výhody registrácie

Skutky apoštolov

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Sk 10, 1-48

1 Vir autem quidam in Cae sarea nomine Cornelius, cen turio cohortis, quae dicitur Italica, 2 religiosus et timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi et deprecans Deum semper, 3 vidit in visu manifeste quasi hora nona diei angelum Dei introeuntem ad se et dicentem sibi: “ Corneli ”. 4 At ille intuens eum et timore correptus dixit: “ Quid est, domine? ”. Dixit autem illi: “ Orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei. 5 Et nunc mitte viros in Ioppen et accersi Simonem quendam, qui cognominatur Petrus; 6 hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium, cui est domus iuxta mare ”. 7 Ut autem discessit angelus, qui loquebatur illi, cum vocasset duos domesticos suos et militem religiosum ex his, qui illi parebant, 8 et narrasset illis omnia, misit illos in Ioppen. 9 Postera autem die, iter illis facientibus et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus super tectum, ut oraret circa horam sextam. 10 Et cum esuriret, voluit gustare; parantibus autem eis, cecidit super eum mentis excessus, 11 et videt caelum apertum et descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti in terram, 12 in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli. 13 Et facta est vox ad eum: “ Surge, Petre, occide et manduca! ”. 14 Ait autem Petrus: “ Nequaquam, Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum ”. 15 Et vox iterum secundo ad eum: “ Quae Deus purificavit, ne tu commune dixeris ”. 16 Hoc autem factum est per ter, et statim receptum est vas in caelum. 17 Et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio, quam vidisset, ecce viri, qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis astiterunt ad ianuam 18 et, cum vocassent, interrogabant si Simon, qui cognominatur Petrus, illic haberet hospitium. 19 Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei: “ Ecce viri tres quaerunt te; 20 surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans, quia ego misi illos ”. 21 Descendens autem Petrus ad viros dixit: “ Ecce ego sum, quem quaeritis; quae causa est, propter quam venistis? ”. 22 Qui dixerunt: “ Cornelius centurio, vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te ”. 23 Invitans igitur eos recepit hospitio. Sequenti autem die, surgens profectus est cum eis, et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum. 24 Altera autem die introivit Caesaream; Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis et necessariis amicis. 25 Et factum est, cum introisset Petrus, obvius ei Cornelius procidens ad pedes adoravit. 26 Petrus vero levavit eum dicens: “ Surge, et ego ipse homo sum ”. 27 Et loquens cum illo intravit et invenit multos, qui convenerant; 28 dixitque ad illos: “ Vos scitis quomodo illicitum sit viro Iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam. Et mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem; 29 propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo quam ob causam accersistis me ”. 30 Et Cornelius ait: “ A nudius quarta die usque in hanc horam orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida 31 et ait: “Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei. 32 Mitte ergo in Ioppen et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus; hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare”. 33 Confestim igitur misi ad te, et tu bene fecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu Dei adsumus audire omnia, quaecumque tibi praecepta sunt a Domino ”. 34 Aperiens autem Petrus os dixit: “ In veritate comperio quoniam non est personarum acceptor Deus, 35 sed in omni gente, qui timet eum et operatur iustitiam, acceptus est illi. 36 Verbum misit filiis Israel evangelizans pacem per Iesum Christum; hic est omnium Dominus. 37 Vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam incipiens a Galilaea post baptismum, quod praedicavit Ioannes: 38 Iesum a Nazareth, quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute, qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a Diabolo, quoniam Deus erat cum illo. 39 Et nos testes sumus omnium, quae fecit in regione Iudaeorum et Ierusalem; quem et occiderunt suspendentes in ligno. 40 Hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri 41 non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo, nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis; 42 et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est, qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum. 43 Huic omnes Prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes, qui credunt in eum ”. 44 Adhuc loquente Petro verba haec, cecidit Spiritus Sanctus super omnes, qui audiebant verbum. 45 Et obstupuerunt, qui ex circumcisione fideles, qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est; 46 audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum. Tunc respondit Petrus: 47 “ Numquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur hi, qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos? ”. 48 Et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari. Tunc rogaverunt eum, ut maneret aliquot diebus.

Sk 10, 1-48





Verš 34
Aperiens autem Petrus os dixit: “ In veritate comperio quoniam non est personarum acceptor Deus,
Dt 10:17 - quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium, Deus magnus, potens et terribilis, qui personam non accipit nec munera,
2Krn 19:7 - Sit timor Domini, vobiscum et caute cuncta facite; non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum ”.
Jób 34:19 - qui non accipit personas principum nec cognovit opulentum, cum disceptaret contra pauperem? Opus enim manuum eius sunt universi.
Rim 2:11 - Non est enim personarum acceptio apud Deum!
Gal 2:6 - Ab his autem, qui videbantur esse aliquid — quales aliquando fuerint, nihil mea interest; Deus personam hominis non accipit — mihi enim, qui observabantur, nihil contulerunt,
Ef 6:9 - Et, domini, eadem facite illis, remittentes minas, scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis, et personarum acceptio non est apud eum.
Kol 3:25 - qui enim iniuriam facit, recipiet id quod inique gessit, et non est personarum acceptio.
1Pt 1:17 - Et si Patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini,

Verš 35
sed in omni gente, qui timet eum et operatur iustitiam, acceptus est illi.
Iz 56:6 - Et filios advenae, qui adhaerent Domino, ut colant eum, ut diligant nomen Domini, ut sint ei in servos, omnes custodientes sabbatum, ne polluant illud, et tenentes foedus meum,

Verš 36
Verbum misit filiis Israel evangelizans pacem per Iesum Christum; hic est omnium Dominus.
Iz 9:6 - Magnum erit eius imperium, et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius, ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc.
Iz 52:7 - Quam pulchri super montes pedes annuntiantis, praedicantis pacem, annuntiantis bonum, praedicantis salutem, dicentis Sion: “Regnavit Deus tuus!”.
Jn 16:33 - Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis; in mundo pressuram habetis, sed confidite, ego vici mundum ”.
Rim 5:1 - Iustificati igitur ex fide, pacem habemus ad Deum per Domi num nostrum Iesum Christum,
Kol 1:20 - et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in terris sive quae in caelis sunt.

Verš 37
Vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam incipiens a Galilaea post baptismum, quod praedicavit Ioannes:
Iz 9:1 - Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam; habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis.
Iz 9:2 - Multiplicasti exsultationem et magnificasti laetitiam; laetantur coram te sicut laetantes in messe, sicut exsultant, quando dividunt spolia.
Mt 4:12 - Cum autem audisset quod Ioannes traditus esset, secessit in Galilaeam.
Mk 1:14 - Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium Dei
Mk 1:38 - Et ait illis: “ Eamus alibi in proximos vicos, ut et ibi praedicem: ad hoc enim veni ”.
Lk 4:14 - Et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam. Et fama exiit per universam regionem de illo.

Verš 38
Iesum a Nazareth, quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute, qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a Diabolo, quoniam Deus erat cum illo.
Ž 45:7 - Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi; sceptrum aequitatis sceptrum regni tui.
Iz 61:1 - Spiritus Domini Dei super me, eo quod unxerit Dominus me; ad annuntiandum laeta mansuetis misit me, ut mederer contritis corde et praedicarem captivis liberationem et clausis apertionem;
Lk 4:18 - “ Spiritus Domini super me; propter quod unxit me evangelizare pauperibus, misit me praedicare captivis remissionem et caecis visum, dimittere confractos in remissione,

Verš 40
Hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri
Mk 16:14 - Novissime recumbentibus illis Undecim apparuit, et exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his, qui viderant eum resuscitatum, non crediderant.
Lk 24:34 - dicentes: “ Surrexit Dominus vere et apparuit Simoni ”.
Jn 20:19 - Cum esset ergo sero die illa prima sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli, propter metum Iudaeorum, venit Iesus et stetit in medio et dicit eis: “ Pax vobis! ”.
Sk 2:24 - quem Deus suscitavit, solutis doloribus mortis, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab ea.
1Kor 15:5 - et quia visus est Cephae et post haec Duodecim;

Verš 9
Postera autem die, iter illis facientibus et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus super tectum, ut oraret circa horam sextam.
2Kr 4:33 - ingressusque clausit ostium super se et puerum et oravit ad Dominum.
Mt 6:6 - Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum et, clauso ostio tuo, ora Patrem tuum, qui est in abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.

Verš 42
et praecepit nobis praedicare populo et testificari quia ipse est, qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum.
Mt 28:19 - Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti,
Mk 16:15 - Et dixit eis: “ Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae.
Jn 15:16 - Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos, ut vos eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat, ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.
Sk 17:31 - eo quod statuit diem, in qua iudicaturus est orbem in iustitia in viro, quem constituit, fidem praebens omnibus suscitans eum a mortuis ”.

Verš 43
Huic omnes Prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes, qui credunt in eum ”.
Gn 3:15 - Inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius; ipsum conteret caput tuum, et tu conteres calcaneum eius”.
Gn 22:18 - et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia oboedisti voci meae”.
Gn 26:4 - et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has; et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae,
Gn 49:10 - Non auferetur sceptrum de Iuda et baculus ducis de pedibus eius, donec veniat ille, cuius est, et cui erit oboedientia gentium;
Dt 18:15 - Prophetam de gente tua et de fratribus tuis sicut me suscitabit tibi Dominus Deus tuus; ipsum audietis,
Ž 132:11 - Iuravit Dominus David veritatem et non recedet ab ea: “ De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
Iz 4:2 - In die illa erit germen Domini in splendorem et gloriam, et fructus terrae sublimis et exsultatio his, qui salvati fuerint de Israel.
Iz 7:14 - Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce, virgo concipiet et pariet filium et vocabit nomen eius Emmanuel;
Iz 9:6 - Magnum erit eius imperium, et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius, ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc.
Iz 40:10 - ecce Dominus Deus in virtute venit, et brachium eius dominatur: ecce merces eius cum eo, et praemium illius coram illo.
Jer 23:5 - Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen iustum; et regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et iustitiam in terra.
Jer 33:14 - Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo verbum bonum, quod locutus sum ad domum Israel et ad domum Iudae.
Ez 34:23 - Et suscitabo super eas pastorem unum, qui pascat eas, servum meum David; ipse pascet eas et ipse erit eis in pastorem.
Ez 37:24 - Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum; in iudiciis meis ambulabunt et mandata mea custodient et facient ea.
Dan 9:24 - Septuaginta hebdomades decretae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur visio et prophetes, et ungatur Sanctus sanctorum.
Mi 7:20 - Dabis veritatem Iacob, misericordiam Abraham, quae iurasti patribus nostris a diebus antiquis.
Sk 15:9 - et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum.

Verš 44
Adhuc loquente Petro verba haec, cecidit Spiritus Sanctus super omnes, qui audiebant verbum.
Sk 8:17 - Tunc imposuerunt manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.

Verš 14
Ait autem Petrus: “ Nequaquam, Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum ”.
Lv 11:4 - Haec autem non comedetis ex ruminantibus vel dividentibus ungulam: camelum, quia ruminat quidem, sed non dividit ungulam, inter immunda reputabis;
Dt 14:7 - de his autem, quae ruminant et ungulam non findunt, haec comedere non debetis: camelum, leporem, hyracem, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis.

Verš 15
Et vox iterum secundo ad eum: “ Quae Deus purificavit, ne tu commune dixeris ”.
Mt 15:11 - Non quod intrat in os, coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem! ”.
Rim 14:17 - Non est enim regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto;
Rim 14:20 - Noli propter escam destruere opus Dei! Omnia quidem munda sunt, sed malum est homini, qui per offendiculum manducat.
1Tim 4:4 - Quia omnis creatura Dei bona, et nihil reiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur;
Tít 1:15 - Omnia munda mundis; coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum, sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia.

Verš 20
surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans, quia ego misi illos ”.
Sk 15:7 - Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: “ Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus in vobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere;

Verš 46
audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum. Tunc respondit Petrus:
Mk 16:17 - Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo daemonia eicient, linguis loquentur novis,
Sk 2:4 - et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis, prout Spiritus dabat eloqui illis.

Verš 26
Petrus vero levavit eum dicens: “ Surge, et ego ipse homo sum ”.
Sk 14:14 - Quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus, conscissis tunicis suis, exsilierunt in turbam clamantes
Zjv 19:10 - Et cecidi ante pedes eius, ut adorarem eum. Et dicit mihi: “ Vide, ne feceris! Conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu. Deum adora. Testimonium enim Iesu est spiritus prophetiae ”.
Zjv 22:9 - Et dicit mihi: “ Vide, ne feceris. Conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum et eorum, qui servant verba libri huius; Deum adora! ”.

Verš 47
“ Numquid aquam quis prohibere potest, ut non baptizentur hi, qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos? ”.
Sk 8:36 - Et dum irent per viam, venerunt ad quandam aquam; et ait eunuchus: “ Ecce aqua; quid prohibet me baptizari? ”.
Sk 11:17 - Si ergo aequale donum dedit illis Deus sicut et nobis, qui credidimus in Dominum Iesum Christum, ego quis eram qui possem prohibere Deum? ”.

Verš 28
dixitque ad illos: “ Vos scitis quomodo illicitum sit viro Iudaeo coniungi aut accedere ad alienigenam. Et mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem;
Ex 23:32 - Non inibis cum eis foedus nec cum diis eorum.
Ex 34:15 - Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum, ne, cum fornicati fuerint cum diis suis et sacrificaverint eis, vocet te quispiam, et comedas de immolatis.
Dt 7:2 - tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi, percuties eas usque ad internecionem. Non inibis cum eis foedus nec misereberis earum
Jn 4:9 - Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: “ Quomodo tu, Iudaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana? ”. Non enim coutuntur Iudaei Samaritanis.
Jn 18:28 - Adducunt ergo Iesum a Caipha in praetorium. Erat autem mane. Et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent Pascha.
Sk 11:3 - dicentes: “ Introisti ad viros praeputium habentes et manducasti cum illis! ”.
Sk 15:8 - et qui novit corda, Deus, testimonium perhibuit illis dans Spiritum Sanctum sicut et nobis;
Ef 3:6 - esse gentes coheredes et concorporales et comparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium,

Verš 30
Et Cornelius ait: “ A nudius quarta die usque in hanc horam orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida
Mt 28:3 - Erat autem aspectus eius sicut fulgur, et vestimentum eius candidum sicut nix.
Mk 16:5 - Et introeuntes in monumentum viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.
Lk 24:4 - Et factum est, dum mente haesitarent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.

Sk 10,11-15 - Mojžišov zákon (Lv 11) rozoznával čisté a nečisté zvieratá. Videním Boh poučil Petra, že už niet rozdielu medzi čistými a nečistými zvieratami a prestalo aj delenie ľudí na čistých (pre prijatú obriezku, na ktorú sa hľadelo ako na očisťujúci obrad) a nečistých (za takých pokladali pohanov), pretože všetci ľudia sú povolaní k spáse.

Sk 10,23 - Joppe sa nachádza asi 44 km na juh od Cézarey.

Sk 10,36 - Boh najprv poslal svoje posolstvo Izraelu, no teraz už všetkým ľuďom bez výnimky, pretože Ježiš je Pánom všetkých.

Sk 10,37-43 - Je to jedna z najkrajšie rozpracovaných schém prvokresťanskej katechézy (porov. 2, 22–36).

Sk 10,38 - Pomazaním sa tu rozumie zostúpenie Ducha Svätého na Ježiša pri krste v podobe holubice.

Sk 10,44-48 - Duch Svätý zostúpil na Kornélia a na ostatných pohanov, ktorí sa zhromaždili v jeho dome. Dary Ducha Svätého neboli len vnútorné milosti, ale aj navonok sa prejavujúce mimoriadne schopnosti (charizmy). Ide o tzv. Turíce pohanov (porov. 2, 1–3; 4, 31).