výhody registrácie

Evanjelium podľa Jána

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Jn 17, 1-26

1 Haec locutus est Iesus; et, sublevatis oculis suis in cae lum, dixit: “ Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius clarificet te, 2 sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. 3 Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et, quem misisti, Iesum Christum. 4 Ego te clarificavi super terram; opus consummavi, quod dedisti mihi, ut faciam; 5 et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum claritate, quam habebam, priusquam mundus esset, apud te. 6 Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Tui erant, et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt. 7 Nunc cognoverunt quia omnia, quae dedisti mihi, abs te sunt, 8 quia verba, quae dedisti mihi, dedi eis; et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti. 9 Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedisti mihi, quia tui sunt; 10 et mea omnia tua sunt, et tua mea; et clarificatus sum in eis. 11 Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, ut sint unum sicut nos. 12 Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, et custodivi, et nemo ex his periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. 13 Nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. 14 Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus odio eos habuit, quia non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo. 15 Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex Malo. 16 De mundo non sunt, sicut ego non sum de mundo. 17 Sanctifica eos in veritate; sermo tuus veritas est. 18 Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum; 19 et pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate. 20 Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me, 21 ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut mundus credat quia tu me misisti. 22 Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut nos unum sumus; 23 ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum; ut cognoscat mundus, quia tu me misisti et dilexisti eos, sicut me dilexisti. 24 Pater, quod dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi. 25 Pater iuste, et mundus te non cognovit; ego autem te cognovi, et hi cognoverunt quia tu me misisti; 26 et notum feci eis nomen tuum et notum faciam, ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis ”.

Jn 17, 1-26





Verš 1
Haec locutus est Iesus; et, sublevatis oculis suis in cae lum, dixit: “ Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius clarificet te,
Jn 12:23 - Iesus autem respondet eis dicens: “ Venit hora, ut glorificetur Filius hominis.
Jn 13:32 - si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso et continuo clarificabit eum.

Verš 2
sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam aeternam.
Ž 8:6 - Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum
Mt 11:27 - Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare.
Mt 28:18 - Et accedens Iesus locutus est eis dicens: “ Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra.
Lk 10:22 - Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo scit qui sit Filius, nisi Pater, et qui sit Pater, nisi Filius et cui voluerit Filius revelare ”.
Jn 3:35 - Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius.
Jn 5:27 - et potestatem dedit ei iudicium facere, quia Filius hominis est.
1Kor 15:25 - Oportet autem illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius.
Flp 2:10 - ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium et terrestrium et infernorum,
Heb 2:8 - omnia subiecisti sub pedibus eius ”. In eo enim quod ei omnia subiecit, nihil dimisit non subiectibile ei. Nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei;

Verš 3
Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et, quem misisti, Iesum Christum.
Iz 53:11 - Propter laborem animae eius videbit lucem, saturabitur in scientia sua. Iustificabit iustus servus meus multos et iniquitates eorum ipse portabit.
Jer 9:23 - sed in hoc glorietur, qui gloriatur: scire et nosse me, quia ego sum Dominus, qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra; haec enim placent mihi, ait Dominus.

Verš 4
Ego te clarificavi super terram; opus consummavi, quod dedisti mihi, ut faciam;
Jn 13:32 - si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso et continuo clarificabit eum.
Jn 14:13 - Et quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio;
Jn 4:34 - Dicit eis Iesus: “ Meus cibus est, ut faciam voluntatem eius, qui misit me, et ut perficiam opus eius.
Jn 19:30 - Cum ergo accepisset acetum, Iesus dixit: “ Consummatum est! ”. Et inclinato capite tradidit spiritum.

Verš 5
et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum claritate, quam habebam, priusquam mundus esset, apud te.
Jn 1:1 - In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
Jn 10:30 - Ego et Pater unum sumus ”.
Jn 14:9 - Dicit ei Iesus: “ Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovisti me, Philippe? Qui vidit me, vidit Patrem. Quomodo tu dicis: “Ostende nobis Patrem”?

Verš 8
quia verba, quae dedisti mihi, dedi eis; et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti.
Jn 16:27 - ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi.

Verš 10
et mea omnia tua sunt, et tua mea; et clarificatus sum in eis.
Jn 16:15 - Omnia, quaecumque habet Pater, mea sunt; propterea dixi quia de meo accipit et annuntiabit vobis.

Verš 12
Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, et custodivi, et nemo ex his periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.
Jn 6:39 - Haec est autem voluntas eius, qui misit me, ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.
Jn 10:28 - et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.
Jn 18:9 - ut impleretur sermo, quem dixit: “ Quos dedisti mihi, non perdidi ex ipsis quemquam ”.
Iz 8:18 - Ecce ego et pueri, quos dedit mihi Dominus in signum et in portentum Israel a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion.
Heb 2:13 - et iterum: “ Ego ero fidens in eum ”; et iterum: “ Ecce ego et pueri, quos mihi dedit Deus ”.
Ž 109:8 - Fiant dies eius pauci, et ministerium eius accipiat alter.

Verš 14
Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus odio eos habuit, quia non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo.
Jn 15:19 - Si de mundo essetis, mundus, quod suum est, diligeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.

Verš 17
Sanctifica eos in veritate; sermo tuus veritas est.
Jn 8:40 - Nunc autem quaeritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo; hoc Abraham non fecit.

Verš 18
Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum;
Jn 20:21 - Dixit ergo eis iterum: “ Pax vobis! Sicut misit me Pater, et ego mitto vos ”.

Verš 19
et pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate.
1Kor 1:2 - ecclesiae Dei, quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Iesu, vocatis sanctis cum omnibus, qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro:
1Kor 1:30 - Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio,
1Sol 4:7 - Non enim vocavit nos Deus in immunditiam sed in sanctificationem.

Verš 21
ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut mundus credat quia tu me misisti.
Jn 10:38 - si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis et sciatis quia in me est Pater, et ego in Patre ”.
Jn 14:11 - Credite mihi quia ego in Patre, et Pater in me est; alioquin propter opera ipsa credite.
Gal 3:28 - non est Iudaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus et femina; omnes enim vos unus estis in Christo Iesu.

Verš 24
Pater, quod dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi.
Jn 12:26 - Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit; si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater.
Jn 14:3 - Et si abiero et praeparavero vobis locum, iterum venio et accipiam vos ad meipsum, ut, ubi sum ego, et vos sitis.

Verš 25
Pater iuste, et mundus te non cognovit; ego autem te cognovi, et hi cognoverunt quia tu me misisti;
Jn 15:21 - Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum, qui misit me.
Jn 16:3 - Et haec facient, quia non noverunt Patrem neque me.
Jn 17:8 - quia verba, quae dedisti mihi, dedi eis; et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti.
Jn 16:27 - ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi.

Jn 17,1-26 - Pánova reč pri Poslednej večeri vyvrchoľuje v prekrásnej modlitbe, ktorá sa právom nazýva veľkňazskou. V nej sa náš najvyšší Veľkňaz nahlas, s očami pozdvihnutými k nebu a s rozopätými rukami modlí za seba (v. 1-5), za učeníkov (v. 6-19) a napokon za celú Cirkev (v. 20-26). Spasiteľove slová sú priamo výronom jeho božského Srdca a prejavom jeho nesmiernej lásky k ľuďom.

Jn 17,1 - "Nadišla hodina"; hodina umučenia je preňho aj časom oslávenia.

Jn 17,6-19 - Z troch dôvodov sa modlí za učeníkov: sú Otcovi a Ježišovi, pretože celý svoj život zasvätili evanjeliu; v nich sa prejavila jeho sláva, pretože s vierou prijali jeho učenie; sú vo svete, kde nebude s nimi ako viditeľná opora.

Jn 17,6 - "Tvoje meno" - tvoje božstvo a tajomnú podstatu, tvoj otcovský vzťah k ľuďom.

Jn 17,20-26 - Pre veriacich, pre členov Cirkvi, Pán prosí od Otca milosť jednoty, aby boli medzi sebou a s trojjediným Bohom spojení putami lásky, aby boli jedno medzi sebou a jedno v Bohu, ako sú jedno Boh Otec a Boh Syn, aby boli v trojjedinom Bohu a trojjediný Boh v nich.

Jn 17,22-24 - Slovo "sláva" tu možno chápať ako "božskú velebnosť" alebo "božskú prirodzenosť". Tí, čo sú spojení s Kristom, majú účasť na tejto sláve (porov. 2 Pt 1, 4).