Verš 3
dicentes: “ Introisti ad viros praeputium habentes et manducasti cum illis! ”.
Ex 23:32 - Non inibis cum eis foedus nec cum diis eorum.
Ex 34:15 - Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum, ne, cum fornicati fuerint cum diis suis et sacrificaverint eis, vocet te quispiam, et comedas de immolatis.
Dt 7:2 - tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi, percuties eas usque ad internecionem. Non inibis cum eis foedus nec misereberis earum
Jn 18:28 - Adducunt ergo Iesum a Caipha in praetorium. Erat autem mane. Et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent Pascha.
Verš 5
“ Ego eram in civitate Ioppe orans et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo et venit usque ad me;
Sk 10:9 - Postera autem die, iter illis facientibus et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus super tectum, ut oraret circa horam sextam.
Verš 8
Dixi autem: Nequaquam, Domine, quia commune aut immundum numquam introivit in os meum.
Lv 11:4 - Haec autem non comedetis ex ruminantibus vel dividentibus ungulam: camelum, quia ruminat quidem, sed non dividit ungulam, inter immunda reputabis;
Dt 14:7 - de his autem, quae ruminant et ungulam non findunt, haec comedere non debetis: camelum, leporem, hyracem, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis.
Verš 12
Dixit autem Spiritus mihi, ut irem cum illis nihil haesitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri.
Sk 10:19 - Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei: “ Ecce viri tres quaerunt te;
Sk 15:7 - Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: “ Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus in vobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere;
Verš 16
Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: “Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu Sancto”.
Mt 3:11 - Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam; qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare; ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni,
Mk 1:8 - Ego baptizavi vos aqua; ille vero baptizabit vos in Spiritu Sancto ”.
Lk 3:16 - respondit Ioannes dicens omnibus: “ Ego quidem aqua baptizo vos. Venit autem fortior me, cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni;
Jn 1:26 - Respondit eis Ioannes dicens: “ Ego baptizo in aqua; medius vestrum stat, quem vos non scitis,
Sk 1:5 - quia Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu Sancto non post multos hos dies ”.
Sk 2:4 - et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis, prout Spiritus dabat eloqui illis.
Sk 19:4 - Dixit autem Paulus: “ Ioannes baptizavit baptisma paenitentiae, populo dicens in eum, qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est in Iesum ”.
Iz 44:3 - Effundam enim aquas super terram sitientem et fluenta super aridam; effundam spiritum meum super semen tuum et benedictionem meam super stirpem tuam:
Joe 2:28 -
Verš 17
Si ergo aequale donum dedit illis Deus sicut et nobis, qui credidimus in Dominum Iesum Christum, ego quis eram qui possem prohibere Deum? ”.
Sk 15:9 - et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum.
Verš 19
Et illi quidem, qui dispersi fuerant a tribulatione, quae facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phoenicen et Cyprum et Antiochiam, nemini loquentes verbum; nisi solis Iudaeis.
Sk 8:1 - Saulus autem erat consentiens neci eius. Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesiam, quae erat Hierosolymis; et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos.
Sk 8:4 - Igitur qui dispersi erant, pertransierunt evangelizantes verbum.
Verš 21
Et erat manus Domini cum eis; multusque numerus credentium conversus est ad Dominum.
Sk 2:47 - collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat, qui salvi fierent cotidie in idipsum.
Sk 5:14 - magis autem addebantur credentes Domino multitudines virorum ac mulierum,
Verš 23
qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei, gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino,
Sk 13:43 - Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Iudaeorum et colentium proselytorum Paulum et Barnabam, qui loquentes suadebant eis, ut permanerent in gratia Dei.
Sk 14:22 - confirmantes animas discipulorum, exhortantes, ut permanerent in fide, et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei.
Verš 24
quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide. Et apposita est turba multa Domino.
Sk 4:36 - Ioseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab apostolis — quod est interpretatum filius Consolationis — Levites, Cyprius genere,
Sk 6:5 - Et placuit sermo coram omni multitudine; et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum proselytum Antiochenum,
Verš 25
Profectus est autem Tarsum, ut quaereret Saulum;
Sk 9:27 - Barnabas autem apprehensum illum duxit ad apostolos et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu.
Verš 28
et surgens unus ex eis nomine Agabus significavit per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum; quae facta est sub Claudio.
Sk 21:10 - Et cum moraremur plures dies, supervenit quidam a Iudaea propheta nomine Agabus;
Verš 30
quod et fecerunt, mittentes ad presbyteros per manum Barnabae et Sauli.
Sk 12:25 - Barnabas autem et Saulus reversi sunt in Ierusalem expleto ministerio, assumpto Ioanne, qui cognominatus est Marcus.
Sk 11,2-3 - Nebola to výčitka iba proti jeho správaniu. V podstate išlo o to, že prijal do Cirkvi pohanov bez toho, že by boli najprv prijali židovský zákon.
Sk 11,16 - Porov. 1, 5.
Sk 11,19 - Antiochia bola po Ríme a Alexandrii v Egypte tretím najväčším mestom Rímskej ríše. Obyvatelia boli Sýrčania, Gréci a Židia.
Sk 11,26 - Pohania menom "kresťan" nazývali Kristových učeníkov, prívržencov. Kresťania sa medzi sebou volali bratmi, veriacimi, učeníkmi, svätými.
Sk 11,27 - Proroci tu znamenajú ľudí obdarených charizmami, zvlášť charizmou poučovania (porov. 13, 1; 15, 32; 21, 10).
Sk 11,28 - Hlad za cisára Klaudia (41–54) zaznamenávajú aj pohanskí spisovatelia ako Tacitus (Ann. 12, 43), Suetonius (Vita Claudii 18), Dio Cassius (60, 11). Bol v rokoch 44–48.