výhody registrácie

Evanjelium podľa Jána

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jn 4, 1-54

1 Ut ergo cognovit Iesus quia audierunt pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Ioannes 2 — quamquam Iesus ipse non baptizaret sed discipuli eius — 3 reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam. 4 Oportebat autem eum transire per Samariam. 5 Venit ergo in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar, iuxta praedium, quod dedit Iacob Ioseph filio suo; 6 erat autem ibi fons Iacob. Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem; hora erat quasi sexta. 7 Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Iesus: “ Da mihi bibere ”; 8 discipuli enim eius abierant in civitatem, ut cibos emerent. 9 Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: “ Quomodo tu, Iudaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana? ”. Non enim coutuntur Iudaei Samaritanis. 10 Respondit Iesus et dixit ei: “ Si scires donum Dei, et quis est, qui dicit tibi: “Da mihi bibere”, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam ”. 11 Dicit ei mulier: “ Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est; unde ergo habes aquam vivam? 12 Numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius? ”. 13 Respondit Iesus et dixit ei: “ Omnis, qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; 14 qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua, quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam ”. 15 Dicit ad eum mulier: “ Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam neque veniam huc haurire ”. 16 Dicit ei: “ Vade, voca virum tuum et veni huc ”. 17 Respondit mulier et dixit ei: “ Non habeo virum ”. Dicit ei Iesus: “ Bene dixisti: “Non habeo virum”; 18 quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir. Hoc vere dixisti ”. 19 Dicit ei mulier: “ Domine, video quia propheta es tu. 20 Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis quia in Hierosolymis est locus, ubi adorare oportet ”. 21 Dicit ei Iesus: “ Crede mihi, mulier, quia venit hora, quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem. 22 Vos adoratis, quod nescitis; nos adoramus, quod scimus, quia salus ex Iudaeis est. 23 Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in Spiritu et veritate; nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum. 24 Spiritus est Deus, et eos, qui adorant eum, in Spiritu et veritate oportet adorare ”. 25 Dicit ei mulier: “ Scio quia Messias venit — qui dicitur Christus C; cum venerit ille, nobis annuntiabit omnia ”. 26 Dicit ei Iesus: “ Ego sum, qui loquor tecum ”. 27 Et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur; nemo tamen dixit: “ Quid quaeris aut quid loqueris cum ea? ”. 28 Reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus: 29 “ Venite, videte hominem, qui dixit mihi omnia, quaecumque feci; numquid ipse est Christus? ”. 30 Exierunt de civitate et veniebant ad eum. 31 Interea rogabant eum discipuli dicentes: “ Rabbi, manduca ”. 32 Ille autem dixit eis: “ Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis ”. 33 Dicebant ergo discipuli ad invicem: “ Numquid aliquis attulit ei manducare? ”. 34 Dicit eis Iesus: “ Meus cibus est, ut faciam voluntatem eius, qui misit me, et ut perficiam opus eius. 35 Nonne vos dicitis: “Adhuc quattuor menses sunt, et messis venit”? Ecce dico vobis: Levate oculos vestros et videte regiones, quia albae sunt ad messem! Iam 36 qui metit, mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam, ut et qui seminat, simul gaudeat et qui metit. 37 In hoc enim est verbum verum: Alius est qui seminat, et alius est qui metit. 38 Ego misi vos metere, quod vos non laborastis; alii laboraverunt, et vos in laborem eorum introistis ”. 39 Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis: “ Dixit mihi omnia, quaecumque feci! ”. 40 Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum, ut apud ipsos maneret; et mansit ibi duos dies. 41 Et multo plures crediderunt propter sermonem eius; 42 et mulieri dicebant: “ Iam non propter tuam loquelam credimus; ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere Salvator mundi! ”. 43 Post duos autem dies exiit inde in Galilaeam; 44 ipse enim Iesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet. 45 Cum ergo venisset in Galilaeam, exceperunt eum Galilaei, cum omnia vidissent, quae fecerat Hierosolymis in die festo; et ipsi enim venerant in diem festum. 46 Venit ergo iterum in Cana Galilaeae, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regius, cuius filius infirmabatur Capharnaum; 47 hic, cum audisset quia Iesus advenerit a Iudaea in Galilaeam, abiit ad eum et rogabat, ut descenderet et sanaret filium eius; incipiebat enim mori. 48 Dixit ergo Iesus ad eum: “ Nisi signa et prodigia videritis, non credetis ”. 49 Dicit ad eum regius: “ Domine, descende priusquam moriatur puer meus ”. 50 Dicit ei Iesus: “ Vade. Filius tuus vivit ”. Credidit homo sermoni, quem dixit ei Iesus, et ibat. 51 Iam autem eo descendente, servi eius occurrerunt ei dicentes quia puer eius vivit. 52 Interrogabat ergo horam ab eis, in qua melius habuerit. Dixerunt ergo ei: “ Heri hora septima reliquit eum febris ”. 53 Cognovit ergo pater quia illa hora erat, in qua dixit ei Iesus: “ Filius tuus vivit ”, et credidit ipse et domus eius tota. 54 Hoc iterum secundum signum fecit Iesus, cum venisset a Iudaea in Galilaeam.

Jn 4, 1-54





Verš 1
Ut ergo cognovit Iesus quia audierunt pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Ioannes
Jn 3:26 - Et venerunt ad Ioannem et dixerunt ei: “ Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum! ”.

Verš 35
Nonne vos dicitis: “Adhuc quattuor menses sunt, et messis venit”? Ecce dico vobis: Levate oculos vestros et videte regiones, quia albae sunt ad messem! Iam
Mt 9:37 - Tunc dicit discipulis suis: “ Messis quidem multa, operarii autem pauci;
Lk 10:2 - Et dicebat illis: “ Messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.

Verš 5
Venit ergo in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar, iuxta praedium, quod dedit Iacob Ioseph filio suo;
Gn 33:19 - Emitque partem agri, in qua fixerat tabernaculum suum, a filiis Hemmor patris Sichem centum argenteis.
Gn 48:22 - Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorraei in gladio et arcu meo ”.
Joz 24:32 - Ossa quoque Ioseph, quae tulerant filii Israel de Aegypto, sepelierunt in Sichem, in parte agri, quem emerat Iacob a filiis Hemmor patris Sichem centum argenteis, et fuit in possessionem filiorum Ioseph.

Verš 9
Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: “ Quomodo tu, Iudaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana? ”. Non enim coutuntur Iudaei Samaritanis.
Lk 9:52 - et misit nuntios ante conspectum suum. Et euntes intraverunt in castellum Samaritanorum, ut pararent illi.
Jn 8:48 - Responderunt Iudaei et dixerunt ei: “ Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu et daemonium habes? ”.

Verš 42
et mulieri dicebant: “ Iam non propter tuam loquelam credimus; ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere Salvator mundi! ”.
Jn 17:8 - quia verba, quae dedisti mihi, dedi eis; et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti.

Verš 11
Dicit ei mulier: “ Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est; unde ergo habes aquam vivam?
Jer 2:13 - Duo enim mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquae vivae, ut foderent sibi cisternas, cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas.

Verš 44
ipse enim Iesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet.
Mt 13:57 - Et scandalizabantur in eo. Iesus autem dixit eis: “ Non est propheta sine honore nisi in patria et in domo sua ”.
Mk 6:4 - Et dicebat eis Iesus: “ Non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua ”.
Lk 4:24 - Ait autem: “ Amen dico vobis: Nemo propheta acceptus est in patria sua.

Verš 13
Respondit Iesus et dixit ei: “ Omnis, qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum;
Jn 6:58 - Hic est panis, qui de caelo descendit, non sicut manducaverunt patres et mortui sunt; qui manducat hunc panem, vivet in aeternum ”.

Verš 14
qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua, quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam ”.
Jn 3:16 - Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
Jn 6:27 - Operamini non cibum, qui perit, sed cibum, qui permanet in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dabit; hunc enim Pater signavit Deus! ”.
Jn 6:35 - Dixit eis Iesus: “ Ego sum panis vitae. Qui venit ad me, non esuriet; et, qui credit in me, non sitiet umquam.
Jn 6:54 - Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; et ego resuscitabo eum in novissimo die.
Jn 7:38 - qui credit in me. Sicut dixit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae ”.

Verš 48
Dixit ergo Iesus ad eum: “ Nisi signa et prodigia videritis, non credetis ”.
1Kor 1:22 - Quoniam et Iudaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt,

Verš 19
Dicit ei mulier: “ Domine, video quia propheta es tu.
Lk 7:16 - Accepit autem omnes timor, et magnificabant Deum dicentes: “ Propheta magnus surrexit in nobis ” et: “ Deus visitavit plebem suam ”.
Lk 24:19 - Quibus ille dixit: “ Quae? ”. Et illi dixerunt ei: “ De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo;
Jn 6:14 - Illi ergo homines, cum vidissent quod fecerat signum, dicebant: “ Hic est vere propheta, qui venit in mundum! ”.

Verš 20
Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis quia in Hierosolymis est locus, ubi adorare oportet ”.
Dt 12:5 - Sed ad locum, quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris, ut ponat nomen suum ibi et habitet in eo, venietis
Dt 12:11 - in loco, quem elegerit Dominus Deus vester, ut habitet nomen eius in eo. Illuc omnia, quae praecipio, conferetis: holocausta et hostias ac decimas et donaria manuum vestrarum et, quidquid praecipuum est in muneribus, quae vovebitis Domino.
1Kr 9:3 - Dixitque Dominus ad eum: “ Exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam, quam deprecatus es coram me; sanctificavi domum hanc, quam aedificasti, ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum; et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.
2Krn 7:12 - Apparuit autem ei Dominus nocte et ait: “ Audivi orationem tuam et elegi locum istum mihi in domum sacrificii.

Verš 46
Venit ergo iterum in Cana Galilaeae, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regius, cuius filius infirmabatur Capharnaum;
Jn 2:1 - Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesu ibi;
Jn 2:11 - Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius.

Verš 22
Vos adoratis, quod nescitis; nos adoramus, quod scimus, quia salus ex Iudaeis est.
2Kr 17:29 - Et unaquaeque gens fabricata est deum suum; posueruntque eos in fanis excelsis, quae fecerant Samaritae, gens et gens in urbibus suis, in quibus habitabant.
Gn 12:3 - Benedicam benedicentibus tibi et maledicentibus tibi maledicam, atque in te benedicentur universae cognationes terrae!”.
Gn 18:18 - cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam, et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae?
Gn 22:18 - et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia oboedisti voci meae”.
Gn 26:4 - et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque posteris tuis universas regiones has; et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae,
Heb 7:14 - manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster, in quam tribum nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.

Verš 24
Spiritus est Deus, et eos, qui adorant eum, in Spiritu et veritate oportet adorare ”.
2Kor 3:17 - Dominus autem Spiritus est; ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas.

Verš 26
Dicit ei Iesus: “ Ego sum, qui loquor tecum ”.
Jn 9:37 - Dixit ei Iesus: “ Et vidisti eum; et, qui loquitur tecum, ipse est ”.

Jn 4,3 - Bolo to niekoľko týždňov po prvej Veľkej noci, teda v apríli - máji r. 28.

Jn 4,4 - Samária, stredná provincia Palestíny, nazýva sa tak podľa pôvodného hlavného mesta Samárie. Obývali ju Samaritáni, ľud pochádzajúci z rozličných plemien a národov, ktoré tam usadil po r. 720 pred Kristom asýrsky kráľ Sargon II. a jeho nástupcovia. Samaritáni prijali čiastočne židovské náboženstvo, ale zachovali si aj veľa pohanských povier a zvykov. Okolo roku 400 pred Kr. na vrchu Garizim (neďaleko Sichemu - dnešného Nablusu) vystavili si vlastnú svätyňu. Pre svoj miešaný, "nečistý" pôvod a polopohanské náboženstvo boli tŕňom v očiach Židov.

Jn 4,5-6 - Sychar, dnešný Askar, neďaleko Sichemu. Jakubova studňa sa zachovala podnes a má žriedlo "živej", t. j. prírodnej, pramenitej, a nie iba dažďovej vody.

Jn 4,10 - Pán má na mysli vodu večného života, čiže posväcujúcu milosť, dar Ducha Svätého, kým Samaritánka to rozumie o pramenitej vode.

Jn 4,23 - "V Duchu a pravde" - Duch je princípom nového zrodenia, a tak aj princípom nového kultu. Tento nový kult je "v pravde", lebo len on zodpovedá Božiemu zjaveniu v Kristovi.

Jn 4,36 - Ženci sú apoštoli, rozsievači ich predchodcovia, proroci. Úlohu rozsievača plnili starozákonní proroci, ktorí predpovedali Kristov príchod, a potom Kristus. V jeho diele budú pokračovať apoštoli a ich nástupcovia.

Jn 4,46-54 - Mt 8, 5-13 a Lk 7, 1-10 rozprávajú o inej udalosti.

Jn 4,46 - "Kráľovský úradník" - úradník v službách Herodesa Antipasa, tetrarchu; ale ľud tetrarchu volal kráľom. Tento kráľovský úradník bol pravdepodobne Žid, nie pohan, ako kafarnaumský stotník u Mt a Lk.

Jn 4,51 - Židovské sviatky, ktoré sa tu spomínajú, boli buď Turíce, alebo Veľká noc v druhom roku Ježišovho účinkovania.