výhody registrácie

Skutky apoštolov

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Sk 18, 1-28

1 Post haec discedens ab Athe nis venit Corinthum. 2 Et in veniens quendam Iudaeum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem eius, eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Iudaeos a Roma, accessit ad eos 3 et, quia eiusdem erat artis, manebat apud eos et operabatur; erant autem scenofactoriae artis. 4 Disputabat autem in synagoga per omne sabbatum suadebatque Iudaeis et Graecis. 5 Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus testificans Iudaeis esse Christum Iesum. 6 Contradicentibus autem eis et blasphemantibus, excutiens vestimenta dixit ad eos: “ Sanguis vester super caput vestrum! Mundus ego. Ex hoc nunc ad gentes vadam ”. 7 Et migrans inde intravit in domum cuiusdam nomine Titi Iusti, colentis Deum, cuius domus erat coniuncta synagogae. 8 Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua, et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur. 9 Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo: “ Noli timere, sed loquere et ne taceas, 10 quia ego sum tecum, et nemo apponetur tibi, ut noceat te, quoniam populus est mihi multus in hac civitate ”. 11 Sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei. 12 Gallione autem proconsule Achaiae, insurrexerunt uno animo Iudaei in Paulum et adduxerunt eum ad tribunal 13 dicentes: “ Contra legem hic persuadet hominibus colere Deum ”. 14 Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Iudaeos: “ Si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum, o Iudaei, merito vos sustinerem; 15 si vero quaestiones sunt de verbo et nominibus et lege vestra, vos ipsi videritis; iudex ego horum nolo esse ”. 16 Et minavit eos a tribunali. 17 Apprehendentes autem omnes Sosthenen, principem synagogae, percutiebant ante tribunal; et nihil horum Gallioni curae erat. 18 Paulus vero, cum adhuc sustinuisset dies multos, fratribus valefaciens navigabat Syriam, et cum eo Priscilla et Aquila, qui sibi totonderat in Cenchreis caput; habebat enim votum. 19 Deveneruntque Ephesum, et illos ibi reliquit; ipse vero ingressus synagogam disputabat cum Iudaeis. 20 Rogantibus autem eis, ut ampliore tempore maneret, non consensit, 21 sed valefaciens et dicens: “ Iterum revertar ad vos Deo volente ”, navigavit ab Epheso; 22 et descendens Caesaream ascendit et salutavit ecclesiam et descendit Antiochiam. 23 Et facto ibi aliquanto tempore, profectus est perambulans ex ordine Galaticam regionem et Phrygiam, confirmans omnes discipulos. 24 Iudaeus autem quidam Apollo nomine, Alexandrinus natione, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in Scripturis. 25 Hic erat catechizatus viam Domini; et fervens spiritu loquebatur et docebat diligenter ea, quae sunt de Iesu, sciens tantum baptisma Ioannis. 26 Hic ergo coepit fiducialiter agere in synagoga; quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum et diligentius exposuerunt ei viam Dei. 27 Cum autem vellet transire in Achaiam, exhortati fratres scripserunt discipulis, ut susciperent eum; qui cum venisset, contulit multum his, qui crediderant per gratiam; 28 vehementer enim Iudaeos revincebat publice, ostendens per Scripturas esse Christum Iesum.

Sk 18, 1-28





Verš 2
Et in veniens quendam Iudaeum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem eius, eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Iudaeos a Roma, accessit ad eos
Rim 16:3 - Salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu,
1Kor 16:19 - Salutant vos ecclesiae Asiae. Salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia.
2Tim 4:19 - Saluta Priscam et Aquilam et Onesiphori domum.

Verš 3
et, quia eiusdem erat artis, manebat apud eos et operabatur; erant autem scenofactoriae artis.
Sk 20:34 - ipsi scitis quoniam ad ea, quae mihi opus erant et his, qui mecum sunt, ministraverunt manus istae.
1Kor 4:12 - et laboramus operantes manibus nostris; maledicti benedicimus, persecutionem passi sustinemus,
2Kor 11:9 - et, cum essem apud vos et egerem, nulli onerosus fui; nam, quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia; et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo.
2Kor 12:13 - Quid est enim quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos? Donate mihi hanc iniuriam.
1Sol 2:9 - Memores enim estis, fratres, laboris nostri et fatigationis; nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus, praedicavimus in vobis evangelium Dei.
2Sol 3:8 - neque gratìs panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus;

Verš 5
Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus testificans Iudaeis esse Christum Iesum.
Sk 17:15 - Qui autem deducebant Paulum, perduxerunt usque Athenas; et accepto mandato ad Silam et Timotheum, ut quam celerrime venirent ad illum, profecti sunt.

Verš 6
Contradicentibus autem eis et blasphemantibus, excutiens vestimenta dixit ad eos: “ Sanguis vester super caput vestrum! Mundus ego. Ex hoc nunc ad gentes vadam ”.
Mt 10:14 - Et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo vel de civitate illa, excutite pulverem de pedibus vestris.
Sk 13:51 - At illi, excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium;

Verš 8
Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua, et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur.
1Kor 1:14 - Gratias ago Deo quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Gaium,

Verš 9
Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo: “ Noli timere, sed loquere et ne taceas,
Sk 23:11 - Sequenti autem nocte, assistens ei Dominus ait: “ Constans esto! Sicut enim testificatus es, quae sunt de me, in Ierusalem, sic te oportet et Romae testificari ”.

Verš 14
Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Iudaeos: “ Si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum, o Iudaei, merito vos sustinerem;
Sk 25:11 - Si ergo iniuste egi et dignum morte aliquid feci, non recuso mori; si vero nihil est eorum, quae hi accusant me, nemo potest me illis donare. Caesarem appello! ”.

Verš 18
Paulus vero, cum adhuc sustinuisset dies multos, fratribus valefaciens navigabat Syriam, et cum eo Priscilla et Aquila, qui sibi totonderat in Cenchreis caput; habebat enim votum.
Nm 6:18 - Tunc radet nazaraeus ante ostium tabernaculi conventus caesariem consecrationis suae tolletque capillos suos et ponet super ignem, qui est suppositus sacrificio pacificorum,
Sk 21:23 - Hoc ergo fac, quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quattuor votum habentes super se;

Verš 21
sed valefaciens et dicens: “ Iterum revertar ad vos Deo volente ”, navigavit ab Epheso;
1Kor 4:19 - veniam autem cito ad vos, si Dominus voluerit, et cognoscam non sermonem eorum, qui inflati sunt, sed virtutem;
Heb 6:3 - Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus.
Jak 4:15 - pro eo ut dicatis: “ Si Dominus voluerit, et vivemus et faciemus hoc aut illud ”.

Verš 24
Iudaeus autem quidam Apollo nomine, Alexandrinus natione, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in Scripturis.
1Kor 1:12 - Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: “ Ego quidem sum Pauli ”, “ Ego autem Apollo ”, “ Ego vero Cephae ”, “ Ego autem Christi ”.

Verš 27
Cum autem vellet transire in Achaiam, exhortati fratres scripserunt discipulis, ut susciperent eum; qui cum venisset, contulit multum his, qui crediderant per gratiam;
1Kor 3:6 - Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit;

Sk 18,1 - Korint bol hlavným mestom provincie Achájsko a dôležitý prístav.

Sk 18,2 - Cisár Klaudius to urobil roku 49 alebo 50. Túto udalosť spomína aj historik Suetonius. Pontus je severná maloázijská krajina na brehu Čierneho mora.

Sk 18,6 - Porov. Mt 10, 14; Lk 9, 5. Slová "Vaša krv na vašu hlavu" znamenajú, že sami nesú zodpovednosť za to, že odmietli ponúkanú spásu.

Sk 18,12 - Lucius Junius Gallio, starší brat filozofa Seneku, bol prokonzulom Achájska (v rokoch 51–52 alebo 52–53). Potvrdzuje to aj nápis nájdený v Delfách.

Sk 18,18 - Kenchrey boli východným korintským prístavom, z ktorého lode plávali smerom k Ázii. Nevie sa, o aký sľub u Pavla ide. Podľa niektorých by šlo o nazirejský sľub (porov. 21, 23; Nm 6, 1), ktorý trval aspoň mesiac.

Sk 18,22 - "Vystúpil, pozdravil cirkev", pravdepodobne cirkev v Jeruzaleme.

Sk 18,23 - Tu sa začína tretia Pavlova misijná cesta (roky 53–58). Jej hlavným cieľom a strediskom bolo mesto Efez, odkiaľ zašiel cez Macedónsko do Korinta a tým istým smerom späť do Jeruzalema.

Sk 18,24 - Alexandria v Egypte bola aj kultúrnym strediskom Židov.

Sk 18,25 - "Cesta"; porov. poznámku k 9, 2.