| Evanjelium podľa JánaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Jn 19, 1-42 |
1 Jn 19, 1 Tunc ergo apprehendit Pi latus Iesum et flagellavit. 2 Jn 19, 2 Et milites, plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum; 3 Jn 19, 3 et veniebant ad eum et dicebant: “ Ave, rex Iudaeorum! ”, et dabant ei alapas. 4 Jn 19, 4 Et exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: “ Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia in eo invenio causam nullam ”. 5 Jn 19, 5 Exiit ergo Iesus foras, portans spineam coronam et purpureum vestimentum. Et dicit eis: “ Ecce homo! ”. 6 Jn 19, 6 Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamaverunt dicentes: “ Crucifige, crucifige! ”. Dicit eis Pilatus: “ Accipite eum vos et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam ”. 7 Jn 19, 7 Responderunt ei Iudaei: “ Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit ”. 8 Jn 19, 8 Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit 9 Jn 19, 9 et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum: “ Unde es tu? ”. Iesus autem responsum non dedit ei. 10 Jn 19, 10 Dicit ergo ei Pilatus: “ Mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo dimittere te et potestatem habeo crucifigere te? ”. 11 Jn 19, 11 Respondit Iesus: “ Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi esset datum desuper; propterea, qui tradidit me tibi, maius peccatum habet ”. 12 Jn 19, 12 Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum; Iudaei autem clamabant dicentes: “ Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris! Omnis, qui se regem facit, contradicit Caesari ”. 13 Jn 19, 13 Pilatus ergo, cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum, qui dicitur Lithostrotos, Hebraice autem Gabbatha. 14 Jn 19, 14 Erat autem Parasceve Paschae, hora erat quasi sexta. Et dicit Iudaeis: “ Ecce rex vester! ”. 15 Jn 19, 15 Clamaverunt ergo illi: “ Tolle, tolle, crucifige eum! ”. Dicit eis Pilatus: “ Regem vestrum crucifigam? ”. Responderunt pontifices: “ Non habemus regem, nisi Caesarem ”. 16 Jn 19, 16 Tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur. Susceperunt ergo Iesum. 17 Jn 19, 17 Et baiulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariae locum, quod Hebraice dicitur Golgotha, 18 Jn 19, 18 ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Iesum. 19 Jn 19, 19 Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem; erat autem scriptum: “ Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum ”. 20 Jn 19, 20 Hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum, quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Iesus; et erat scriptum Hebraice, Latine, Graece. 21 Jn 19, 21 Dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum: “ Noli scribere: Rex Iudaeorum, sed: Ipse dixit: “Rex sum Iudaeorum” ”. 22 Jn 19, 22 Respondit Pilatus: “ Quod scripsi, scripsi! ”. 23 Jn 19, 23 Milites ergo cum crucifixissent Iesum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. 24 Jn 19, 24 Dixerunt ergo ad invicem: “ Non scindamus eam, sed sortiamur de illa,cuius sit ”, ut Scriptura impleatur dicens: “ Partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem ”. Et milites quidem haec fecerunt. 25 Jn 19, 25 Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius, Maria Cleopae, et Maria Magdalene. 26 Jn 19, 26 Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri: “ Mulier, ecce filius tuus ”. 27 Jn 19, 27 Deinde dicit discipulo: “ Ecce mater tua ”. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua. 28 Jn 19, 28 Post hoc sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit: “ Sitio ”. 29 Jn 19, 29 Vas positum erat aceto plenum; spongiam ergo plenam aceto hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius. 30 Jn 19, 30 Cum ergo accepisset acetum, Iesus dixit: “ Consummatum est! ”. Et inclinato capite tradidit spiritum. 31 Jn 19, 31 Iudaei ergo, quoniam Parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato, erat enim magnus dies illius sabbati, rogaverunt Pilatum, ut frangerentur eorum crura, et tollerentur. 32 Jn 19, 32 Venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius, qui crucifixus est cum eo; 33 Jn 19, 33 ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura, 34 Jn 19, 34 sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. 35 Jn 19, 35 Et qui vidit, testimonium perhibuit, et verum est eius testimonium, et ille scit quia vera dicit, ut et vos credatis. 36 Jn 19, 36 Facta sunt enim haec, ut Scriptura impleatur: “ Os non comminuetur eius ”, 37 Jn 19, 37 et iterum alia Scriptura dicit: “ Videbunt in quem transfixerunt ”. 38 Jn 19, 38 Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathaea, qui erat discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudaeorum, ut tolleret corpus Iesu; et permisit Pilatus. Venit ergo et tulit corpus eius. 39 Jn 19, 39 Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad eum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et aloes quasi libras centum. 40 Jn 19, 40 Acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos Iudaeis est sepelire. 41 Jn 19, 41 Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus, et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat. 42 Jn 19, 42 Ibi ergo propter Parascevem Iudaeorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum.
| | Jn 19, 1-42 |
Verš 1
Tunc ergo apprehendit Pi latus Iesum et flagellavit.
Mt 27:26 - Tunc dimisit illis Barabbam; Iesum autem flagellatum tradidit, ut crucifigeretur.
Mk 15:15 - Pilatus autem, volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam et tradidit Iesum flagellis caesum, ut crucifigeretur.
Verš 34
sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua.
1Jn 5:6 - Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Iesus Christus; non in aqua solum sed in aqua et in sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur, quoniam Spiritus est veritas.
Verš 36
Facta sunt enim haec, ut Scriptura impleatur: “ Os non comminuetur eius ”,
Ex 12:46 - In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus eius foras nec os illius confringetis.
Nm 9:12 - non relinquent ex eo quippiam usque mane et os eius non confringent: omnem ritum Pascha observabunt.
Verš 37
et iterum alia Scriptura dicit: “ Videbunt in quem transfixerunt ”.
Za 12:10 - et effundam super domum David et super habitatores Ierusalem spiritum gratiae et precum; et aspicient ad me. Quem confixerunt, plangent quasi planctu super unigenitum et dolebunt super eum, ut doleri solet super primogenitum.
Verš 38
Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathaea, qui erat discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudaeorum, ut tolleret corpus Iesu; et permisit Pilatus. Venit ergo et tulit corpus eius.
Mt 27:57 - Cum sero autem factum esset, venit homo dives ab Arimathaea nomine Ioseph, qui et ipse discipulus erat Iesu.
Mk 15:42 - Et cum iam sero esset factum, quia erat Parasceve, quod est ante sabbatum,
Lk 23:50 - Et ecce vir nomine Ioseph, qui erat decurio, vir bonus et iustus
Jn 12:42 - Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non eicerentur;
Verš 7
Responderunt ei Iudaei: “ Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit ”.
Lv 24:16 - et, qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus opprimet eum omnis coetus, sive ille peregrinus sive civis fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.
Jn 5:18 - Propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo.
Jn 10:33 - Responderunt ei Iudaei: “ De bono opere non lapidamus te sed de blasphemia, et quia tu, homo cum sis, facis teipsum Deum ”.
Verš 39
Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad eum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et aloes quasi libras centum.
Jn 3:1 - Erat autem homo ex pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Iudaeorum;
Jn 7:50 - Dicit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum antea, qui unus erat ex ipsis:
Verš 12
Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum; Iudaei autem clamabant dicentes: “ Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris! Omnis, qui se regem facit, contradicit Caesari ”.
Sk 17:7 - quos suscepit Iason; et hi omnes contra decreta Caesaris faciunt, regem alium dicentes esse, Iesum ”.
Verš 15
Clamaverunt ergo illi: “ Tolle, tolle, crucifige eum! ”. Dicit eis Pilatus: “ Regem vestrum crucifigam? ”. Responderunt pontifices: “ Non habemus regem, nisi Caesarem ”.
Gn 49:10 - Non auferetur sceptrum de Iuda et baculus ducis de pedibus eius, donec veniat ille, cuius est, et cui erit oboedientia gentium;
Verš 16
Tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur. Susceperunt ergo Iesum.
Mt 27:26 - Tunc dimisit illis Barabbam; Iesum autem flagellatum tradidit, ut crucifigeretur.
Mk 15:22 - Et perducunt illum in Golgotha locum, quod est interpretatum Calvariae locus.
Lk 23:24 - Et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum:
Verš 17
Et baiulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariae locum, quod Hebraice dicitur Golgotha,
Mt 27:31 - Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum clamyde et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum, ut crucifigerent.
Mt 27:33 - Et venerunt in locum, qui dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus,
Mk 15:22 - Et perducunt illum in Golgotha locum, quod est interpretatum Calvariae locus.
Lk 23:26 - Et cum abducerent eum, apprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et imposuerunt illi crucem portare post Iesum.
Lk 23:33 - Et postquam venerunt in locum, qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt eum et latrones, unum a dextris et alterum a sinistris.
Verš 19
Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem; erat autem scriptum: “ Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum ”.
Mt 27:37 - Et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: “ Hic est Iesus Rex Iudaeorum ”.
Mk 15:26 - Et erat titulus causae eius inscriptus: “ Rex Iudaeorum ”.
Lk 23:38 - Erat autem et superscriptio super illum: “ Hic est rex Iudaeorum ”.
Verš 23
Milites ergo cum crucifixissent Iesum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum.
Mt 27:35 - Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius sortem mittentes
Mk 15:24 - Et crucifigunt eum et dividunt vestimenta eius, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.
Lk 23:34 - Iesus autem dicebat: “ Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt ”. Dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes.
Verš 24
Dixerunt ergo ad invicem: “ Non scindamus eam, sed sortiamur de illa,cuius sit ”, ut Scriptura impleatur dicens: “ Partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem ”. Et milites quidem haec fecerunt.
Ž 22:18 - et dinumeravi omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me;
Verš 25
Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius, Maria Cleopae, et Maria Magdalene.
Mt 27:55 - Erant autem ibi mulieres multae a longe aspicientes, quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei;
Mk 15:40 - Erant autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Iosetis mater et Salome,
Lk 23:49 - Stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres, quae secutae erant eum a Galilaea, haec videntes.
Verš 28
Post hoc sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit: “ Sitio ”.
Ž 69:21 - opprobrium contrivit cor meum, et elangui. Et sustinui, qui simul contristaretur, et non fuit, et qui consolaretur, et non inveni.
Verš 29
Vas positum erat aceto plenum; spongiam ergo plenam aceto hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius.
Mt 27:48 - Et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et imposuit arundini et dabat ei bibere.
Verš 30
Cum ergo accepisset acetum, Iesus dixit: “ Consummatum est! ”. Et inclinato capite tradidit spiritum.
Jn 17:4 - Ego te clarificavi super terram; opus consummavi, quod dedisti mihi, ut faciam;
Jn 19,1-16 - Mt 27, 22-31; Mk 15, 15-20; Lk 23, 24-25.
Jn 19,7 - Porov. Lv 24, 15 a n.
Jn 19,11 - Každý, kto je poverený zodpovedným úradom, musí Bohu účtovať, či verne a svedomite vykonával svoje povinnosti a či nezneužil svoje práva. - Židia, najmä ich predstavitelia, majú väčšiu vinu než Pilát, lebo mohli a mali vedieť, kto je Ježiš. - Pilát už predtým cítil akýsi vnútorný nepokoj alebo obavu, že napriek presvedčeniu o jeho nevine dal Krista stýrať ako zločinca. Teraz však, keď počul, že sa robí Božím Synom, bál sa ešte viac. Možno ho znepokojovala myšlienka, že by to azda predsa mohol byť nejaký boh v ľudskej podobe, alebo nejaký poloboh, takže keby ho odsúdil, zvolal by na seba trest a božskú pomstu.
Jn 19,16-30 - Mt 27, 31-50; Mk 15, 20-37; Lk 23, 26-46.Ján neopisuje krížovú cestu. Uvádza iba dva základné a isté body: vládnu budovu, odkiaľ sa sprievod pohol, a Golgotu, kde Ježiša ukrižovali; no pritom zaznamenáva veci celkom nové, prípadne podrobnejšie opisuje už známe.
Jn 19,24 - Ž 22, 19.
Jn 19,25 - Nevie sa, či ide o tri, alebo štyri ženy. Ak sa za sestru "jeho matky" berie Mária Kleopasova, tak sú tri.
Jn 19,28 - Ž 22, 16.
Jn 19,29 - Porov. Ž 69, 22. - Ocot (vlastne kyslé víno) zmiešaný s myrhou dávali piť odsúdeným na trest smrti, aby sa omámili a aby sa im tak zmiernili bolesti.
Jn 19,31-37 - "Prípravný deň" rozumej prípravný deň na sobotu, ale súčasne aj na Veľkú noc. Polámanie kostí malo urýchliť smrť.
Jn 19,34 - Vojak prebodol srdce naozaj odborne. Úder šiel z pravej strany cez pľúca do srdca. Šlo rozhodne o smrteľnú ranu. Svätopisec tvrdí, že z prebodnutého boku vyšla krv a voda. Dôkladnejšie lekárske výskumy dokázali nielen možnosť, ale priamo potvrdili pravdivosť tohto úkazu: u ľudí, ktorí sa dlho trápia v prudkých smrteľných mukách, sa v osrdcovníku tvorí sérum naoko podobné vode.
Jn 19,36 - Ex 12, 46; Nm 9, 12; Ž 34, 21.V Ex 12, 46 a v Nm 9, 12 je reč o veľkonočnom baránkovi, ktorý je predobrazom Krista.
Jn 19,37 - Zach 12, 10.Krv potvrdzuje skutočnosť obety baránka, obetovaného za život sveta (6, 51), a voda, symbol Ducha, jej duchovnú plodnosť. Mnohí otcovia, nie bez dôvodu, videli vo vode symbol krstu a v krvi symbol Eucharistie, a v obidvoch týchto sviatostiach znamenie Cirkvi, novú Evu zrodenú z nového Adama (porov. Ef 5, 23-32).
Jn 19,38-42 - Mt 27, 57-61; Mk 15, 42-47; Lk 23, 50-56.
Jn 19,42 - Museli sa ponáhľať, aby ešte pred začiatkom veľkonočných sviatkov (sviatočný deň sa začínal už večer) boli s pochovávaním hotoví.