výhody registrácie

Evanjelium podľa Lukáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Lk 8, 1-56

1 Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitatem et ca stellum praedicans et evangelizans regnum Dei; et Duodecim cum illo 2 et mulieres aliquae, quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus: Maria, quae vocatur Magdalene, de qua daemonia septem exierant, 3 et Ioanna uxor Chuza, procuratoris Herodis, et Susanna et aliae multae, quae ministrabant eis de facultatibus suis. 4 Cum autem turba plurima conveniret, et de singulis civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem: 5 “ Exiit, qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat ipse, aliud cecidit secus viam et conculcatum est, et volucres caeli comederunt illud. 6 Et aliud cecidit super petram et natum aruit, quia non habebat umorem. 7 Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortae spinae suffocaverunt illud. 8 Et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum ”. Haec dicens clamabat: “ Qui habet aures audiendi, audiat ”. 9 Interrogabant autem eum discipuli eius, quae esset haec parabola. 10 Quibus ipse dixit: “ Vobis datum est nosse mysteria regni Dei, ceteris autem in parabolis, ut videntes non videant et audientes non intellegant. 11 Est autem haec parabola: Semen est verbum Dei. 12 Qui autem secus viam, sunt qui audiunt; deinde venit Diabolus et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. 13 Qui autem supra petram: qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum; et hi radices non habent, qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. 14 Quod autem in spinis cecidit: hi sunt, qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum. 15 Quod autem in bonam terram: hi sunt, qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum afferunt in patientia. 16 Nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit, sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen. 17 Non enim est occultum, quod non manifestetur, nec absconditum, quod non cognoscatur et in palam veniat. 18 Videte ergo quomodo audiatis: qui enim habet, dabitur illi; et, quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo ”. 19 Venerunt autem ad illum mater et fratres eius, et non poterant adire ad eum prae turba. 20 Et nuntiatum est illi: “ Mater tua et fratres tui stant foris volentes te videre ”. 21 Qui respondens dixit ad eos: “ Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt ”. 22 Factum est autem in una dierum, et ipse ascendit in navem et discipuli eius, et ait ad illos: “ Transfretemus trans stagnum ”. Et ascenderunt. 23 Navigantibus autem illis, obdormivit. Et descendit procella venti in stagnum, et complebantur et periclitabantur. 24 Accedentes autem suscitaverunt eum dicentes: “ Praeceptor, praeceptor, perimus! ”. At ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae, et cessaverunt, et facta est tranquillitas. 25 Dixit autem illis: “ Ubi est fides vestra? ”. Qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem: “ Quis putas hic est, quia et ventis imperat et aquae, et oboediunt ei? ”. 26 Enavigaverunt autem ad regionem Gergesenorum, quae est contra Galilaeam. 27 Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam de civitate, qui habebat daemonia et iam tempore multo vestimento non induebatur neque in domo manebat sed in monumentis. 28 Is ut vidit Iesum, exclamans procidit ante illum et voce magna dixit: “ Quid mihi et tibi est, Iesu, Fili Dei Altissimi? Obsecro te, ne me torqueas ”. 29 Praecipiebat enim spiritui immundo, ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, vinciebatur catenis et compedibus custoditus; et ruptis vinculis, agebatur a daemonio in deserta. 30 Interrogavit autem illum Iesus dicens: “ Quod tibi nomen est? ”. At ille dixit: “ Legio ”, quia intraverunt daemonia multa in eum. 31 Et rogabant eum, ne imperaret illis, ut in abyssum irent. 32 Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte; et rogaverunt eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis. 33 Exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos, et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est. 34 Quod ut viderunt factum, qui pascebant, fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas. 35 Exierunt autem videre, quod factum est, et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem, a quo daemonia exierant, vestitum ac sana mente ad pedes Iesu et timuerunt. 36 Nuntiaverunt autem illis hi, qui viderant, quomodo sanus factus esset, qui a daemonio vexabatur. 37 Et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gergesenorum, ut discederet ab ipsis, quia timore magno tenebantur. Ipse autem ascendens navem reversus est. 38 Et rogabat illum vir, a quo daemonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum dicens: 39 “ Redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus ”. Et abiit per universam civitatem praedicans quanta illi fecisset Iesus. 40 Cum autem rediret Iesus, excepit illum turba; erant enim omnes exspectantes eum. 41 Et ecce venit vir, cui nomen Iairus, et ipse princeps synagogae erat, et cecidit ad pedes Iesu rogans eum, ut intraret in domum eius, 42 quia filia unica erat illi fere annorum duodecim, et haec moriebatur. Et dum iret, a turbis comprimebatur. 43 Et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari; 44 accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius, et confestim stetit fluxus sanguinis eius. 45 Et ait Iesus: “ Quis est, qui me tetigit? ”. Negantibus autem omnibus, dixit Petrus: “ Praeceptor, turbae te comprimunt et affligunt ”. 46 At dixit Iesus: “ Tetigit me aliquis; nam et ego novi virtutem de me exisse ”. 47 Videns autem mulier quia non latuit, tremens venit et procidit ante eum et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit. 48 At ipse dixit illi: “ Filia, fides tua te salvam fecit. Vade in pace ”. 49 Adhuc illo loquente, venit quidam e domo principis synagogae dicens: “ Mortua est filia tua; noli amplius vexare magistrum ”. 50 Iesus autem, audito hoc verbo, respondit ei: “ Noli timere; crede tantum, et salva erit ”. 51 Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Ioannem et Iacobum et patrem puellae et matrem. 52 Flebant autem omnes et plangebant illam. At ille dixit: “ Nolite flere; non est enim mortua, sed dormit ”. 53 Et deridebant eum scientes quia mortua esset. 54 Ipse autem tenens manum eius clamavit dicens: “ Puella, surge! ”. 55 Et reversus est spiritus eius, et surrexit continuo; et iussit illi dari manducare. 56 Et stupuerunt parentes eius, quibus praecepit, ne alicui dicerent, quod factum erat.

Lk 8, 1-56





Verš 2
et mulieres aliquae, quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus: Maria, quae vocatur Magdalene, de qua daemonia septem exierant,
Mt 27:55 - Erant autem ibi mulieres multae a longe aspicientes, quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei;
Mk 16:9 - Surgens autem mane, prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalenae, de qua eiecerat septem daemonia.

Verš 43
Et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit curari;
Mt 9:20 - Et ecce mulier, quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius.
Mk 5:25 - Et mulier, quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim
Lv 15:25 - Mulier, quae patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali vel quae post menstruum sanguinem fluere non cessat, quamdiu huic subiacet passioni, immunda erit quasi sit in tempore menstruo.

Verš 4
Cum autem turba plurima conveniret, et de singulis civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem:
Mt 13:3 - Et locutus est eis multa in parabolis dicens: “ Ecce exiit, qui seminat, seminare.
Mk 4:2 - Et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in doctrina sua:

Verš 37
Et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gergesenorum, ut discederet ab ipsis, quia timore magno tenebantur. Ipse autem ascendens navem reversus est.
Sk 16:39 - et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant, ut egrederentur urbem.

Verš 38
Et rogabat illum vir, a quo daemonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum dicens:
Mk 5:18 - Cumque ascenderet navem, qui daemonio vexatus fuerat, deprecabatur eum, ut esset cum illo.

Verš 49
Adhuc illo loquente, venit quidam e domo principis synagogae dicens: “ Mortua est filia tua; noli amplius vexare magistrum ”.
Mk 5:35 - Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo dicentes: “ Filia tua mortua est; quid ultra vexas magistrum? ”.

Verš 9
Interrogabant autem eum discipuli eius, quae esset haec parabola.
Mt 13:10 - Et accedentes discipuli dixerunt ei: “ Quare in parabolis loqueris eis? ”.
Mk 4:10 - Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi, qui circa eum erant cum Duodecim, parabolas.

Verš 10
Quibus ipse dixit: “ Vobis datum est nosse mysteria regni Dei, ceteris autem in parabolis, ut videntes non videant et audientes non intellegant.
2Kor 3:5 - Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est,
Mt 11:25 - In illo tempore respondens Iesus dixit: “ Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis.
2Kor 3:14 - Sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem idipsum velamen in lectione Veteris Testamenti manet non revelatum, quoniam in Christo evacuatur;
Iz 6:9 - Et dixit: “ Vade, et dices populo huic: “Audientes audite et nolite intellegere, et videntes videte et nolite cognoscere”.
Ez 12:2 - “ Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas, qui oculos habent ad videndum et non vident, et aures ad audiendum et non audiunt, quia domus exasperans est.
Mt 13:14 - et adimpletur eis prophetia Isaiae dicens: "Auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis.
Mk 4:12 - ut videntes videant et non videant, et audientes audiant et non intellegant, ne quando convertantur, et dimittatur eis ”.
Jn 12:40 - “ Excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor, ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur, et sanem eos ”.
Sk 28:26 - dicens: “Vade ad populum istum et dic: Auditu audietis et non intellegetis, et videntes videbitis et non perspicietis.
Rim 11:8 - sicut scriptum est: “ Dedit illis Deus spiritum soporis, oculos, ut non videant, et aures, ut non audiant, usque in hodiernum diem ”.

Verš 11
Est autem haec parabola: Semen est verbum Dei.
Mt 13:18 - Vos ergo audite parabolam seminantis.
Mk 4:13 - Et ait illis: “ Nescitis parabolam hanc, et quomodo omnes parabolas cognoscetis?

Verš 13
Qui autem supra petram: qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum; et hi radices non habent, qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt.
Mt 13:20 - Qui autem supra petrosa seminatus est, hic est, qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud,
Mk 4:16 - Et hi sunt, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud

Verš 14
Quod autem in spinis cecidit: hi sunt, qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum.
Mt 19:23 - Iesus autem dixit discipulis suis: “ Amen dico vobis: Dives difficile intrabit in regnum caelorum.
Mk 10:23 - Et circumspiciens Iesus ait discipulis suis: “ Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt ”.
Lk 18:24 - Videns autem illum Iesus tristem factum dixit: “ Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrant.
1Tim 6:9 - Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum et desideria multa stulta et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem;

Verš 16
Nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit, sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen.
Mt 5:15 - neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt.
Mk 4:21 - Et dicebat illis: “ Numquid venit lucerna, ut sub modio ponatur aut sub lecto? Nonne ut super candelabrum ponatur?
Lk 11:33 - Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum, ut, qui ingrediuntur, lumen videant.

Verš 17
Non enim est occultum, quod non manifestetur, nec absconditum, quod non cognoscatur et in palam veniat.
Jób 12:22 - Qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis.
Mt 10:26 - Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur, et occultum, quod non scietur.
Mk 4:22 - Non enim est aliquid absconditum, nisi ut manifestetur, nec factum est occultum, nisi ut in palam veniat.
Lk 12:2 - Nihil autem opertum est, quod non reveletur, neque absconditum, quod non sciatur.

Verš 18
Videte ergo quomodo audiatis: qui enim habet, dabitur illi; et, quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo ”.
Mt 13:12 - Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit; qui autem non habet, et quod habet, auferetur ab eo.
Mt 25:29 - omni enim habenti dabitur, et abundabit; ei autem, qui non habet, et quod habet, auferetur ab eo.
Mk 4:25 - Qui enim habet, dabitur illi; et, qui non habet, etiam quod habet, auferetur ab illo ”.
Lk 19:26 - Dico vobis: “Omni habenti dabitur; ab eo autem, qui non habet, et, quod habet, auferetur.

Verš 19
Venerunt autem ad illum mater et fratres eius, et non poterant adire ad eum prae turba.
Mt 12:46 - Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater et fratres eius stabant foris quaerentes loqui ei.
Mt 13:55 - Nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria, et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas?
Mk 3:31 - Et venit mater eius et fratres eius, et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum.

Verš 52
Flebant autem omnes et plangebant illam. At ille dixit: “ Nolite flere; non est enim mortua, sed dormit ”.
Jn 11:11 - Haec ait et post hoc dicit eis: “ Lazarus amicus noster dormit, sed vado, ut a somno exsuscitem eum ”.

Verš 21
Qui respondens dixit ad eos: “ Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt ”.
Jn 15:14 - Vos amici mei estis, si feceritis, quae ego praecipio vobis.
2Kor 5:16 - Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem; et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc iam non novimus.

Verš 22
Factum est autem in una dierum, et ipse ascendit in navem et discipuli eius, et ait ad illos: “ Transfretemus trans stagnum ”. Et ascenderunt.
Mt 8:23 - Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli eius.
Mk 4:35 - Et ait illis illa die, cum sero esset factum: “ Transeamus contra ”.

Verš 41
Et ecce venit vir, cui nomen Iairus, et ipse princeps synagogae erat, et cecidit ad pedes Iesu rogans eum, ut intraret in domum eius,
Mt 9:18 - Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens: “ Filia mea modo defuncta est; sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet ”.
Mk 5:22 - Et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius

Verš 25
Dixit autem illis: “ Ubi est fides vestra? ”. Qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem: “ Quis putas hic est, quia et ventis imperat et aquae, et oboediunt ei? ”.
Jób 26:12 - In fortitudine sua terruit mare et prudentia sua percussit Rahab.
Ž 107:25 - Dixit et excitavit spiritum procellae, et exaltati sunt fluctus eius.

Verš 26
Enavigaverunt autem ad regionem Gergesenorum, quae est contra Galilaeam.
Mt 8:28 - Et cum venisset trans fretum in regionem Gadarenorum, occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monumentis exeuntes, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.
Mk 5:1 - Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum.

Lk 8,1-3 - Túto správu o ženách má iba Lukáš. Chce tým zdôrazniť - proti židovskému chápaniu -, že žena je v Božích očiach rovnocenná s mužom. Oceňuje služby, ktoré vykonávali ženy okolo Ježiša a jeho učeníkov pre Božie kráľovstvo.

Lk 8,4-8 - Mt 13, 1-9; Mk 4, 1-9.

Lk 8,9-10 - Mt 13, 10-17; Mk 4, 10-12.

Lk 8,10 - Iz 6, 9.

Lk 8,11-15 - Mt 13, 18-23; Mk 4, 14-20.

Lk 8,16-18 - Mt 5, 15; 10, 26; Mk 4, 21-22. 24-25.

Lk 8,19-21 - Mt 12, 46-50; Mk 3, 31-35.

Lk 8,22-25 - Mt 8, 23-27; Mk 4, 35-41.

Lk 8,26-39 - Mt 8, 28-34; Mk 5, 1-20.

Lk 8,26 - "Gergezský kraj" - variant názvu "gadarský kraj" (Mt 8, 28) alebo "gerazský kraj" (Mk 5, 1). Pozri aj poznámku k Mt 8, 28.

Lk 8,27 - Pozri poznámku k Mk 5, 2. Mt hovorí o dvoch posadnutých, Lk a Mk iba o jednom. Podľa tradičnej mienky robia to pravdepodobne preto, že iba jeden z uzdravených sa hlásil u Ježiša, aby sa mohol stať jeho učeníkom, a tak evanjelisti Mk a Lk si všímajú iba jeho.

Lk 8,30 - Pozri poznámku k Mk 5, 9.

Lk 8,32-33 - Pozri poznámku k Mt 8, 28.

Lk 8,40-46 - Mt 9, 18-26; Mk 5, 21-43.