| Skutky apoštolovBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Sk 17, 1-34 |
1 Sk 17, 1 Cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam, venerunt Thessalonicam, ubi erat synagoga Iudaeorum. 2 Sk 17, 2 Secundum consuetudinem autem suam Paulus introivit ad eos et per sabbata tria disserebat eis de Scripturis 3 Sk 17, 3 adaperiens et comprobans quia Christum oportebat pati et resurgere a mortuis, et: “ Hic est Christus, Iesus, quem ego annuntio vobis ”. 4 Sk 17, 4 Et quidam ex eis crediderunt et adiuncti sunt Paulo et Silae et de colentibus Graecis multitudo magna et mulieres nobiles non paucae. 5 Sk 17, 5 Zelantes autem Iudaei assumentesque de foro viros quosdam malos et turba facta concitaverunt civitatem; et assistentes domui Iasonis quaerebant eos producere in populum. 6 Sk 17, 6 Et cum non invenissent eos, trahebant Iasonem et quosdam fratres ad politarchas clamantes: “ Qui orbem concitaverunt, isti et huc venerunt, 7 Sk 17, 7 quos suscepit Iason; et hi omnes contra decreta Caesaris faciunt, regem alium dicentes esse, Iesum ”. 8 Sk 17, 8 Concitaverunt autem plebem et politarchas audientes haec; 9 Sk 17, 9 et accepto satis ab Iasone et a ceteris, dimiserunt eos. 10 Sk 17, 10 Fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Beroeam; qui cum advenissent, in synagogam Iudaeorum introierunt. 11 Sk 17, 11 Hi autem erant nobiliores eorum, qui sunt Thessalonicae, qui susceperunt verbum cum omni aviditate, cotidie scrutantes Scripturas, si haec ita se haberent. 12 Sk 17, 12 Et multi quidem crediderunt ex eis et Graecarum mulierum honestarum et virorum non pauci. 13 Sk 17, 13 Cum autem cognovissent in Thessalonica Iudaei quia et Beroeae annuntiatum est a Paulo verbum Dei, venerunt et illuc commoventes et turbantes multitudinem. 14 Sk 17, 14 Statimque tunc Paulum dimiserunt fratres, ut iret usque ad mare; Silas autem et Timotheus remanserunt ibi. 15 Sk 17, 15 Qui autem deducebant Paulum, perduxerunt usque Athenas; et accepto mandato ad Silam et Timotheum, ut quam celerrime venirent ad illum, profecti sunt. 16 Sk 17, 16 Paulus autem cum Athenis eos exspectaret, irritabatur spiritus eius in ipso videns idololatriae deditam civitatem. 17 Sk 17, 17 Disputabat igitur in synagoga cum Iudaeis et colentibus et in foro per omnes dies ad eos, qui aderant. 18 Sk 17, 18 Quidam autem ex Epicureis et Stoicis philosophi disserebant cum eo. Et quidam dicebant: “ Quid vult seminiverbius hic dicere? ”; alii vero: “ Novorum daemoniorum videtur annuntiator esse ”, quia Iesum et resurrectionem evangelizabat. 19 Sk 17, 19 Et apprehensum eum ad Areopagum duxerunt dicentes: “ Possumus scire quae est haec nova, quae a te dicitur, doctrina? 20 Sk 17, 20 Mira enim quaedam infers auribus nostris; volumus ergo scire quidnam velint haec esse ”. 21 Sk 17, 21 Athenienses autem omnes et advenae hospites ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi. 22 Sk 17, 22 Stans autem Paulus in medio Areopagi ait: “ Viri Athenienses, per omnia quasi superstitiosiores vos video; 23 Sk 17, 23 praeteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram, in qua scriptum erat: “Ignoto deo”. Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis. 24 Sk 17, 24 Deus, qui fecit mundum et omnia, quae in eo sunt, hic, caeli et terrae cum sit Dominus, non in manufactis templis inhabitat 25 Sk 17, 25 nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam et inspirationem et omnia; 26 Sk 17, 26 fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae, definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum, 27 Sk 17, 27 quaerere Deum, si forte attrectent eum et inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum. 28 Sk 17, 28 In ipso enim vivimus et movemur et sumus, sicut et quidam vestrum poetarum dixerunt: “Ipsius enim et genus sumus”. 29 Sk 17, 29 Genus ergo cum simus Dei, non debemus aestimare auro aut argento aut lapidi, sculpturae artis et cogitationis hominis, divinum esse simile. 30 Sk 17, 30 Et tempora quidem ignorantiae despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus, ut omnes ubique paenitentiam agant, 31 Sk 17, 31 eo quod statuit diem, in qua iudicaturus est orbem in iustitia in viro, quem constituit, fidem praebens omnibus suscitans eum a mortuis ”. 32 Sk 17, 32 Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt: “ Audiemus te de hoc iterum ”. 33 Sk 17, 33 Sic Paulus exivit de medio eorum. 34 Sk 17, 34 Quidam vero viri adhaerentes ei crediderunt; in quibus et Dionysius Areopagita et mulier nomine Damaris et alii cum eis.
| | Sk 17, 1-34 |
Verš 3
adaperiens et comprobans quia Christum oportebat pati et resurgere a mortuis, et: “ Hic est Christus, Iesus, quem ego annuntio vobis ”.
Ž 22:6 - ad te clamaverunt et salvi facti sunt, in te speraverunt et non sunt confusi.
Mt 16:21 - Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere.
Lk 24:46 - Et dixit eis: “ Sic scriptum est, Christum pati et resurgere a mortuis die tertia,
Verš 4
Et quidam ex eis crediderunt et adiuncti sunt Paulo et Silae et de colentibus Graecis multitudo magna et mulieres nobiles non paucae.
Sk 28:24 - Et quidam credebant his, quae dicebantur, quidam vero non credebant;
Verš 6
Et cum non invenissent eos, trahebant Iasonem et quosdam fratres ad politarchas clamantes: “ Qui orbem concitaverunt, isti et huc venerunt,
Sk 16:20 - et producentes eos magistratibus dixerunt: “ Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Iudaei,
Verš 7
quos suscepit Iason; et hi omnes contra decreta Caesaris faciunt, regem alium dicentes esse, Iesum ”.
Lk 23:2 - Coeperunt autem accusare illum dicentes: “ Hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dare Caesari et dicentem se Christum regem esse ”.
Jn 19:12 - Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum; Iudaei autem clamabant dicentes: “ Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris! Omnis, qui se regem facit, contradicit Caesari ”.
Verš 10
Fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Beroeam; qui cum advenissent, in synagogam Iudaeorum introierunt.
Sk 9:25 - accipientes autem discipuli eius nocte per murum dimiserunt eum submittentes in sporta.
Verš 11
Hi autem erant nobiliores eorum, qui sunt Thessalonicae, qui susceperunt verbum cum omni aviditate, cotidie scrutantes Scripturas, si haec ita se haberent.
Iz 34:16 - Requirite in libro Domini et legite: unum ex eis non deest, alter alterum exspectare non debet; quia os Domini praecepit, et spiritus eius ipse congregavit ea.
Lk 16:29 - Ait autem Abraham: “Habent Moysen et Prophetas; audiant illos”.
Jn 5:39 - Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere; et illae sunt, quae testimonium perhibent de me.
Verš 13
Cum autem cognovissent in Thessalonica Iudaei quia et Beroeae annuntiatum est a Paulo verbum Dei, venerunt et illuc commoventes et turbantes multitudinem.
1Sol 2:14 - Vos enim imitatores facti estis, fratres, ecclesiarum Dei, quae sunt in Iudaea in Christo Iesu; quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Iudaeis,
Verš 15
Qui autem deducebant Paulum, perduxerunt usque Athenas; et accepto mandato ad Silam et Timotheum, ut quam celerrime venirent ad illum, profecti sunt.
Sk 18:5 - Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus testificans Iudaeis esse Christum Iesum.
Verš 24
Deus, qui fecit mundum et omnia, quae in eo sunt, hic, caeli et terrae cum sit Dominus, non in manufactis templis inhabitat
Gn 1:1 - In principio creavit Deus caelum et terram.
2Krn 6:30 - tu exaudi de caelo, de loco habitationis tuae, et propitiare et redde unicuique secundum vias suas, quia nosti cor eius; tu enim solus nosti corda filiorum hominum,
Ž 33:6 - Verbo Domini caeli facti sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum.
Ž 124:8 - Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit caelum et terram.
Ž 146:6 - qui fecit caelum et terram, mare et omnia, quae in eis sunt; qui custodit veritatem in saeculum,
Iz 66:1 - Haec dicit Dominus: “ Caelum thronus meus, terra autem scabellum pedum meorum. Quae ista domus, quam aedificabitis mihi, et quis iste locus quietis meae?
Sk 14:15 - et dicentes: “ Viri, quid haec facitis? Et nos mortales sumus similes vobis homines, evangelizantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt.
Zjv 14:7 - dicens magna voce: “ Timete Deum et date illi gloriam, quia venit hora iudicii eius; et adorate eum, qui fecit caelum et terram et mare et fontes aquarum ”.
Sk 7:48 - Sed non Altissimus in manufactis habitat, sicut propheta dicit:
Verš 25
nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam et inspirationem et omnia;
Gn 2:7 - tunc formavit Dominus Deus hominem pulverem de humo et inspiravit in nares eius spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem.
Verš 26
fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae, definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum,
Dt 32:8 - Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israel;
Verš 29
Genus ergo cum simus Dei, non debemus aestimare auro aut argento aut lapidi, sculpturae artis et cogitationis hominis, divinum esse simile.
Iz 40:18 - Cui ergo similem facitis Deum? Aut quam imaginem ponitis ei?
Verš 30
Et tempora quidem ignorantiae despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus, ut omnes ubique paenitentiam agant,
Lk 24:47 - et praedicari in nomine eius paenitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem.
Verš 31
eo quod statuit diem, in qua iudicaturus est orbem in iustitia in viro, quem constituit, fidem praebens omnibus suscitans eum a mortuis ”.
Sk 10:42 - et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est, qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum.
Sk 17,1 - Amfipolis a Apolónia sa nachádzajú na ceste z Filíp do Solúna.
Sk 17,10 - Berea, mesto v Macedónsku, 65 km od Solúna.
Sk 17,16 - Mesto Atény bolo v tom čase politicky a obchodne už málo významné, zato však zostalo strediskom filozofických škôl. Je miestom prvého stretnutia evanjelia s filozofiou.
Sk 17,18 - Epikureizmus a stoicizmus boli vtedy najrozšírenejšie filozofické školy, dve obmeny starovekého materializmu.
Sk 17,19 - Areopág bola vyvýšenina pri Akropole v Aténach (Aresov kopec). Označuje aj najvyšší súd, ktorý sa tu schádzal.
Sk 17,28 - Sú to básnici Aratos a Kleánthes (3. stor. pred Kristom).
Sk 17,32 - Grécka filozofia, podľa ktorej telo je väzením duše, nevedela prijať pravdu o vzkriesení.