výhody registrácie

Evanjelium podľa Jána

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jn 3, 1-36

1 Erat autem homo ex pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Iudaeorum; 2 hic venit ad eum nocte et dixit ei: “ Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister; nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo ”. 3 Respondit Iesus et dixit ei: “ Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit desuper, non potest videre regnum Dei ”. 4 Dicit ad eum Nicodemus: “ Quomodo potest homo nasci, cum senex sit? Numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci? ”. 5 Respondit Iesus: “ Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei. 6 Quod natum est ex carne, caro est; et, quod natum est ex Spiritu, spiritus est. 7 Non mireris quia dixi tibi: Oportet vos nasci denuo. 8 Spiritus, ubi vult, spirat, et vocem eius audis, sed non scis unde veniat et quo vadat; sic est omnis, qui natus est ex Spiritu ”. 9 Respondit Nicodemus et dixit ei: “ Quomodo possunt haec fieri? ”. 10 Respondit Iesus et dixit ei: “ Tu es magister Israel et haec ignoras? 11 Amen, amen dico tibi: Quod scimus, loquimur et, quod vidimus, testamur; et testimonium nostrum non accipitis. 12 Si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo, si dixero vobis caelestia, credetis? 13 Et nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis. 14 Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis, 15 ut omnis, qui credit, in ipso habeat vitam aeternam ”. 16 Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. 17 Non enim misit Deus Filium in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. 18 Qui credit in eum, non iudicatur; qui autem non credit, iam iudicatus est, quia non credidit in nomen Unigeniti Filii Dei. 19 Hoc est autem iudicium: Lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; erant enim eorum mala opera. 20 Omnis enim, qui mala agit, odit lucem et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius; 21 qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur eius opera, quia in Deo sunt facta. 22 Post haec venit Iesus et discipuli eius in Iudaeam terram, et illic demorabatur cum eis et baptizabat. 23 Erat autem et Ioannes baptizans in Enon iuxta Salim, quia aquae multae erant illic, et adveniebant et baptizabantur; 24 nondum enim missus fuerat in carcerem Ioannes. 25 Facta est ergo quaestio ex discipulis Ioannis cum Iudaeo de purificatione. 26 Et venerunt ad Ioannem et dixerunt ei: “ Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum! ”. 27 Respondit Ioannes et dixit: “ Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de caelo. 28 Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus, sed: Missus sum ante illum. 29 Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. 30 Illum oportet crescere, me autem minui ”. 31 Qui de sursum venit, supra omnes est; qui est de terra, de terra est et de terra loquitur. Qui de caelo venit, supra omnes est; 32 et quod vidit et audivit, hoc testatur, et testimonium eius nemo accipit. 33 Qui accipit eius testimonium, signavit quia Deus verax est. 34 Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur; non enim ad mensuram dat Spiritum. 35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius. 36 Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.

Jn 3, 1-36





Verš 1
Erat autem homo ex pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Iudaeorum;
Jn 19:39 - Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad eum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et aloes quasi libras centum.

Verš 2
hic venit ad eum nocte et dixit ei: “ Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister; nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo ”.
Jn 7:50 - Dicit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum antea, qui unus erat ex ipsis:
Jn 19:39 - Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad eum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et aloes quasi libras centum.
Jn 9:16 - Dicebant ergo ex pharisaeis quidam: “ Non est hic homo a Deo, quia sabbatum non custodit! ”; alii autem dicebant: “ Quomodo potest homo peccator haec signa facere? ”. Et schisma erat in eis.
Jn 9:33 - nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam ”.
Sk 10:38 - Iesum a Nazareth, quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute, qui pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a Diabolo, quoniam Deus erat cum illo.

Verš 5
Respondit Iesus: “ Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei.
Tít 3:5 - non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,

Verš 6
Quod natum est ex carne, caro est; et, quod natum est ex Spiritu, spiritus est.
Rim 8:5 - Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt, sapiunt; qui vero secundum Spiritum, quae sunt Spiritus.

Verš 9
Respondit Nicodemus et dixit ei: “ Quomodo possunt haec fieri? ”.
Jn 6:52 - Litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes: “ Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum? ”.

Verš 11
Amen, amen dico tibi: Quod scimus, loquimur et, quod vidimus, testamur; et testimonium nostrum non accipitis.
Jn 7:16 - Respondit ergo eis Iesus et dixit: “ Mea doctrina non est mea sed eius, qui misit me.
Jn 8:28 - Dixit ergo eis Iesus: “ Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum et a meipso facio nihil, sed, sicut docuit me Pater, haec loquor.
Jn 12:49 - quia ego ex meipso non sum locutus, sed, qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.
Jn 14:24 - qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermo, quem auditis, non est meus, sed eius qui misit me, Patris.
Jn 3:32 - et quod vidit et audivit, hoc testatur, et testimonium eius nemo accipit.

Verš 13
Et nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis.
Jn 6:62 - Si ergo videritis Filium hominis ascendentem, ubi erat prius?
Ef 4:9 - Illud autem “ ascendit ” quid est, nisi quia et descendit in inferiores partes terrae?

Verš 14
Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis,
Nm 21:9 - Fecit ergo Moyses serpentem aeneum et posuit eum pro signo; quem cum percussi aspicerent, sanabantur.
2Kr 18:4 - Ipse dissipavit excelsa et contrivit lapides et succidit palum confregitque serpentem aeneum, quem fecerat Moyses; siquidem usque ad illud tempus filii Israel adolebant ei; vocabatur Nohestan.
Jn 8:28 - Dixit ergo eis Iesus: “ Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum et a meipso facio nihil, sed, sicut docuit me Pater, haec loquor.
Jn 12:32 - et ego, si exaltatus fuero a terra, omnes traham ad meipsum ”.

Verš 15
ut omnis, qui credit, in ipso habeat vitam aeternam ”.
Jn 3:36 - Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.

Verš 16
Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
Rim 5:8 - Commendat autem suam caritatem Deus in nos, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est.
Rim 8:31 - Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos?
1Jn 4:9 - In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum.
Jn 3:36 - Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.
Lk 19:10 - venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere, quod perierat ”.
1Jn 5:10 - Qui credit in Filium Dei, habet testimonium in se. Qui non credit Deo, mendacem facit eum, quoniam non credidit in testimonium, quod testificatus est Deus de Filio suo.

Verš 17
Non enim misit Deus Filium in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.
Lk 9:56 - Et ierunt in aliud castellum.
Jn 9:39 - Et dixit Iesus: “ In iudicium ego in hunc mundum veni, ut, qui non vident, videant, et, qui vident, caeci fiant ”.
Jn 12:47 - Et si quis audierit verba mea et non custodierit, ego non iudico eum; non enim veni, ut iudicem mundum, sed ut salvificem mundum.
1Jn 4:14 - Et nos vidimus et testificamur quoniam Pater misit Filium salvatorem mundi.

Verš 18
Qui credit in eum, non iudicatur; qui autem non credit, iam iudicatus est, quia non credidit in nomen Unigeniti Filii Dei.
Jn 5:24 - Amen, amen dico vobis: Qui verbum meum audit et credit ei, qui misit me, habet vitam aeternam et in iudicium non venit, sed transiit a morte in vitam.
Jn 6:40 - Haec est enim voluntas Patris mei, ut omnis, qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam; et resuscitabo ego eum in novissimo die ”.
Jn 6:47 - Amen, amen dico vobis: Qui credit, habet vitam aeternam.
Jn 20:31 - haec autem scripta sunt, ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius.

Verš 19
Hoc est autem iudicium: Lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; erant enim eorum mala opera.
Jn 1:5 - et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.

Verš 21
qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur eius opera, quia in Deo sunt facta.
Ef 5:8 - eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate
Ef 5:13 - omnia autem, quae arguuntur, a lumine manifestantur,

Verš 22
Post haec venit Iesus et discipuli eius in Iudaeam terram, et illic demorabatur cum eis et baptizabat.
Jn 4:1 - Ut ergo cognovit Iesus quia audierunt pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Ioannes

Verš 23
Erat autem et Ioannes baptizans in Enon iuxta Salim, quia aquae multae erant illic, et adveniebant et baptizabantur;
Mt 3:6 - et baptizabantur in Iordane flumine ab eo, confitentes peccata sua.
Mk 1:5 - Et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua.
Lk 3:7 - Dicebat ergo ad turbas, quae exibant, ut baptizarentur ab ipso: “ Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira?

Verš 24
nondum enim missus fuerat in carcerem Ioannes.
Mt 14:3 - Herodes enim tenuit Ioannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui.

Verš 26
Et venerunt ad Ioannem et dixerunt ei: “ Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum! ”.
Mt 3:11 - Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam; qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare; ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni,
Mk 1:7 - Et praedicabat dicens: “ Venit fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius.
Lk 3:16 - respondit Ioannes dicens omnibus: “ Ego quidem aqua baptizo vos. Venit autem fortior me, cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni;
Jn 1:15 - Ioannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens: “ Hic erat, quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat ”.
Jn 1:26 - Respondit eis Ioannes dicens: “ Ego baptizo in aqua; medius vestrum stat, quem vos non scitis,
Jn 1:34 - Et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei ”.

Verš 28
Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus, sed: Missus sum ante illum.
Jn 1:20 - Et confessus est et non negavit; et confessus est: “ Non sum ego Christus ”.
Mal 3:1 - Ecce ego mittam angelum meum, et praeparabit viam an te faciem meam; et statim veniet ad templum suum Dominator, quem vos quaeritis, et angelus testamenti, quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum;
Mt 11:10 - Hic est, de quo scriptum est: "Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te".
Mk 1:2 - Sicut scriptum est in Isaia propheta: “ Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam;
Lk 1:17 - Et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae, ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum, parare Domino plebem perfectam ”.
Lk 7:27 - Hic est, de quo scriptum est: “Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te”.
Jn 1:21 - Et interrogaverunt eum: “ Quid ergo? Elias es tu? ”. Et dicit: “ Non sum ”. “ Propheta es tu? ”. Et respondit: “ Non ”.
Jn 1:23 - Ait: “ Ego vox clamantis in deserto: “Dirigite viam Domini”, sicut dixit Isaias propheta ”.

Verš 31
Qui de sursum venit, supra omnes est; qui est de terra, de terra est et de terra loquitur. Qui de caelo venit, supra omnes est;
Jn 8:23 - Et dicebat eis: “ Vos de deorsum estis, ego de supernis sum; vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo.

Verš 32
et quod vidit et audivit, hoc testatur, et testimonium eius nemo accipit.
Jn 5:30 - Non possum ego a meipso facere quidquam; sicut audio, iudico, et iudicium meum iustum est, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me.
Jn 8:26 - Multa habeo de vobis loqui et iudicare; sed, qui misit me, verax est, et ego, quae audivi ab eo, haec loquor ad mundum ”.
Jn 12:49 - quia ego ex meipso non sum locutus, sed, qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.
Jn 14:10 - Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba, quae ego loquor vobis, a meipso non loquor; Pater autem in me manens facit opera sua.

Verš 33
Qui accipit eius testimonium, signavit quia Deus verax est.
Rim 3:4 - Absit! Exstet autem Deus verax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: “ Ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris ”.

Verš 34
Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur; non enim ad mensuram dat Spiritum.
Ef 4:7 - Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.

Verš 35
Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius.
Mt 11:27 - Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare.
Mt 28:18 - Et accedens Iesus locutus est eis dicens: “ Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra.
Lk 10:22 - Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo scit qui sit Filius, nisi Pater, et qui sit Pater, nisi Filius et cui voluerit Filius revelare ”.
Jn 5:22 - Neque enim Pater iudicat quemquam, sed iudicium omne dedit Filio,
Jn 17:2 - sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam aeternam.
Heb 2:8 - omnia subiecisti sub pedibus eius ”. In eo enim quod ei omnia subiecit, nihil dimisit non subiectibile ei. Nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei;

Verš 36
Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.
Jn 3:16 - Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
Jn 6:47 - Amen, amen dico vobis: Qui credit, habet vitam aeternam.
1Jn 5:10 - Qui credit in Filium Dei, habet testimonium in se. Qui non credit Deo, mendacem facit eum, quoniam non credidit in testimonium, quod testificatus est Deus de Filio suo.

Jn 3,1 - Zákonník Nikodém bol členom veľrady a príslušníkom strany farizejov. Dobrý človek, ale ešte bojazlivý a dbajúci na svetské ohľady.

Jn 3,3-8 - Tento text má zrejme na mysli sviatosť krstu. V krste dostávame Ducha Svätého, princíp nadprirodzeného, Božieho života. Krstom sa teda človek znovuzrodí.

Jn 3,8 - V gréckom (i hebrejskom) jazyku ten istý výraz "pnéuma" znamená aj vietor, aj Ducha.

Jn 3,10 - V Starom zákone je reč o znovuzrodení z Ducha: Iz 44, 3; 59, 21; Ez 11, 19; 36, 26; Zach 12, 10; Joel 2, 28 a iné.

Jn 3,14 - Mojžišov medený had bol predobrazom ukrižovaného Krista - Nm 21, 8 n.

Jn 3,18 - "V meno" je semitizmus; meno predstavuje osobu.

Jn 3,22 - Ježiš (vlastne jeho učeníci - porov. 4, 2) krstil pri dolnom toku Jordánu, Ján Krstiteľ pri jeho strednom toku, neďaleko Beisanu, asi 20 km južne od Genezaretského jazera. Krst Ježišových učeníkov bol ešte ten istý, aký bol Jánov. Krst "v Duchu" bude až po vzkriesení a oslávení Krista.

Jn 3,29 - Sväté písmo častejšie opisuje láskyplný vzťah medzi Bohom a ľuďmi ako lásku snúbencov - manželov: Iz 54, 4-6; 62, 5; Jer 2, 2; 3, 1-5; Ez 16; Oz 2, 2-20; celá Pieseň piesní. Ježiš je snúbenec, ženích, ktorý sa zasnubuje s Cirkvou (Mt 9, 15; 22, 1 n.; 25, 1 n.; Ef 5, 22; 2 Kor 11, 2; Zjv 19, 7; 21, 2). Ján Krstiteľ je len jeho družbom a teší sa z jeho šťastia a lásky. Tak skromne označil svoju úlohu ako predchodca Mesiáša.

Jn 3,31-36 - Tieto verše sa zdajú byť úvahou samého evanjelistu. V skutočnosti sú to však skôr slová Pána Ježiša, ktoré povedal pri inej príležitosti a Ján ich sem pridal.