - Iuravit Dominus David veritatem et non recedet ab ea: “ De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
Lk 1:32 - Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius,
Sk 13:23 - Huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israel salvatorem Iesum,
Rim 1:3 - de Filio suo, qui factus est ex semine David secundum carnem,
2Tim 2:8 - Memor esto Iesum Christum resuscitatum esse a mortuis, ex semine David, secundum evangelium meum,

Verš 31
providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro eius vidit corruptionem.
Ž 16:10 - Quoniam non derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
Sk 13:35 - Ideoque et in alio dicit: “Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem”.

Sk 2,1 - Turíce sa slávili v päťdesiaty deň po Veľkej noci (gr. pentekostés).

Sk 2,9-11 - Jednotlivé národy sa uvádzajú v geografickom poradí od východu smerom na západ. Prozelyti sú pohania, čo sa pridali k židovstvu, prijali obriezku a židovský zákon. Okrem prozelytov boli aj tzv "sebómenoi ten Theón" alebo "foboúmenoi ten Theón" – čiže "bohabojní" – teda pohania, čo uctievali Boha Izraelitov, chodili do synagógy, ale neprijali obriezku (porov. Sk 10, 2; 10, 22; 13, 16; 13, 26; 16, 14; 17, 4; 17, 17; 18, 7).

Sk 2,17-21 - Joel 3, 1–5; "posledné dni" označujú čas Mesiáša od jeho narodenia až po jeho príchod na konci sveta.

Sk 2,22-36 - Je to jedna z najstarších schém prvokresťanskej katechézy: nadviazanie na konkrétne okolnosti, ohlásenie zmŕtvychvstania, dôkazy zo Starého zákona, výzva na pokánie.

Sk 2,25-28 - Ž 16, 8–11.

Sk 2,34-35 - Ž 110, 1. Pretože sa žalm nepotvrdil na Dávidovi, proroctvo sa (v. 30) splnilo na Mesiášovi, o ktorom hovorí žalm.

Sk 2,39 - Výraz "čo sú ďaleko" je prevzatý z Izaiáša (57, 19) a označuje pohanov.

Sk 2,42 - Lámanie chleba označuje slávenie Eucharistie, ktoré zvyčajne nasledovalo po "hodoch lásky".

Sk 2,46 - Veriaci sa iba pomaly oddeľovali od židovských obradov. Navštevovali ešte chrám, ale Eucharistiu už slávili po domoch.