| Evanjelium podľa JánaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Jn 9, 1-41 |
1 Jn 9, 1 Et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate. 2 Jn 9, 2 Et interro gaverunt eum discipuli sui dicentes: “ Rabbi, quis peccavit, hic aut parentes eius, ut caecus nasceretur? ”. 3 Jn 9, 3 Respondit Iesus: “ Neque hic peccavit neque parentes eius, sed ut manifestentur opera Dei in illo. 4 Jn 9, 4 Nos oportet operari opera eius, qui misit me, donec dies est; venit nox, quando nemo potest operari. 5 Jn 9, 5 Quamdiu in mundo sum, lux sum mundi ”. 6 Jn 9, 6 Haec cum dixisset, exspuit in terram et fecit lutum ex sputo et linivit lutum super oculos eius 7 Jn 9, 7 et dixit ei: “ Vade, lava in natatoria Siloae! ” — quod interpretatur Missus C. Abiit ergo et lavit et venit videns. 8 Jn 9, 8 Itaque vicini et, qui videbant eum prius quia mendicus erat, dicebant: “ Nonne hic est, qui sedebat et mendicabat? ”; 9 Jn 9, 9 alii dicebant: “ Hic est! ”; alii dicebant: “ Nequaquam, sed similis est eius! ”. Ille dicebat: “ Ego sum! ”. 10 Jn 9, 10 Dicebant ergo ei: “ Quomodo igitur aperti sunt oculi tibi? ”. 11 Jn 9, 11 Respondit ille: “ Homo, qui dicitur Iesus, lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi: “Vade ad Siloam et lava! “. Abii ergo et lavi et vidi ”. 12 Jn 9, 12 Et dixerunt ei: “ Ubi est ille? ”. Ait: “ Nescio ”. 13 Jn 9, 13 Adducunt eum ad pharisaeos, qui caecus fuerat. 14 Jn 9, 14 Erat autem sabbatum, in qua die lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius. 15 Jn 9, 15 Iterum ergo interrogabant et eum pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: “ Lutum posuit super oculos meos, et lavi et video ”. 16 Jn 9, 16 Dicebant ergo ex pharisaeis quidam: “ Non est hic homo a Deo, quia sabbatum non custodit! ”; alii autem dicebant: “ Quomodo potest homo peccator haec signa facere? ”. Et schisma erat in eis. 17 Jn 9, 17 Dicunt ergo caeco iterum: “ Tu quid dicis de eo quia aperuit oculos tuos? ”. Ille autem dixit: “ Propheta est! ”. 18 Jn 9, 18 Non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes eius, qui viderat. 19 Jn 9, 19 Et interrogaverunt eos dicentes: “ Hic est filius vester, quem vos dicitis quia caecus natus est? Quomodo ergo nunc videt? ”. 20 Jn 9, 20 Responderunt ergo parentes eius et dixerunt: “ Scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est. 21 Jn 9, 21 Quomodo autem nunc videat nescimus, aut quis eius aperuit oculos nos nescimus; ipsum interrogate. Aetatem habet; ipse de se loquetur! ”. 22 Jn 9, 22 Haec dixerunt parentes eius, quia timebant Iudaeos; iam enim conspiraverant Iudaei, ut, si quis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret. 23 Jn 9, 23 Propterea parentes eius dixerunt: “ Aetatem habet; ipsum interrogate! ”. 24 Jn 9, 24 Vocaverunt ergo rursum hominem, qui fuerat caecus, et dixerunt ei: “ Da gloriam Deo! Nos scimus quia hic homo peccator est ”. 25 Jn 9, 25 Respondit ergo ille: “ Si peccator est nescio; unum scio quia, caecus cum essem, modo video ”. 26 Jn 9, 26 Dixerunt ergo illi: “ Quid fecit tibi? Quomodo aperuit oculos tuos? ”. 27 Jn 9, 27 Respondit eis: “ Dixi vobis iam, et non audistis; quid iterum vultis audire? Numquid et vos vultis discipuli eius fieri? ”. 28 Jn 9, 28 Et maledixerunt ei et dixerunt: “ Tu discipulus illius es, nos autem Moysis discipuli sumus. 29 Jn 9, 29 Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit ”. 30 Jn 9, 30 Respondit homo et dixit eis: “ In hoc enim mirabile est, quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos! 31 Jn 9, 31 Scimus quia peccatores Deus non audit; sed, si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit, hunc exaudit. 32 Jn 9, 32 A saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati; 33 Jn 9, 33 nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam ”. 34 Jn 9, 34 Responderunt et dixerunt ei: “ In peccatis tu natus es totus et tu doces nos? ”. Et eiecerunt eum foras. 35 Jn 9, 35 Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et, cum invenisset eum, dixit ei: “ Tu credis in Filium hominis? ”. 36 Jn 9, 36 Respondit ille et dixit: “ Et quis est, Domine, ut credam in eum? ”. 37 Jn 9, 37 Dixit ei Iesus: “ Et vidisti eum; et, qui loquitur tecum, ipse est ”. 38 Jn 9, 38 At ille ait: “ Credo, Domine! ”; et adoravit eum. 39 Jn 9, 39 Et dixit Iesus: “ In iudicium ego in hunc mundum veni, ut, qui non vident, videant, et, qui vident, caeci fiant ”. 40 Jn 9, 40 Audierunt haec ex pharisaeis, qui cum ipso erant, et dixerunt ei: “ Numquid et nos caeci sumus? ”. 41 Jn 9, 41 Dixit eis Iesus: “ Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis: “Videmus!”; peccatum vestrum manet ”.
| | Jn 9, 1-41 |
Verš 3
Respondit Iesus: “ Neque hic peccavit neque parentes eius, sed ut manifestentur opera Dei in illo.
Jn 11:4 - Audiens autem Iesus dixit: “ Infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam ”.
Verš 4
Nos oportet operari opera eius, qui misit me, donec dies est; venit nox, quando nemo potest operari.
Jn 5:19 - Respondit itaque Iesus et dixit eis: “ Amen, amen dico vobis: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; quaecumque enim ille faciat, haec et Filius similiter facit.
Verš 5
Quamdiu in mundo sum, lux sum mundi ”.
Iz 42:6 - “ Ego, Dominus, vocavi te in iustitia et apprehendi manum tuam; et formavi te et dedi te in foedus populi, in lucem gentium,
Lk 2:32 - lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israel ”.
Jn 1:9 - Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem, veniens in mundum.
Jn 8:12 - Iterum ergo locutus est eis Iesus dicens: “ Ego sum lux mundi; qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae ”.
Jn 12:35 - Dixit ergo eis Iesus: “ Adhuc modicum tempus lumen in vobis est. Ambulate, dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant; et, qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.
Jn 12:46 - Ego lux in mundum veni, ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat.
Sk 13:47 - Sic enim praecepit nobis Dominus: “Posui te in lumen gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terrae” ”.
Verš 6
Haec cum dixisset, exspuit in terram et fecit lutum ex sputo et linivit lutum super oculos eius
Mk 8:23 - Et apprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum; et exspuens in oculos eius, impositis manibus ei, interrogabat eum: “ Vides aliquid? ”.
Verš 39
Et dixit Iesus: “ In iudicium ego in hunc mundum veni, ut, qui non vident, videant, et, qui vident, caeci fiant ”.
Jn 3:17 - Non enim misit Deus Filium in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.
Jn 12:47 - Et si quis audierit verba mea et non custodierit, ego non iudico eum; non enim veni, ut iudicem mundum, sed ut salvificem mundum.
Mt 13:13 - Ideo in parabolis loquor eis, quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt;
Verš 8
Itaque vicini et, qui videbant eum prius quia mendicus erat, dicebant: “ Nonne hic est, qui sedebat et mendicabat? ”;
Sk 3:2 - Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suae, baiulabatur; quem ponebant cotidie ad portam templi, quae dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introeuntibus in templum;
Verš 14
Erat autem sabbatum, in qua die lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius.
Mt 12:1 - In illo tempore abiit Iesus sabbatis per sata; discipuli autem eius esurierunt et coeperunt vellere spicas et manducare.
Mk 2:23 - Et factum est, cum ipse sabbatis ambularet per sata, discipuli eius coeperunt praegredi vellentes spicas.
Lk 6:1 - Factum est autem in sabbato, cum transiret per sata, et velle bant discipuli eius spicas et manducabant confricantes manibus.
Jn 5:9 - Et statim sanus factus est homo et sustulit grabatum suum et ambulabat. Erat autem sabbatum in illo die.
Verš 16
Dicebant ergo ex pharisaeis quidam: “ Non est hic homo a Deo, quia sabbatum non custodit! ”; alii autem dicebant: “ Quomodo potest homo peccator haec signa facere? ”. Et schisma erat in eis.
Jn 9:33 - nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam ”.
Jn 3:2 - hic venit ad eum nocte et dixit ei: “ Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister; nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo ”.
Jn 7:12 - Et murmur multus de eo erat in turba. Alii quidem dicebant: “ Bonus est! ”; alii autem dicebant: “ Non, sed seducit turbam! ”.
Jn 10:19 - Dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos.
Verš 17
Dicunt ergo caeco iterum: “ Tu quid dicis de eo quia aperuit oculos tuos? ”. Ille autem dixit: “ Propheta est! ”.
Lk 7:16 - Accepit autem omnes timor, et magnificabant Deum dicentes: “ Propheta magnus surrexit in nobis ” et: “ Deus visitavit plebem suam ”.
Lk 24:19 - Quibus ille dixit: “ Quae? ”. Et illi dixerunt ei: “ De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo;
Jn 4:19 - Dicit ei mulier: “ Domine, video quia propheta es tu.
Jn 6:14 - Illi ergo homines, cum vidissent quod fecerat signum, dicebant: “ Hic est vere propheta, qui venit in mundum! ”.
Verš 22
Haec dixerunt parentes eius, quia timebant Iudaeos; iam enim conspiraverant Iudaei, ut, si quis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret.
Jn 7:13 - Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum.
Jn 12:42 - Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non eicerentur;
Jn 12:42 - Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non eicerentur;
Verš 24
Vocaverunt ergo rursum hominem, qui fuerat caecus, et dixerunt ei: “ Da gloriam Deo! Nos scimus quia hic homo peccator est ”.
Joz 7:19 - Et ait Iosue ad Achan: “ Fili mi, da gloriam Domino, Deo Israel, et confitere atque indica mihi quid feceris; ne abscondas ”.
Verš 37
Dixit ei Iesus: “ Et vidisti eum; et, qui loquitur tecum, ipse est ”.
Jn 4:26 - Dicit ei Iesus: “ Ego sum, qui loquor tecum ”.
Verš 31
Scimus quia peccatores Deus non audit; sed, si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit, hunc exaudit.
Prís 15:29 - Longe est Dominus ab impiis et orationes iustorum exaudiet.
Prís 28:9 - Qui declinat aures suas, ne audiat legem, oratio quoque eius erit exsecrabilis.
Iz 1:15 - Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis; et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestrae sanguine plenae sunt.
Mi 3:4 - Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo, sicut pessima fecerunt opera sua.