| Skutky apoštolovBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Sk 15, 1-40 |
1 Sk 15, 1 Et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres: “ Nisi circumcidamini secundum morem Moysis, non potestis salvi fieri ”. 2 Sk 15, 2 Facta autem seditione et conquisitione non minima Paulo et Barnabae adversum illos, statuerunt, ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Ierusalem super hac quaestione. 3 Sk 15, 3 Illi igitur deducti ab ecclesia pertransiebant Phoenicen et Samariam narrantes conversionem gentium et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus. 4 Sk 15, 4 Cum autem venissent Hierosolymam, suscepti sunt ab ecclesia et apostolis et presbyteris et annuntiaverunt quanta Deus fecisset cum illis. 5 Sk 15, 5 Surrexerunt autem quidam de haeresi pharisaeorum, qui crediderant, dicentes: “ Oportet circumcidere eos, praecipere quoque servare legem Moysis! ”. 6 Sk 15, 6 Conveneruntque apostoli et presbyteri videre de verbo hoc. 7 Sk 15, 7 Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: “ Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus in vobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere; 8 Sk 15, 8 et qui novit corda, Deus, testimonium perhibuit illis dans Spiritum Sanctum sicut et nobis; 9 Sk 15, 9 et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum. 10 Sk 15, 10 Nunc ergo quid tentatis Deum imponere iugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus? 11 Sk 15, 11 Sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi ”. 12 Sk 15, 12 Tacuit autem omnis multitudo, et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos. 13 Sk 15, 13 Et postquam tacuerunt, respondit Iacobus dicens: “ Viri fratres, audite me. 14 Sk 15, 14 Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo; 15 Sk 15, 15 et huic concordant verba Prophetarum, sicut scriptum est: 16 Sk 15, 16 “Post haec revertar et reaedificabo tabernaculum David, quod decidit, et diruta eius reaedificabo et erigam illud. 17 Sk 15, 17 ut requirant reliqui hominum Dominum et omnes gentes, super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens haec 18 Sk 15, 18 nota a saeculo”. 19 Sk 15, 19 Propter quod ego iudico non inquietari eos, qui ex gentibus convertuntur ad Deum, 20 Sk 15, 20 sed scribere ad eos, ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocato et sanguine. 21 Sk 15, 21 Moyses enim a generationibus antiquis habet in singulis civitatibus, qui eum praedicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur ”. 22 Sk 15, 22 Tunc placuit apostolis et presbyteris cum omni ecclesia electos viros ex eis mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba: Iudam, qui cognominatur Barsabbas, et Silam, viros primos in fratribus, 23 Sk 15, 23 scribentes per manum eorum: “ Apostoli et presbyteri fratres his, qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae, fratribus ex gentibus, salutem! 24 Sk 15, 24 Quoniam audivimus quia quidam ex nobis, quibus non mandavimus, exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras, 25 Sk 15, 25 placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere ad vos cum carissimis nobis Barnaba et Paulo, 26 Sk 15, 26 hominibus, qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi. 27 Sk 15, 27 Misimus ergo Iudam et Silam, qui et ipsi verbis referent eadem. 28 Sk 15, 28 Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam haec necessario: 29 Sk 15, 29 abstinere ab idolothytis et sanguine et suffocatis et fornicatione; a quibus custodientes vos bene agetis. Valete ”. 30 Sk 15, 30 Illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et, congregata multitudine, tradiderunt epistulam; 31 Sk 15, 31 quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione. 32 Sk 15, 32 Iudas quoque et Silas, cum et ipsi essent prophetae, verbo plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt. 33 Sk 15, 33 Facto autem tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos, qui miserant illos. 35 Sk 15, 35 Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini. 36 Sk 15, 36 Post aliquot autem dies dixit ad Barnabam Paulus: “ Revertentes visitemus fratres per universas civitates, in quibus praedicavimus verbum Domini, quomodo se habeant ”. 37 Sk 15, 37 Barnabas autem volebat secum assumere et Ioannem, qui cognominatur Marcus; 38 Sk 15, 38 Paulus autem iudicabat eum, qui discessisset ab eis a Pamphylia et non isset cum eis in opus, non debere recipi eum. 39 Sk 15, 39 Facta est autem exacerbatio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas, assumpto Marco, navigaret Cyprum. 40 Sk 15, 40 Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiae Domini a fratribus; 41 Sk 15, 41 perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmans ecclesias.
| | Sk 15, 1-40 |
Verš 1
Et quidam descendentes de Iudaea docebant fratres: “ Nisi circumcidamini secundum morem Moysis, non potestis salvi fieri ”.
Gal 5:2 - Ecce ego Paulus dico vobis quoniam, si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.
Gn 17:10 - Hoc est pactum meum, quod observabitis, inter me et vos et semen tuum post te. Circumcidetur ex vobis omne masculinum,
Lv 12:3 - et die octavo circumcidetur infantulus;
Verš 2
Facta autem seditione et conquisitione non minima Paulo et Barnabae adversum illos, statuerunt, ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Ierusalem super hac quaestione.
Gal 2:1 - Deinde post annos quattuor decim, iterum ascendi Hieroso lymam cum Barnaba, assumpto et Tito;
Verš 37
Barnabas autem volebat secum assumere et Ioannem, qui cognominatur Marcus;
Sk 12:12 - Consideransque venit ad domum Mariae matris Ioannis, qui cognominatur Marcus, ubi erant multi congregati et orantes.
Sk 12:25 - Barnabas autem et Saulus reversi sunt in Ierusalem expleto ministerio, assumpto Ioanne, qui cognominatus est Marcus.
Kol 4:10 - Salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae, de quo accepistis mandata — si venerit ad vos, excipite illum —
2Tim 4:11 - Lucas est mecum solus. Marcum assumens adduc tecum, est enim mihi utilis in ministerium.
Flm 1:24 - Marcus, Aristarchus, Demas, Lucas, adiutores mei.
Verš 7
Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: “ Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus in vobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere;
Sk 10:20 - surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans, quia ego misi illos ”.
Sk 11:12 - Dixit autem Spiritus mihi, ut irem cum illis nihil haesitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri.
Verš 8
et qui novit corda, Deus, testimonium perhibuit illis dans Spiritum Sanctum sicut et nobis;
1Krn 28:9 - Tu autem, Salomon, fili mi, scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario; omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit. Si quaesieris eum, invenies; si autem dereliqueris illum, proiciet te in aeternum.
1Krn 29:17 - Scio, Deus meus, quod probes corda et simplicitatem diligas; unde et ego in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa haec et populum tuum, qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio sponte tibi offerre donaria.
Ž 7:9 - Dominus iudicat populos. Iudica me, Domine, secundum iustitiam meam et secundum innocentiam meam, quae est in me.
Jer 11:20 - Tu autem, Domine exercituum, qui iudicas iuste et probas renes et corda: videam ultionem tuam ex eis; tibi enim revelavi causam meam.
Jer 17:10 - Ego Dominus scrutans cor et probans renes, qui do unicuique iuxta viam suam et iuxta fructum operum suorum.
Jer 20:12 - Et tu, Domine exercituum, probator iusti, qui vides renes et cor, videam, quaeso, ultionem tuam ex eis; tibi enim revelavi causam meam.
Verš 9
et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum.
Sk 10:43 - Huic omnes Prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes, qui credunt in eum ”.
Verš 10
Nunc ergo quid tentatis Deum imponere iugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus?
Mt 23:4 - Alligant autem onera gravia et importabilia et imponunt in umeros hominum, ipsi autem digito suo nolunt ea movere.
Verš 11
Sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi ”.
Ef 2:8 - Gratia enim estis salvati per fidem; et hoc non ex vobis, Dei donum est:
Tít 3:4 - Cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei,
Verš 16
“Post haec revertar et reaedificabo tabernaculum David, quod decidit, et diruta eius reaedificabo et erigam illud.
Am 9:11 - In die illa suscitabo tabernaculum David, quod cecidit, et reaedificabo rupturas eius; et ea, quae corruerant, instaurabo et reaedificabo illud sicut diebus antiquis,
Verš 20
sed scribere ad eos, ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocato et sanguine.
Ex 20:3 - Non habebis deos alienos coram me.
1Kor 8:1 - De idolothytis autem, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero aedificat.
1Kor 10:20 - Sed, quae immolant, daemoniis immolant et non Deo; nolo autem vos communicantes fieri daemoniis.
1Sol 4:3 - Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra,
Gn 9:4 - excepto quod carnem cum anima, quae est in sanguine, non comedetis.
Verš 24
Quoniam audivimus quia quidam ex nobis, quibus non mandavimus, exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras,
Gal 2:4 - Sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Iesu, ut nos in servitutem redigerent;
Verš 26
hominibus, qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi.
Sk 13:50 - Iudaei autem concitaverunt honestas inter colentes mulieres et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam et eiecerunt eos de finibus suis.
Sk 14:19 - Supervenerunt autem ab Antiochia et Iconio Iudaei et persuasis turbis lapidantesque Paulum trahebant extra civitatem aestimantes eum mortuum esse.
Verš 29
abstinere ab idolothytis et sanguine et suffocatis et fornicatione; a quibus custodientes vos bene agetis. Valete ”.
Ex 20:3 - Non habebis deos alienos coram me.
1Kor 8:1 - De idolothytis autem, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero aedificat.
Gn 9:4 - excepto quod carnem cum anima, quae est in sanguine, non comedetis.
Lv 17:14 - Anima enim omnis carnis, sanguis est anima eius, unde dixi filiis Israel: Sanguinem universae carnis non comedetis, quia anima omnis carnis sanguis eius est; et, quicumque comederit illum, interibit.
1Sol 4:3 - Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra,
Sk 15,1 - Ide o židokresťanov, ktorí učili, že pohania ešte pred prijatím krstu sa majú dať obrezať. Toto učenie popieralo, že na spásu stačí viera v Krista. Pavol a Barnabáš však mali iný názor. Aby sa pohan mohol stať kresťanom a byť spaseným, nemusí sa stať Židom (porov. Gal 1, 7; 2, 1–10; 5, 2).
Sk 15,7 - Peter sa odvoláva na udalosť s Kornéliom (hl. 10.).
Sk 15,8 - Porov. 10, 44.
Sk 15,11 - Cesta spásy je jediná tak pre Židov, ako aj pre pohanov.
Sk 15,16-17 - Porov. Am 9, 11–12.
Sk 15,20 - Apoštol Jakub navrhuje, aby kresťania obrátení z pohanstva aspoň v niečom brali ohľad na židokresťanov a vyhýbali sa tomu, čo ich najviac pohoršuje. Porov. Lv 18, 6–18; 17, 10–16.
Sk 15,22 - Barsabáš je neznámy. Sílas je Pavlov spolupracovník (15, 40).
Sk 15,23 - Ide vlastne o prvý dokument, ktorý sa týka cirkevnej disciplíny.
Sk 15,34 - Neovulgáta tento verš vynecháva. Znie: "Sílas sa rozhodol zostať tam; Júda sa vrátil sám do Jeruzalema." Tento verš chýba v najdôležitejších rukopisoch. Pravdepodobne ide o marginálnu poznámku k v. 40.
Sk 15,36 - Tu sa začína druhá Pavlova misijná cesta (roky 50–52). Pavol šiel cez Galáciu do európskych stredísk na pobreží Egejského mora. Sú to Filipy, Solún, Atény a Korint.
Sk 15,40 - Pavol si zvolil za sprievodcu Sílasa, ktorý bol pravdepodobne rímskym občanom (16, 37), mal dôveru Cirkvi (15, 22) a bol vystrojený aj darom proroctva (15, 32).