výhody registrácie

Skutky apoštolov

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Sk 16, 1-40

1 Pervenit autem in Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Iudaeae fidelis, patre autem Graeco; 2 huic testimonium reddebant, qui in Lystris erant et Iconii fratres. 3 Hunc voluit Paulus secum proficisci et assumens circumcidit eum propter Iudaeos, qui erant in illis locis; sciebant enim omnes quod pater eius Graecus esset. 4 Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodire dogmata, quae erant decreta ab apostolis et presbyteris, qui essent Hierosolymis. 5 Ecclesiae quidem confirmabantur fide et abundabant numero cotidie. 6 Transierunt autem Phrygiam et Galatiae regionem, vetati a Sancto Spiritu loqui verbum in Asia; 7 cum venissent autem circa Mysiam, tentabant ire Bithyniam, et non permisit eos Spiritus Iesu; 8 cum autem praeterissent Mysiam, descenderunt Troadem. 9 Et visio per noctem Paulo ostensa est: vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum et dicens: “ Transiens in Macedoniam, adiuva nos! ”. 10 Ut autem visum vidit, statim quaesivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis. 11 Navigantes autem a Troade recto cursu venimus Samothraciam et sequenti die Neapolim 12 et inde Philippos, quae est prima partis Macedoniae civitas, colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot commorantes. 13 Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen, ubi putabamus orationem esse, et sedentes loquebamur mulieribus, quae convenerant. 14 Et quaedam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum, audiebat, cuius Dominus aperuit cor intendere his, quae dicebantur a Paulo. 15 Cum autem baptizata esset et domus eius, deprecata est dicens: “ Si iudicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam et manete ”; et coegit nos. 16 Factum est autem, euntibus nobis ad orationem, puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis, quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando. 17 Haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens: “ Isti homines servi Dei Altissimi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis ”. 18 Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit: “ Praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea ”; et exiit eadem hora. 19 Videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum, apprehendentes Paulum et Silam traxerunt in forum ad principes; 20 et producentes eos magistratibus dixerunt: “ Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Iudaei, 21 et annuntiant mores, quos non licet nobis suscipere neque facere, cum simus Romani ”. 22 Et concurrit plebs adversus eos; et magistratus, scissis tunicis eorum, iusserunt virgis caedi 23 et, cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, praecipientes custodi, ut caute custodiret eos; 24 qui cum tale praeceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno. 25 Media autem nocte, Paulus et Silas orantes laudabant Deum, et audiebant eos, qui in custodia erant; 26 subito vero terraemotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris, et aperta sunt statim ostia omnia, et universorum vincula soluta sunt. 27 Expergefactus autem custos carceris et videns apertas ianuas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, aestimans fugisse vinctos. 28 Clamavit autem Paulus magna voce dicens: “ Nihil feceris tibi mali; universi enim hic sumus ”. 29 Petitoque lumine, intro cucurrit et tremefactus procidit Paulo et Silae; 30 et producens eos foras ait: “ Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam? ”. 31 At illi dixerunt: “ Crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua ”. 32 Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus, qui erant in domo eius. 33 Et tollens eos in illa hora noctis lavit eos a plagis, et baptizatus est ipse et omnes eius continuo; 34 cumque perduxisset eos in domum, apposuit mensam et laetatus est cum omni domo sua credens Deo. 35 Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores dicentes: “ Dimitte homines illos! ”. 36 Nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo: “ Miserunt magistratus, ut dimittamini; nunc igitur exeuntes ite in pace ”. 37 Paulus autem dixit eis: “ Caesos nos publice, indemnatos, cum homines Romani essemus, miserunt in carcerem; et nunc occulte nos eiciunt? Non ita, sed veniant et ipsi nos educant ”. 38 Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec. Timueruntque audito quod Romani essent; 39 et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant, ut egrederentur urbem. 40 Exeuntes autem de carcere introierunt ad Lydiam et, visis fratribus, consolati sunt eos et profecti sunt.

Sk 16, 1-40





Verš 2
huic testimonium reddebant, qui in Lystris erant et Iconii fratres.
Sk 6:3 - considerate vero, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia, quos constituemus super hoc opus;

Verš 3
Hunc voluit Paulus secum proficisci et assumens circumcidit eum propter Iudaeos, qui erant in illis locis; sciebant enim omnes quod pater eius Graecus esset.
1Kor 9:20 - Et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus, ut Iudaeos lucrarer; his, qui sub lege sunt, quasi sub lege essem, cum ipse non essem sub lege, ut eos, qui sub lege erant, lucri facerem;
Gal 2:3 - Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset Graecus, compulsus est circumcidi.

Verš 4
Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodire dogmata, quae erant decreta ab apostolis et presbyteris, qui essent Hierosolymis.
Sk 15:20 - sed scribere ad eos, ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocato et sanguine.

Verš 39
et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant, ut egrederentur urbem.
Mt 8:34 - Et ecce tota civitas exiit obviam Iesu, et viso eo rogabant, ut transiret a finibus eorum.

Verš 8
cum autem praeterissent Mysiam, descenderunt Troadem.
2Kor 2:12 - Cum venissem autem Troadem ob evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino,

Verš 34
cumque perduxisset eos in domum, apposuit mensam et laetatus est cum omni domo sua credens Deo.
Lk 5:29 - Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua; et erat turba multa publicanorum et aliorum, qui cum illis erant discumbentes.
Lk 19:6 - Et festinans descendit et excepit illum gaudens.

Verš 15
Cum autem baptizata esset et domus eius, deprecata est dicens: “ Si iudicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam et manete ”; et coegit nos.
Gn 19:3 - Compulit illos oppido, et diverterunt ad eum. Ingressisque domum illius fecit convivium et coxit azyma, et comederunt.
Gn 33:11 - Suscipe, quaeso, benedictionem, quae allata est tibi; quia Deus misertus est mihi, et habeo omnia ”. Et, cum compelleret illum, suscepit
Sdc 19:21 - Introduxitque eum in domum suam et commixtum migma asinis praebuit; ac, postquam laverunt pedes suos, recepit eos in convivium.
Lk 24:29 - Et coegerunt illum dicentes: “ Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est iam dies ”. Et intravit, ut maneret cum illis.
Heb 13:2 - Hospitalitatem nolite obli visci; per hanc enim quidam nescientes hospitio receperunt angelos.

Verš 16
Factum est autem, euntibus nobis ad orationem, puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis, quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando.
1Sam 28:7 - Dixitque Saul servis suis: “ Quaerite mihi mulierem habentem pythonem, et vadam ad eam et sciscitabor per illam ”. Et dixerunt servi eius ad eum: “ Est mulier habens pythonem in Endor ”.
Sk 19:24 - Demetrius enim quidam nomine, argentarius, faciens aedes argenteas Dianae praestabat artificibus non modicum quaestum;

Verš 18
Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit: “ Praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea ”; et exiit eadem hora.
Mk 16:17 - Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo daemonia eicient, linguis loquentur novis,

Verš 19
Videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum, apprehendentes Paulum et Silam traxerunt in forum ad principes;
2Kor 6:5 - in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis,

Verš 20
et producentes eos magistratibus dixerunt: “ Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Iudaei,
1Kr 18:17 - et, cum vidisset eum, ait: “ Tune es, qui conturbas Israel? ”.
Sk 17:6 - Et cum non invenissent eos, trahebant Iasonem et quosdam fratres ad politarchas clamantes: “ Qui orbem concitaverunt, isti et huc venerunt,

Verš 22
Et concurrit plebs adversus eos; et magistratus, scissis tunicis eorum, iusserunt virgis caedi
2Kor 11:25 - ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui;
1Sol 2:2 - sed ante passi et contumeliis affecti, sicut scitis, in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine.

Verš 25
Media autem nocte, Paulus et Silas orantes laudabant Deum, et audiebant eos, qui in custodia erant;
Sk 4:31 - Et cum orassent, motus est locus, in quo erant congregati, et repleti sunt omnes Sancto Spiritu et loquebantur verbum Dei cum fiducia.

Verš 26
subito vero terraemotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris, et aperta sunt statim ostia omnia, et universorum vincula soluta sunt.
Sk 5:19 - Angelus autem Domini per noctem aperuit ianuas carceris et educens eos dixit:
Sk 12:7 - Et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo; percusso autem latere Petri, suscitavit eum dicens: “ Surge velociter! ”. Et ceciderunt catenae de manibus eius.

Verš 30
et producens eos foras ait: “ Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam? ”.
Lk 3:10 - Et interrogabant eum turbae dicentes: “ Quid ergo faciemus? ”.
Sk 2:37 - His auditis, compuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et reliquos apostolos: “ Quid faciemus, viri fratres? ”.
Sk 9:6 - Sed surge et ingredere civitatem, et dicetur tibi quid te oporteat facere ”.

Verš 31
At illi dixerunt: “ Crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua ”.
Jn 3:16 - Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
Jn 3:36 - Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.
Jn 6:47 - Amen, amen dico vobis: Qui credit, habet vitam aeternam.
1Jn 5:10 - Qui credit in Filium Dei, habet testimonium in se. Qui non credit Deo, mendacem facit eum, quoniam non credidit in testimonium, quod testificatus est Deus de Filio suo.

Sk 16,3 - Obriezka mala Timotejovi uľahčiť pôsobenie medzi Židmi.

Sk 16,6 - Ázia tu znamená západnú časť Malej Ázie v okolí Efezu a Smyrny. Frýgia bola na anatolskej náhornej rovine smerom na západ. Galácia bola pravdepodobne severná Galácia, územie okolo dnešnej Ankary.

Sk 16,7 - Mýzia bola severná časť Malej Ázie. Bitýnia bola v severozápadnej časti Malej Ázie.

Sk 16,8-9 - Troas bolo prístavné mesto v severozápadnej maloázijskej krajine toho istého mena (kedysi slávna Trója). V Macedónsku, s hlavným mestom Solúnom, Pavol na druhej misijnej ceste založil tri významné kresťanské obce: Filipy, Solún a Bereu.

Sk 16,10 - Od tohto verša autor začína používať pri písaní prvú osobu množného čísla. Tu sa pravdepodobne Lukáš pripojil k Pavlovi.

Sk 16,11 - Samotrácia je ostrov na polceste medzi Troadou a Neapolom. Neapol bol macedónsky prístav (dnes Kavalla). Tu Pavol vstúpil prvý raz na európsku pevninu.

Sk 16,12 - Filipy boli 17 km od Neapola smerom do vnútrozemia. Rímski cisári tu usádzali vojenských vyslúžilcov a italských kolonistov.

Sk 16,13 - "Za bránu k rieke", t. j. za bránu mesta. Podľa židovských predpisov tam, kde žilo aspoň desať Židov, mala sa postaviť synagóga alebo aspoň mali sa schádzať na takom mieste, kde bola voda. Preto sa Pavol odobral k rieke.

Sk 16,14 - Tyatira bolo maloázijské mesto v končinách Mýzie a Lýdie.

Sk 16,16 - Bola posadnutá zlým duchom, ktorý jej ústami vyjavoval niektoré skryté veci.

Sk 16,17 - Týmto veršom Lukáš prestáva na čas písať v prvej osobe množného čísla. Je možné, že ostal vo Filipách.

Sk 16,22 - Ide o prvé prenasledovanie zo strany rímskej vrchnosti.