výhody registrácie

Skutky apoštolov

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Sk 13, 1-52

1 Erant autem in ecclesia, quae erat Antiochiae, pro phetae et doctores: Barnabas et Simeon, qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis et Manaen, qui erat Herodis tetrarchae collactaneus, et Saulus. 2 Ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus, dixit Spiritus Sanctus: “ Separate mihi Barnabam et Saulum in opus, ad quod vocavi eos ”. 3 Tunc ieiunantes et orantes imponentesque eis manus dimiserunt illos. 4 Et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto devenerunt Seleuciam et inde navigaverunt Cyprum 5 et, cum venissent Salamina, praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum; habebant autem et Ioannem ministrum. 6 Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam Iudaeum, cui nomen Bariesu, 7 qui erat cum proconsule Sergio Paulo, viro prudente. Hic, accitis Barnaba et Saulo, quaesivit audire verbum Dei; 8 resistebat autem illis Elymas, magus, sic enim interpretatur nomen eius, quaerens avertere proconsulem a fide. 9 Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum 10 dixit: “ O plene omni dolo et omni fallacia, fili Diaboli, inimice omnis iustitiae, non desines subvertere vias Domini rectas? 11 Et nunc, ecce manus Domini super te; et eris caecus, non videns solem usque ad tempus ”. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae, et circumiens quaerebat, qui eum manum darent. 12 Tunc proconsul, cum vidisset factum, credidit admirans super doctrinam Domini. 13 Et cum a Papho navigassent, qui erant cum Paulo, venerunt Pergen Pamphyliae; Ioannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam. 14 Illi vero pertranseuntes, a Perge venerunt Antiochiam Pisidiae, et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt. 15 Post lectionem autem Legis et Prophetarum, miserunt principes synagogae ad eos dicentes: “ Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite! ”. 16 Surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait: “ Viri Israelitae et qui timetis Deum, audite. 17 Deus plebis huius Israel elegit patres nostros et plebem exaltavit, cum essent incolae in terra Aegypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea; 18 et per quadraginta fere annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto; 19 et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit terram eorum, 20 quasi quadringentos et quinquaginta annos. Et post haec dedit iudices usque ad Samuel prophetam. 21 Et exinde postulaverunt regem, et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Beniamin, annis quadraginta. 22 Et amoto illo, suscitavit illis David in regem, cui et testimonium perhibens dixit: “Inveni David filium Iesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas”. 23 Huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israel salvatorem Iesum, 24 praedicante Ioanne ante adventum eius baptismum paenitentiae omni populo Israel. 25 Cum impleret autem Ioannes cursum suum, dicebat: “Quid me arbitramini esse? Non sum ego; sed ecce venit post me, cuius non sum dignus calceamenta pedum solvere”. 26 Viri fratres, filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum, nobis verbum salutis huius missum est. 27 Qui enim habitabant Ierusalem et principes eorum, hunc ignorantes et voces Prophetarum, quae per omne sabbatum leguntur, iudicantes impleverunt; 28 et nullam causam mortis invenientes petierunt a Pilato, ut interficeretur; 29 cumque consummassent omnia, quae de eo scripta erant, deponentes eum de ligno posuerunt in monumento. 30 Deus vero suscitavit eum a mortuis; 31 qui visus est per dies multos his, qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Ierusalem, qui nunc sunt testes eius ad plebem. 32 Et nos vobis evangelizamus eam, quae ad patres promissio facta est, 33 quoniam hanc Deus adimplevit filiis eorum, nobis resuscitans Iesum, sicut et in Psalmo secundo scriptum est: “Filius meus es tu; ego hodie genui te”. 34 Quod autem suscitaverit eum a mortuis, amplius iam non reversurum in corruptionem, ita dixit: “Dabo vobis sancta David fidelia”. 35 Ideoque et in alio dicit: “Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem”. 36 David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei, dormivit et appositus est ad patres suos et vidit corruptionem; 37 quem vero Deus suscitavit, non vidit corruptionem. 38 Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur; ab omnibus, quibus non potuistis in lege Moysi iustificari, 39 in hoc omnis, qui credit, iustificatur. 40 Videte ergo, ne superveniat, quod dictum est in Prophetis: 41 “Videte, contemptores, et admiramini et disperdimini, quia opus operor ego in diebus vestris, opus, quod non credetis, si quis enarraverit vobis!” ”. 42 Exeuntibus autem illis, rogabant, ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec. 43 Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Iudaeorum et colentium proselytorum Paulum et Barnabam, qui loquentes suadebant eis, ut permanerent in gratia Dei. 44 Sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit audire verbum Domini. 45 Videntes autem turbas Iudaei, repleti sunt zelo; et contradicebant his, quae a Paulo dicebantur, blasphemantes. 46 Tunc audenter Paulus et Barnabas dixerunt: “ Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes. 47 Sic enim praecepit nobis Dominus: “Posui te in lumen gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terrae” ”. 48 Audientes autem gentes gaudebant et glorificabant verbum Domini, et crediderunt, quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam; 49 ferebatur autem verbum Domini per universam regionem. 50 Iudaei autem concitaverunt honestas inter colentes mulieres et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam et eiecerunt eos de finibus suis. 51 At illi, excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium; 52 discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto.

Sk 13, 1-52





Verš 1
Erant autem in ecclesia, quae erat Antiochiae, pro phetae et doctores: Barnabas et Simeon, qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis et Manaen, qui erat Herodis tetrarchae collactaneus, et Saulus.
Sk 14:26 - Et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiae Dei in opus, quod compleverunt.

Verš 2
Ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus, dixit Spiritus Sanctus: “ Separate mihi Barnabam et Saulum in opus, ad quod vocavi eos ”.
Sk 9:15 - Dixit autem ad eum Dominus: “ Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israel;
Sk 22:21 - Et dixit ad me: “Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te” ”.
Rim 1:1 - Paulus servus Christi Iesu, vo catus apostolus, segregatus in evangelium Dei,
Gal 1:15 - Cum autem placuit Deo, qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam,
Gal 2:8 - — qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes —
Ef 3:8 - Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec: gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi
1Tim 2:7 - in quod positus sum ego praedicator et apostolus — veritatem dico, non mentior — doctor gentium in fide et veritate.
2Tim 1:11 - in quo positus sum ego praedicator et apostolus et doctor.
Mt 9:38 - rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam ”.
Rim 10:15 - Quomodo vero praedicabunt nisi mittantur? Sicut scriptum est: “ Quam speciosi pedes evangelizantium bona ”.
Heb 5:4 - Nec quisquam sumit sibi illum honorem, sed qui vocatur a Deo tamquam et Aaron.

Verš 3
Tunc ieiunantes et orantes imponentesque eis manus dimiserunt illos.
Sk 6:6 - quos statuerunt ante conspectum apostolorum, et orantes imposuerunt eis manus.
Sk 8:15 - qui cum descendissent, oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum Sanctum:
Sk 19:6 - et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis et prophetabant.
Sk 14:26 - Et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiae Dei in opus, quod compleverunt.

Verš 5
et, cum venissent Salamina, praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum; habebant autem et Ioannem ministrum.
Sk 12:25 - Barnabas autem et Saulus reversi sunt in Ierusalem expleto ministerio, assumpto Ioanne, qui cognominatus est Marcus.

Verš 6
Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam Iudaeum, cui nomen Bariesu,
Sk 8:9 - Vir autem quidam nomine Simon iampridem erat in civitate magias faciens et dementans gentem Samariae, dicens esse se aliquem magnum;
Sk 19:13 - Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Iudaeis exorcistis invocare super eos, qui habebant spiritus malos, nomen Domini Iesu dicentes: “ Adiuro vos per Iesum, quem Paulus praedicat ”.

Verš 8
resistebat autem illis Elymas, magus, sic enim interpretatur nomen eius, quaerens avertere proconsulem a fide.
Ex 7:11 - Vocavit autem pharao sapientes et maleficos, et fecerunt etiam ipsi magi Aegypti per incantationes suas similiter.
2Tim 3:8 - Quemadmodum autem Iannes et Iambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem;

Verš 13
Et cum a Papho navigassent, qui erant cum Paulo, venerunt Pergen Pamphyliae; Ioannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam.
Sk 15:38 - Paulus autem iudicabat eum, qui discessisset ab eis a Pamphylia et non isset cum eis in opus, non debere recipi eum.

Verš 16
Surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait: “ Viri Israelitae et qui timetis Deum, audite.
Sk 12:17 - Annuens autem eis manu, ut tacerent, enarravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere dixitque: “ Nuntiate Iacobo ct fratribus haec ”. Et egressus abiit in alium locum.
Sk 19:33 - De turba autem instruxerunt Alexandrum, propellentibus eum Iudaeis; Alexander ergo, manu silentio postulato, volebat rationem reddere populo.
Sk 21:40 - Et cum ille permisisset, Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem et, magno silentio facto, allocutus est Hebraea lingua dicens:

Verš 17
Deus plebis huius Israel elegit patres nostros et plebem exaltavit, cum essent incolae in terra Aegypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea;
Ex 1:1 - Haec sunt nomina filiorum Is rael, qui ingressi sunt Aegyp tum cum Iacob; singuli cum domibus suis introierunt:

Verš 18
et per quadraginta fere annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto;
Ex 16:35 - Filii autem Israel comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem; hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terrae Chanaan.
Nm 14:34 - Iuxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis terram annus pro die imputabitur quadraginta annis portabitis iniquitates vestras et scietis ultionem meam.
Ž 95:10 - Quadraginta annis taeduit me generationis illius et dixi: Populus errantium corde sunt isti.

Verš 19
et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit terram eorum,
Joz 14:2 - sorte omnia dividentes, sicut praeceperat Dominus in manu Moysi, novem tribubus et dimidiae tribui.

Verš 20
quasi quadringentos et quinquaginta annos. Et post haec dedit iudices usque ad Samuel prophetam.
Sdc 2:16 - Suscitavitque Dominus iudices, qui liberarent eos de vastantium manibus;
Sdc 3:9 - Et clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem et liberavit eos, Othoniel videlicet filium Cenez fratrem Chaleb minorem.

Verš 21
Et exinde postulaverunt regem, et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Beniamin, annis quadraginta.
1Sam 8:5 - dixeruntque ei: “ Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis; nunc ergo constitue nobis regem, ut iudicet nos, sicut universae habent nationes ”.
Oz 13:11 - Do tibi regem in furore meo et aufero in indignatione mea.
1Sam 9:15 - Dominus autem revelaverat Samuel, ante unam diem quam veniret Saul, dicens:
1Sam 10:1 - Tulit autem Samuel lenticulam olei et effudit super caput eius et deosculatus eum ait: “ Ecce unxit te Dominus in principem super populum suum, super Israel. Et tu dominaberis populo Domini et tu liberabis eum de manu inimicorum eius, qui in circuitu eius sunt. Et hoc tibi signum quia unxit te Deus in principem super hereditatem suam:

Verš 22
Et amoto illo, suscitavit illis David in regem, cui et testimonium perhibens dixit: “Inveni David filium Iesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas”.
1Sam 16:12 - Misit ergo et adduxit eum; erat autem rufus et pulcher aspectu decoraque facie. Et ait Dominus: “ Surge, unge eum; ipse est enim ”.
1Sam 13:14 - sed nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quaesivit sibi Dominus virum iuxta cor suum; et constituit eum Dominus ducem super populum suum, eo quod non servaveris, quae praecepit Dominus ”.
Ž 89:20 - Tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti: “ Posui adiutorium in potente et exaltavi electum de plebe.
Sk 7:45 - quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium, quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David,

Verš 24
praedicante Ioanne ante adventum eius baptismum paenitentiae omni populo Israel.
Mt 3:1 - In diebus autem illis venit Ioannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae
Mk 1:2 - Sicut scriptum est in Isaia propheta: “ Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam;
Lk 3:2 - sub principe sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Dei super Ioannem Zachariae filium in deserto.
Jn 3:23 - Erat autem et Ioannes baptizans in Enon iuxta Salim, quia aquae multae erant illic, et adveniebant et baptizabantur;

Verš 25
Cum impleret autem Ioannes cursum suum, dicebat: “Quid me arbitramini esse? Non sum ego; sed ecce venit post me, cuius non sum dignus calceamenta pedum solvere”.
Jn 1:20 - Et confessus est et non negavit; et confessus est: “ Non sum ego Christus ”.
Mt 3:11 - Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam; qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare; ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni,

Verš 26
Viri fratres, filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum, nobis verbum salutis huius missum est.
Sk 13:46 - Tunc audenter Paulus et Barnabas dixerunt: “ Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes.
Mt 10:6 - sed potius ite ad oves, quae perierunt domus Israel.
Sk 3:26 - Vobis primum Deus suscitans Puerum suum, misit eum benedicentem vobis in avertendo unumquemque a nequitiis vestris ”.

Verš 27
Qui enim habitabant Ierusalem et principes eorum, hunc ignorantes et voces Prophetarum, quae per omne sabbatum leguntur, iudicantes impleverunt;
Jn 16:3 - Et haec facient, quia non noverunt Patrem neque me.
Sk 3:17 - Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri;
1Kor 2:8 - quam nemo principum huius saeculi cognovit; si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent.
1Tim 1:13 - qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate;

Verš 28
et nullam causam mortis invenientes petierunt a Pilato, ut interficeretur;
Mt 27:20 - Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt turbis, ut peterent Barabbam, Iesum vero perderent.
Mk 15:11 - Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.
Lk 23:18 - Exclamavit autem universa turba dicens: “ Tolle hunc et dimitte nobis Barabbam! ”,
Jn 19:6 - Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamaverunt dicentes: “ Crucifige, crucifige! ”. Dicit eis Pilatus: “ Accipite eum vos et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam ”.

Verš 30
Deus vero suscitavit eum a mortuis;
Mt 28:6 - Non est hic: surrexit enim, sicut dixit. Venite, videte locum, ubi positus erat.
Mk 16:6 - Qui dicit illis: “ Nolite expavescere! Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum. Surrexit, non est hic; ecce locus, ubi posuerunt eum.
Lk 24:6 - Non est hic, sed surrexit. Recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset,

Verš 31
qui visus est per dies multos his, qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Ierusalem, qui nunc sunt testes eius ad plebem.
Mk 16:14 - Novissime recumbentibus illis Undecim apparuit, et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his, qui viderant eum resuscitatum, non crediderant.
Jn 20:19 - Cum esset ergo sero die illa prima sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli, propter metum Iudaeorum, venit Iesus et stetit in medio et dicit eis: “ Pax vobis! ”.
Jn 21:1 - Postea manifestavit se ite rum Iesus discipulis ad mare Tiberiadis; manifestavit autem sic.
Sk 1:3 - quibus et praebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis et loquens ea, quae sunt de regno Dei.
1Kor 15:5 - et quia visus est Cephae et post haec Duodecim;

Verš 32
Et nos vobis evangelizamus eam, quae ad patres promissio facta est,
Gn 3:15 - Inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius; ipsum conteret caput tuum, et tu conteres calcaneum eius”.
Gn 22:18 - et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia oboedisti voci meae”.
Gn 26:4 - et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has; et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae,
Gn 49:10 - Non auferetur sceptrum de Iuda et baculus ducis de pedibus eius, donec veniat ille, cuius est, et cui erit oboedientia gentium;
Dt 18:15 - Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus; ipsum audietis,
2Sam 7:12 - Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de visceribus tuis; et firmabo regnum eius.
Ž 132:11 - Iuravit Dominus David veritatem et non recedet ab ea: “ De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
Iz 4:2 - In die illa erit germen Domini in splendorem et gloriam, et fructus terrae sublimis et exsultatio his, qui salvati fuerint de Israel.
Iz 7:14 - Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce, virgo concipiet et pariet filium et vocabit nomen eius Emmanuel;
Iz 9:6 - Magnum erit eius imperium, et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius, ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc.
Iz 40:10 - ecce Dominus Deus in virtute venit, et brachium eius dominatur: ecce merces eius cum eo, et praemium illius coram illo.
Jer 23:5 - Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen iustum; et regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et iustitiam in terra.
Jer 33:14 - Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo verbum bonum, quod locutus sum ad domum Israel et ad domum Iudae.
Ez 34:23 - Et suscitabo super eas pastorem unum, qui pascat eas, servum meum David; ipse pascet eas et ipse erit eis in pastorem.
Ez 37:24 - Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum; in iudiciis meis ambulabunt et mandata mea custodient et facient ea.
Dan 9:24 - Septuaginta hebdomades decretae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur visio et prophetes, et ungatur Sanctus sanctorum.

Verš 34
Quod autem suscitaverit eum a mortuis, amplius iam non reversurum in corruptionem, ita dixit: “Dabo vobis sancta David fidelia”.
Iz 55:3 - Inclinate aurem vestram et venite ad me; audite, ut vivat anima vestra, et feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles.

Verš 35
Ideoque et in alio dicit: “Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem”.
Ž 16:10 - Quoniam non derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
Sk 2:27 - Quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem.

Verš 36
David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei, dormivit et appositus est ad patres suos et vidit corruptionem;
1Kr 2:10 - Dormivit igitur David cum patribus suis et sepultus est in civitate David.
Sk 2:29 - Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam et defunctus est et sepultus est, et sepulcrum eius est apud nos usque in hodiernum diem;

Verš 38
Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur; ab omnibus, quibus non potuistis in lege Moysi iustificari,
Lk 24:47 - et praedicari in nomine eius paenitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem.
1Jn 2:12 - Scribo vobis, filioli: Remissa sunt vobis peccata propter nomen eius.

Verš 39
in hoc omnis, qui credit, iustificatur.
Rim 3:28 - Arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis.
Rim 8:3 - Nam, quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudine carnis peccati et pro peccato, damnavit peccatum in carne,
Gal 2:16 - scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Iesu Christi, et nos in Christum Iesum credidimus, ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis, quoniam ex operibus legis non iustificabitur omnis caro.
Heb 7:19 - nihil enim ad perfectum adduxit lex; introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.
Rim 10:4 - finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti.

Verš 41
“Videte, contemptores, et admiramini et disperdimini, quia opus operor ego in diebus vestris, opus, quod non credetis, si quis enarraverit vobis!” ”.
Iz 28:14 - Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores, qui dominamini super populum meum, qui est in Ierusalem.
Hab 1:5 - “ Aspicite in gentibus et videte, admiramini et obstupescite, quia opus facio in diebus vestris, quod nemo credet, cum narrabitur.

Verš 43
Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Iudaeorum et colentium proselytorum Paulum et Barnabam, qui loquentes suadebant eis, ut permanerent in gratia Dei.
Sk 11:23 - qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei, gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino,
Sk 14:22 - confirmantes animas discipulorum, exhortantes, ut permanerent in fide, et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei.

Verš 46
Tunc audenter Paulus et Barnabas dixerunt: “ Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes.
Sk 13:26 - Viri fratres, filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum, nobis verbum salutis huius missum est.
Mt 10:6 - sed potius ite ad oves, quae perierunt domus Israel.
Sk 3:26 - Vobis primum Deus suscitans Puerum suum, misit eum benedicentem vobis in avertendo unumquemque a nequitiis vestris ”.
Ex 32:10 - dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos et deleam eos faciamque te in gentem magnam ”.
Iz 55:5 - Ecce gentem, quam nesciebas, vocabis, et gentes, quae te non cognoverunt, ad te current, propter Dominum Deum tuum et Sanctum Israel, quia glorificavit te.
Mt 8:12 - filii autem regni eicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium ”.
Mt 21:43 - Ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius.
Rim 10:19 - Sed dico: Numquid Israel non cognovit? Primus Moyses dicit: “ Ego ad aemulationem vos adducam per Non gentem: per gentem insipientem ad iram vos provocabo ”.

Verš 47
Sic enim praecepit nobis Dominus: “Posui te in lumen gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terrae” ”.
Iz 42:6 - “ Ego, Dominus, vocavi te in iustitia et apprehendi manum tuam; et formavi te et dedi te in foedus populi, in lucem gentium,
Iz 49:6 - Et dixit: “ Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob et reliquias Israel reducendas: dabo te in lucem gentium, ut sit salus mea usque ad extremum terrae ”.
Lk 2:32 - lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel ”.

Verš 50
Iudaei autem concitaverunt honestas inter colentes mulieres et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam et eiecerunt eos de finibus suis.
2Tim 3:11 - persecutiones, passiones, qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconii, Lystris, quales persecutiones sustinui; et ex omnibus me eripuit Dominus.

Sk 13,1 - O prorokoch porov. 11, 27. Učitelia vysvetľovali učenie Cirkvi.

Sk 13,2 - Doslovné "oddeľte mi" niektorí prekladajú "posväťte mi", lebo biblický pojem "svätosti" znamená práve "oddelenie" od všetkého všedného a "pridelenie" k Bohu. Podľa niektorých tu ide o biskupskú vysviacku, podľa iných o požehnanie.

Sk 13,4 - Tu sa začína prvá Pavlova misijná cesta (roky 47–49). Seleucia bol prístav Antiochie, vzdialený od mesta 25 km. Cyprus, Barnabášova vlasť (4, 36).

Sk 13,5 - Salamina bol hlavný prístav na Cypre. Ján je Marek (12, 25). Evanjelizáciu začínajú od Hebrejov, ktorým ako prvým sa má hlásať blahozvesť spásy (v. 46; Mt 10, 6; Rim 1, 16).

Sk 13,8 - Čarodejník na ostrove sa volal židovským menom Barjezu (syn Jozuov – 13, 6). Elymas je pravdepodobne aramejské prímenie a znamená mudrc, učenec. Tu asi toľko ako zasvätený do tajomných vecí.

Sk 13,9 - Od tohto miesta Lukáš už jednoznačne nahrádza Šavlovo meno Pavol. Apoštol mal dve mená pravdepodobne od narodenia, Pavol je meno rímske, Šavol hebrejské.

Sk 13,12 - Je to prvé obrátenie rímskej osobnosti.

Sk 13,13 - Perge bolo hlavné mesto Pamfýlie, asi 13 km od ústia rieky Kestru do mora, v Malej Ázii.

Sk 13,14 - Antiochia Pizídska (na rozdiel od Antiochie v Sýrii), mesto v maloázijskej krajine Pizídii, ležiace vo výške 1 110 m nad morom, bolo vzdialené od Perge vzdušnou čiarou asi 100 km.

Sk 13,16 - Dve kategórie poslucháčov: Židia od narodenia a tí, "čo sa boja Boha"; pozri poznámku k 2, 9–11.

Sk 13,17 - Porov. Ex 6, 1.6; 12, 51.

Sk 13,18 - Iný text hovorí: "A asi štyridsať rokov ich živil na púšti" (porov. Ex 16, 35).

Sk 13,22 - Porov. Ž 89, 21; 1 Sam 13, 14.

Sk 13,25 - Porov. Mk 1, 17; Lk 3, 16; Jn 1, 20.27.

Sk 13,33 - Ž 2, 7.

Sk 13,34 - Iz 55, 3.

Sk 13,35 - Ž 16, 10.

Sk 13,36-37 - Pavol týmto miestom Písma dokazuje Kristovo zmŕtvychvstanie, podobne ako to urobil svätý Peter (2, 29). Na Dávida sa totiž nemohlo vzťahovať proroctvo žalmov o telesnej neporušenosti, keďže Dávid zomrel a podľahol aj porušeniu. Preto sa predchádzajúce slová Písma môžu vzťahovať len na Dávidovho potomka, Krista.

Sk 13,41 - Porov. Hab 1, 5.

Sk 13,47 - Porov. Iz 49, 6. Pavol tu vzťahuje na apoštolov to, čo Boh povedal o Mesiášovi.

Sk 13,48 - "Vopred určení pre večný život", t. j. pre život budúceho veku; tam prídu tí, ktorých mená sú zapísané v nebi (Lk 10, 20), v knihe života (Flp 4, 3; Zjv 20, 12). Výraz "určení pre budúci život" bol bežný v rabínskej terminológii. V kresťanskej náuke toto "určenie" zahŕňa v sebe vieru v Krista (Jn 10, 26; Rim 8, 28–30). Teda výraz sa nemá chápať v zmysle fatalistického predurčenia. Lukáš ním chce zdôrazniť, že prijatie viery pohanmi zodpovedá Božiemu plánu spásy.

Sk 13,51 - Porov. Mt 10, 14. Toto gesto znamená odmietnutie každého vzťahu. Ikónium bolo v dobe Rímskej ríše hlavným mestom rímskej provincie Lykaónie, krajiny v Malej Ázii, asi 140 km od Antiochie.