| Skutky apoštolovBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Sk 12, 1-25 |
1 Sk 12, 1 Illo autem tempore, misit Herodes rex manus, ut affli geret quosdam de ecclesia. 2 Sk 12, 2 Occidit autem Iacobum fratrem Ioannis gladio. 3 Sk 12, 3 Videns autem quia placeret Iudaeis, apposuit apprehendere et Petrum — erant autem dies Azymorum — 4 Sk 12, 4 quem cum apprehendisset, misit in carcerem tradens quattuor quaternionibus militum custodire eum, volens post Pascha producere eum populo. 5 Sk 12, 5 Et Petrus quidem servabatur in carcere; oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo. 6 Sk 12, 6 Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus, et custodes ante ostium custodiebant carcerem. 7 Sk 12, 7 Et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo; percusso autem latere Petri, suscitavit eum dicens: “ Surge velociter! ”. Et ceciderunt catenae de manibus eius. 8 Sk 12, 8 Dixit autem angelus ad eum: “ Praecingere et calcea te sandalia tua! ”. Et fecit sic. Et dicit illi: “ Circumda tibi vestimentum tuum et sequere me! ”. 9 Sk 12, 9 Et exiens sequebatur et nesciebat quia verum est, quod fiebat per angelum; aestimabat autem se visum videre. 10 Sk 12, 10 Transeuntes autem primam custodiam et secundam venerunt ad portam ferream, quae ducit ad civitatem, quae ultro aperta est eis, et exeuntes processerunt vicum unum, et continuo discessit angelus ab eo. 11 Sk 12, 11 Et Petrus ad se reversus dixit: “ Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni exspectatione plebis Iudaeorum ”. 12 Sk 12, 12 Consideransque venit ad domum Mariae matris Ioannis, qui cognominatur Marcus, ubi erant multi congregati et orantes. 13 Sk 12, 13 Pulsante autem eo ostium ianuae, processit puella ad audiendum, nomine Rhode; 14 Sk 12, 14 et ut cognovit vocem Petri, prae gaudio non aperuit ianuam, sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante ianuam. 15 Sk 12, 15 At illi dixerunt ad eam: “ Insanis! ”. Illa autem affirmabat sic se habere. Illi autem dicebant: “ Angelus eius est ”. 16 Sk 12, 16 Petrus autem perseverabat pulsans; cum autem aperuissent, viderunt eum et obstupuerunt. 17 Sk 12, 17 Annuens autem eis manu, ut tacerent, enarravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere dixitque: “ Nuntiate Iacobo ct fratribus haec ”. Et egressus abiit in alium locum. 18 Sk 12, 18 Facta autem die, erat non parva turbatio inter milites, quidnam de Petro factum esset. 19 Sk 12, 19 Herodes autem, cum requisisset eum et non invenisset, interrogatis custodibus, iussit eos abduci; descendensque a Iudaea in Caesaream ibi commorabatur. 20 Sk 12, 20 Erat autem iratus Tyriis et Sidoniis; at illi unanimes venerunt ad eum et, persuaso Blasto, qui erat super cubiculum regis, postulabant pacem, eo quod aleretur regio eorum ab annona regis. 21 Sk 12, 21 Statuto autem die, Herodes, vestitus veste regia, sedens pro tribunalicontionabatur ad eos; 22 Sk 12, 22 populus autem acclamabat: “ Dei vox et non hominis! ”. 23 Sk 12, 23 Confestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedisset gloriam Deo; et consumptus a vermibus exspiravit. 24 Sk 12, 24 Verbum autem Dei crescebat et multiplicabatur. 25 Sk 12, 25 Barnabas autem et Saulus reversi sunt in Ierusalem expleto ministerio, assumpto Ioanne, qui cognominatus est Marcus.
| | Sk 12, 1-25 |
Verš 2
Occidit autem Iacobum fratrem Ioannis gladio.
Mt 4:21 - Et procedens inde vidit alios duos fratres, Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem eius, in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes retia sua; et vocavit eos.
Verš 4
quem cum apprehendisset, misit in carcerem tradens quattuor quaternionibus militum custodire eum, volens post Pascha producere eum populo.
Jn 21:18 - Amen, amen dico tibi: Cum esses iunior, cingebas teipsum et ambulabas, ubi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet, quo non vis ”.
Verš 7
Et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo; percusso autem latere Petri, suscitavit eum dicens: “ Surge velociter! ”. Et ceciderunt catenae de manibus eius.
Sk 5:19 - Angelus autem Domini per noctem aperuit ianuas carceris et educens eos dixit:
Sk 16:26 - subito vero terraemotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris, et aperta sunt statim ostia omnia, et universorum vincula soluta sunt.
Verš 10
Transeuntes autem primam custodiam et secundam venerunt ad portam ferream, quae ducit ad civitatem, quae ultro aperta est eis, et exeuntes processerunt vicum unum, et continuo discessit angelus ab eo.
Sk 16:26 - subito vero terraemotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris, et aperta sunt statim ostia omnia, et universorum vincula soluta sunt.
Verš 11
Et Petrus ad se reversus dixit: “ Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni exspectatione plebis Iudaeorum ”.
Dan 6:22 - Et Daniel regi respondens ait: “ Rex, in aeternum vive!
Verš 12
Consideransque venit ad domum Mariae matris Ioannis, qui cognominatur Marcus, ubi erant multi congregati et orantes.
Sk 4:23 - Dimissi autem venerunt ad suos et annuntiaverunt quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent.
Verš 17
Annuens autem eis manu, ut tacerent, enarravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere dixitque: “ Nuntiate Iacobo ct fratribus haec ”. Et egressus abiit in alium locum.
Sk 13:16 - Surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait: “ Viri Israelitae et qui timetis Deum, audite.
Sk 19:33 - De turba autem instruxerunt Alexandrum, propellentibus eum Iudaeis; Alexander ergo, manu silentio postulato, volebat rationem reddere populo.
Sk 21:40 - Et cum ille permisisset, Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem et, magno silentio facto, allocutus est Hebraea lingua dicens:
Verš 24
Verbum autem Dei crescebat et multiplicabatur.
Iz 55:11 - sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo: non revertetur ad me vacuum, sed faciet, quaecumque volui, et prosperabitur in his, ad quae misi illud.
Sk 6:7 - Et verbum Dei crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Ierusalem valde; multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei.
Sk 12,1 - Je to Herodes Agrippa I., vnuk Herodesa Veľkého, syn Aristobula a Bereniky. Kráľovský titul dostal od Kaligulu roku 37 a vládol nad Judeou a Samáriou v rokoch 41–44. Tetrarcha Herodes Antipas, ktorý dal popraviť Jána Krstiteľa a vypočúval Ježiša, bol jeho strýkom.
Sk 12,2 - Jakub Starší, apoštol, Zebedejov syn.
Sk 12,17 - Ide o Jakuba Mladšieho (porov. Mt 13, 55; Gal 1, 19), ktorý bol biskupom v Jeruzaleme. Kde sa Peter odobral po svojom vyslobodení z väzenia, Sk nehovoria. Podľa tradície odišiel do Ríma.