Verš 9
Ego sum ostium; per me, si quis introierit, salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet.
Jn 14:6 - Dicit ei Iesus: “ Ego sum via et veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me.
Verš 11
Ego sum pastor bonus; bonus pastor animam suam ponit pro ovibus;
Iz 40:11 - Sicut pastor gregem suum pascit, in brachio suo congregat agnos et in sinu suo levat; fetas ipse portat ”.
Ez 34:23 - Et suscitabo super eas pastorem unum, qui pascat eas, servum meum David; ipse pascet eas et ipse erit eis in pastorem.
Heb 13:20 - Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Iesum,
1Pt 5:4 - Et cum apparuerit Princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coro nam.
Verš 12
mercennarius et, qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem et dimittit oves et fugit — et lupus rapit eas et dispergit —
Za 11:16 - quia ecce ego suscitabo pastorem in terra, qui perituram ovem non visitabit, dispersam non quaeret et contritam non sanabit et stantem non sustinebit et carnes pinguium comedet et ungulas earum confringet.
Verš 14
Ego sum pastor bonus et cognosco meas, et cognoscunt me meae,
2Tim 2:19 - Sed firmum fundamentum Dei stat habens signaculum hoc: Cognovit Dominus, qui sunt eius, et: Discedat ab iniquitate omnis, qui nominat nomen Domini.
Verš 15
sicut cognoscit me Pater, et ego cognosco Patrem; et animam meam pono pro ovibus.
Mt 11:27 - Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare.
Lk 10:22 - Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo scit qui sit Filius, nisi Pater, et qui sit Pater, nisi Filius et cui voluerit Filius revelare ”.
Jn 6:46 - Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem.
Jn 7:29 - Ego scio eum, quia ab ipso sum, et ipse me misit ”.
Verš 16
Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient et fient unus grex, unus pastor.
Ez 37:22 - et faciam eos in gentem unam in terra, in montibus Israel; et rex unus erit omnibus imperans, et non erunt ultra duae gentes nec dividentur amplius in duo regna.
Verš 17
Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.
Iz 53:12 - Ideo dispertiam ei multos, et cum fortibus dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam et cum sceleratis reputatus est; et ipse peccatum multorum tulit et pro transgressoribus rogat.
Verš 18
Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso. Potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo ”.
Jn 2:19 - Respondit Iesus et dixit eis: “ Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud ”.
Verš 19
Dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos.
Jn 7:12 - Et murmur multus de eo erat in turba. Alii quidem dicebant: “ Bonus est! ”; alii autem dicebant: “ Non, sed seducit turbam! ”.
Jn 9:16 - Dicebant ergo ex pharisaeis quidam: “ Non est hic homo a Deo, quia sabbatum non custodit! ”; alii autem dicebant: “ Quomodo potest homo peccator haec signa facere? ”. Et schisma erat in eis.
Verš 20
Dicebant autem multi ex ipsis: “ Daemonium habet et insanit! Quid eum auditis? ”.
Jn 7:20 - Respondit turba: “ Daemonium habes! Quis te quaerit interficere? ”.
Jn 8:48 - Responderunt Iudaei et dixerunt ei: “ Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu et daemonium habes? ”.
Jn 8:52 - Dixerunt ergo ei Iudaei: “ Nunc cognovimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est et prophetae, et tu dicis: “Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in aeternum”.
Verš 21
Alii dicebant: “ Haec verba non sunt daemonium habentis! Numquid daemonium potest caecorum oculos aperire? ”.
Ex 4:11 - Dixit Dominus ad eum: “ Quis fecit os hominis? Aut quis fabricatus est mutum vel surdum vel videntem vel caecum? Nonne ego?
Ž 94:9 - Qui plantavit aurem, non audiet, aut qui finxit oculum, non respiciet?
Ž 146:8 - Dominus illuminat caecos, Dominus erigit depressos, Dominus diligit iustos,
Verš 23
et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis.
1Kr 6:3 - Et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis iuxta mensuram latitudinis templi et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi.
Sk 3:11 - Cum teneret autem Petrum et Ioannem, concurrit omnis populus ad eos ad porticum, qui appellatur Salomonis, stupentes.
Sk 5:12 - Per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe; et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis.
Verš 25
Respondit eis Iesus: “ Dixi vobis, et non creditis; opera, quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me.
Jn 5:36 - Ego autem habeo testimonium maius Ioanne; opera enim, quae dedit mihi Pater, ut perficiam ea, ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater me misit;
Verš 27
Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me;
Jn 8:47 - Qui est ex Deo, verba Dei audit; propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis ”.
Verš 28
et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.
Jn 6:39 - Haec est autem voluntas eius, qui misit me, ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.
Jn 17:12 - Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, et custodivi, et nemo ex his periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.
Jn 18:9 - ut impleretur sermo, quem dixit: “ Quos dedisti mihi, non perdidi ex ipsis quemquam ”.
Verš 30
Ego et Pater unum sumus ”.
Iz 54:5 - Qui enim fecit te, erit sponsus tuus, Dominus exercituum nomen eius; et redemptor tuus Sanctus Israel, Deus omnis terrae vocabitur.
Jn 5:19 - Respondit itaque Iesus et dixit eis: “ Amen, amen dico vobis: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; quaecumque enim ille faciat, haec et Filius similiter facit.
Jn 14:9 - Dicit ei Iesus: “ Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovisti me, Philippe? Qui vidit me, vidit Patrem. Quomodo tu dicis: “Ostende nobis Patrem”?
Jn 17:5 - et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum claritate, quam habebam, priusquam mundus esset, apud te.
Verš 31
Sustulerunt iterum lapides Iudaei, ut lapidarent eum.
Jn 8:59 - Tulerunt ergo lapides, ut iacerent in eum; Iesus autem abscondit se et exivit de templo.
Jn 11:8 - Dicunt ei discipuli: “ Rabbi, nunc quaerebant te Iudaei lapidare, et iterum vadis illuc? ”.
Verš 33
Responderunt ei Iudaei: “ De bono opere non lapidamus te sed de blasphemia, et quia tu, homo cum sis, facis teipsum Deum ”.
Jn 5:18 - Propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo.
Verš 34
Respondit eis Iesus: “ Nonne scriptum est in lege vestra: “Ego dixi: Dii estis?”.
Ž 82:6 - Ego dixi: “ Dii estis, et filii Excelsi omnes ”.
Verš 36
quem Pater sanctificavit et misit in mundum, vos dicitis: “Blasphemas!”, quia dixi: Filius Dei sum?
Jn 6:27 - Operamini non cibum, qui perit, sed cibum, qui permanet in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dabit; hunc enim Pater signavit Deus! ”.
Jn 5:17 - Iesus autem respondit eis: “ Pater meus usque modo operatur, et ego operor ”.
Verš 37
Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi;
Jn 15:24 - Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent; nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum.
Verš 38
si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis et sciatis quia in me est Pater, et ego in Patre ”.
Jn 14:11 - Credite mihi quia ego in Patre, et Pater in me est; alioquin propter opera ipsa credite.
Jn 17:21 - ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut mundus credat quia tu me misisti.
Verš 39
Quaerebant ergo iterum eum prehendere; et exivit de manibus eorum.
Lk 4:29 - et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis, supra quem civitas illorum erat aedificata, ut praecipitarent eum.
Jn 8:59 - Tulerunt ergo lapides, ut iacerent in eum; Iesus autem abscondit se et exivit de templo.
Verš 40
Et abiit iterum trans Iordanem in eum locum, ubi erat Ioannes baptizans primum, et mansit illic.
Jn 1:28 - Haec in Bethania facta sunt trans Iordanem, ubi erat Ioannes baptizans.
Jn 3:23 - Erat autem et Ioannes baptizans in Enon iuxta Salim, quia aquae multae erant illic, et adveniebant et baptizabantur;
Jn 10,1 - Farizejskí predáci sa hrdo vystatovali, že sú pastiermi ľudu. V tomto podobenstve im Ježiš ukázal, že sú len nájomníkmi, najatými strážcami, ktorým vonkoncom nezáleží na zverenom stáde.
Jn 10,6 - Zaslepeným farizejom (9, 40). Nechápu, že podobenstvo mieri na nich.
Jn 10,10 - Večný život.
Jn 10,11 - Boh sám je pastierom svojho ľudu; v mesiášskych časoch on dá svojmu stádu pastiera (Ez 34, 1 n.). Keď Ježiš hovorí, že je dobrým pastierom, vindikuje si mesiášsku hodnosť.
Jn 10,14 - Nejde tu len o intelektuálne poznanie, ale o lásku. "Poznať" v Písme máva často tento rozmer.
Jn 10,16 - Iné ovce, to sú Nežidia, pohania. Božský pastier zruší všetky národnostné a rasové prekážky a utvorí z nich jedno duchovné stádo - Cirkev.
Jn 10,22 - Tieto sviatky boli v polovici decembra na pamiatku očistenia chrámu za Júdu Machabejského r. 165 pred Kristom.
Jn 10,23 - Bolo to veľké kryté stĺporadie na východnej strane chrámu. Pán sa ta uchýlil, lebo bolo sychravo, ako vôbec cez zimu v Palestíne.
Jn 10,29 - Doslovné znenie: "Čo mi dal môj Otec, je väčšie ako všetko."
Jn 10,30 - Veľmi závažné tvrdenie. Znamená, že Boh Otec a Ježiš sú bytostne jedno, majú tú istú spoločnú božskú prirodzenosť, hoci sa od seba odlišujú ako osoba od osoby.
Jn 10,34 - Ž 82, 6.Keď v Starom zákone Boh sám takto oslovuje svojich zástupcov, sudcov, o čo skôr sa Ježiš - podľa rabínskej doktríny - môže nazývať Božím Synom.