výhody registrácie

Evanjelium podľa Lukáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Lk 6, 1-49

1 Factum est autem in sabbato, cum transiret per sata, et velle bant discipuli eius spicas et manducabant confricantes manibus. 2 Quidam autem pharisaeorum dixerunt: “ Quid facitis, quod non licet in sabbatis? ”. 3 Et respondens Iesus ad eos dixit: “ Nec hoc legistis, quod fecit David, cum esurisset ipse et qui cum eo erant? 4 Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his, qui cum ipso erant, quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus? ”. 5 Et dicebat illis: “ Dominus est sabbati Filius hominis ”. 6 Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam et doceret; et erat ibi homo, et manus eius dextra erat arida. 7 Observabant autem illum scribae et pharisaei, si sabbato curaret, ut invenirent accusare illum. 8 Ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini, qui habebat manum aridam: “ Surge et sta in medium ”. Et surgens stetit. 9 Ait autem ad illos Iesus: “ Interrogo vos, si licet sabbato bene facere an male; animam salvam facere an perdere? ”. 10 Et circumspectis omnibus illis, dixit illi: “ Extende manum tuam ”. Et fecit; et restituta est manus eius. 11 Ipsi autem repleti sunt insipientia et colloquebantur ad invicem quidnam facerent Iesu. 12 Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei. 13 Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos et elegit Duodecim ex ipsis, quos et apostolos nominavit: 14 Simonem, quem et cognominavit Petrum, et Andream fratrem eius et Iacobum et Ioannem et Philippum et Bartholomaeum 15 et Matthaeum et Thomam et Iacobum Alphaei et Simonem, qui vocatur Zelotes, 16 et Iudam Iacobi et Iudam Iscarioth, qui fuit proditor. 17 Et descendens cum illis stetit in loco campestri, et turba multa discipulorum eius, et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Ierusalem et maritima Tyri et Sidonis, 18 qui venerunt, ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis; et, qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur. 19 Et omnis turba quaerebant eum tangere, quia virtus de illo exibat et sanabat omnes. 20 Et ipse, elevatis oculis suis in discipulos suos, dicebat: “ Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. 21 Beati, qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati, qui nunc fletis, quia ridebitis. 22 Beati eritis, cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis. 23 Gaudete in illa die et exsultate, ecce enim merces vestra multa in caelo; secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum. 24 Verumtamen vae vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram! 25 Vae vobis, qui saturati estis nunc, quia esurietis! Vae vobis, qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis! 26 Vae, cum bene vobis dixerint omnes homines! Secundum haec enim faciebant pseudoprophetis patres eorum. 27 Sed vobis dico, qui auditis: Diligite inimicos vestros, bene facite his, qui vos oderunt; 28 benedicite male dicentibus vobis, orate pro calumniantibus vos. 29 Ei, qui te percutit in maxillam, praebe et alteram; et ab eo, qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere. 30 Omni petenti te tribue; et ab eo, qui aufert, quae tua sunt, ne repetas. 31 Et prout vultis, ut faciant vobis homines, facite illis similiter. 32 Et si diligitis eos, qui vos diligunt, quae vobis est gratia? Nam et peccatores diligentes se diligunt. 33 Et si bene feceritis his, qui vobis bene faciunt, quae vobis est gratia? Si quidem et peccatores idem faciunt. 34 Et si mutuum dederitis his, a quibus speratis recipere, quae vobis gratia est? Nam et peccatores peccatoribus fenerantur, ut recipiant aequalia. 35 Verumtamen diligite inimicos vestros et bene facite et mutuum date nihil desperantes; et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. 36 Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est. 37 Et nolite iudicare et non iudicabimini; et nolite condemnare et non condemnabimini. Dimittite et dimittemini; 38 date, et dabitur vobis: mensuram bonam, confertam, coagitatam, supereffluentem dabunt in sinum vestrum; eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis ”. 39 Dixit autem illis et similitudinem: “ Numquid potest caecus caecum ducere? Nonne ambo in foveam cadent? 40 Non est discipulus super magistrum; perfectus autem omnis erit sicut magister eius. 41 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quae in oculo tuo est, non consideras? 42 Quomodo potes dicere fratri tuo: “Frater, sine eiciam festucam, quae est in oculo tuo”, ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies, ut educas festucam, quae est in oculo fratris tui. 43 Non est enim arbor bona faciens fructum malum, neque iterum arbor mala faciens fructum bonum. 44 Unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur; neque enim de spinis colligunt ficus, neque de rubo vindemiant uvam. 45 Bonus homo de bono thesauro cordis profert bonum, et malus homo de malo profert malum: ex abundantia enim cordis os eius loquitur. 46 Quid autem vocatis me: “Domine, Domine”, et non facitis, quae dico? 47 Omnis, qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos, ostendam vobis cui similis sit: 48 similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum et posuit fundamentum supra petram; inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi et non potuit eam movere; bene enim aedificata erat. 49 Qui autem audivit et non fecit, similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento; in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit, et facta est ruina domus illius magna ”.

Lk 6, 1-49





Verš 1
Factum est autem in sabbato, cum transiret per sata, et velle bant discipuli eius spicas et manducabant confricantes manibus.
Dt 23:25 - Ingressus vineam proximi tui comede uvas, quantum tibi placuerit; in sporta autem ne efferas tecum.
Mt 12:1 - In illo tempore abiit Iesus sabbatis per sata; discipuli autem eius esurierunt et coeperunt vellere spicas et manducare.
Mk 2:23 - Et factum est, cum ipse sabbatis ambularet per sata, discipuli eius coeperunt praegredi vellentes spicas.

Verš 2
Quidam autem pharisaeorum dixerunt: “ Quid facitis, quod non licet in sabbatis? ”.
Ex 20:10 - septimus autem dies sabbatum Domino Deo tuo est; non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, iumentum tuum et advena, qui est intra portas tuas.

Verš 3
Et respondens Iesus ad eos dixit: “ Nec hoc legistis, quod fecit David, cum esurisset ipse et qui cum eo erant?
1Sam 21:6 - Et respondit David sacerdoti et dixit ei: “ Equidem, si de mulieribus agitur, continuimus nos ab heri et nudiustertius. Quando egrediebar, fuerunt corpora puerorum sancta, quamvis iter esset profanum. Quanto magis hodie sunt sancti quoad corpora ”.

Verš 4
Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his, qui cum ipso erant, quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus? ”.
Lv 24:9 - Eruntque Aaron et filiorum eius, ut comedant eos in loco sancto, quia sanctum sanctorum est ei de incensis Domini; iure perpetuo ”.

Verš 5
Et dicebat illis: “ Dominus est sabbati Filius hominis ”.
Mt 12:8 - Dominus est enim Filius hominis sabbati ”.
Mk 2:28 - itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati ”.

Verš 6
Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam et doceret; et erat ibi homo, et manus eius dextra erat arida.
Mt 12:9 - Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum;
Mk 3:1 - Et introivit iterum in synago gam. Et erat ibi homo habens manum aridam;

Verš 10
Et circumspectis omnibus illis, dixit illi: “ Extende manum tuam ”. Et fecit; et restituta est manus eius.
2Sam 13:6 - Accubuit itaque Amnon et simulavit languorem. Cumque venisset rex ad visitandum eum, ait Amnon ad regem: “ Veniat, obsecro, Thamar soror mea, ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas, et cibum capiam de manu eius ”.

Verš 12
Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei.
Mt 14:23 - Et dimissis turbis, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto, solus erat ibi.

Verš 13
Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos et elegit Duodecim ex ipsis, quos et apostolos nominavit:
Mt 10:1 - Et convocatis Duodecim di scipulis suis, dedit illis pote statem spirituum immundorum, ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem.
Mk 3:13 - Et ascendit in montem et vocat ad se, quos voluit ipse, et venerunt ad eum.
Mk 6:7 - Et convocat Duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem in spiritus immundos;
Lk 9:1 - Convocatis autem Duodecim, dedit illis virtutem et potesta tem super omnia daemonia, et ut languores curarent,

Verš 17
Et descendens cum illis stetit in loco campestri, et turba multa discipulorum eius, et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Ierusalem et maritima Tyri et Sidonis,
Mt 4:25 - Et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et Iudaea et de trans Iordanem.
Mk 3:7 - Et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare. Et multa turba a Galilaea secuta est et a Iudaea

Verš 19
Et omnis turba quaerebant eum tangere, quia virtus de illo exibat et sanabat omnes.
Mk 5:30 - Et statim Iesus cognoscens in semetipso virtutem, quae exierat de eo, conversus ad turbam aiebat: “ Quis tetigit vestimenta mea? ”.

Verš 20
Et ipse, elevatis oculis suis in discipulos suos, dicebat: “ Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei.
Mt 5:2 - et aperiens os suum docebat eos dicens:

Verš 21
Beati, qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati, qui nunc fletis, quia ridebitis.
Iz 65:13 - Propter hoc haec dicit Dominus Deus: “ Ecce servi mei comedent, et vos esurietis; ecce servi mei bibent, et vos sitietis; ecce servi mei laetabuntur, et vos confundemini;
Iz 61:3 - ut ponerem lugentibus Sion et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu maeroris. Et vocabuntur Terebinthi iustitiae, plantatio Domini ad glorificandum.
Iz 66:10 - Laetamini cum Ierusalem et exsultate in ea, omnes, qui diligitis eam; gaudete cum ea gaudio, universi, qui lugebatis super eam,

Verš 22
Beati eritis, cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis.
Mt 5:11 - Beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me.
1Pt 2:19 - Haec est enim gratia, si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias, patiens iniuste.
1Pt 3:14 - Sed et si patimini propter iustitiam, beati! Timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini,
1Pt 4:14 - Si exprobramini in nomine Christi, beati, quoniam Spiritus gloriae et Dei super vos requiescit.

Verš 23
Gaudete in illa die et exsultate, ecce enim merces vestra multa in caelo; secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum.
Sk 5:41 - Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine contumeliam pati;
Sk 7:51 - Duri cervice et incircumcisi cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis; sicut patres vestri, et vos.

Verš 24
Verumtamen vae vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram!
Am 6:1 - Vae, qui tranquilli sunt in Sion et confidunt in monte Samariae; designati primitiae populorum, ad quos venit domus Israel!
Am 6:8 - Iuravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus, Deus exercituum: “ Detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et tradam civitatem et plenitudinem eius ”.

Verš 25
Vae vobis, qui saturati estis nunc, quia esurietis! Vae vobis, qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis!
Iz 65:13 - Propter hoc haec dicit Dominus Deus: “ Ecce servi mei comedent, et vos esurietis; ecce servi mei bibent, et vos sitietis; ecce servi mei laetabuntur, et vos confundemini;
Jak 4:9 - Miseri estote et lugete et plorate; risus vester in luctum convertatur, et gaudium in maerorem.
Jak 5:1 - Age nunc, divites, plorate ulu lantes in miseriis, quae adve nient vobis.

Verš 27
Sed vobis dico, qui auditis: Diligite inimicos vestros, bene facite his, qui vos oderunt;
Ex 23:4 - Si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti, reduc ad eum.
Prís 25:21 - Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitierit, pota illum:
Mt 5:44 - Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros et orate pro persequentibus vos,
Rim 12:20 - Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius.
1Kor 4:12 - et laboramus operantes manibus nostris; maledicti benedicimus, persecutionem passi sustinemus,

Verš 28
benedicite male dicentibus vobis, orate pro calumniantibus vos.
Lk 23:34 - Iesus autem dicebat: “ Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt ”. Dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes.
Sk 7:60 - Positis autem genibus clamavit voce magna: “ Domine, ne statuas illis hoc peccatum ”; et cum hoc dixisset, obdormivit.

Verš 29
Ei, qui te percutit in maxillam, praebe et alteram; et ab eo, qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere.
1Kor 6:7 - Iam quidem omnino defectio est vobis, quod iudicia habetis inter vosmetipsos! Quare non magis iniuriam accipitis, quare non magis fraudem patimini?

Verš 30
Omni petenti te tribue; et ab eo, qui aufert, quae tua sunt, ne repetas.
Dt 15:7 - Si unus de fratribus tuis, qui morantur in una civitatum tuarum in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum nec contrahes manum;
Mt 5:42 - Qui petit a te, da ei; et volenti mutuari a te, ne avertaris.

Verš 31
Et prout vultis, ut faciant vobis homines, facite illis similiter.
Mt 7:12 - Omnia ergo, quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite eis; haec est enim Lex et Prophetae.

Verš 32
Et si diligitis eos, qui vos diligunt, quae vobis est gratia? Nam et peccatores diligentes se diligunt.
Mt 5:46 - Si enim dilexeritis eos, qui vos diligunt, quam mercedem habetis? Nonne et publicani hoc faciunt?

Verš 34
Et si mutuum dederitis his, a quibus speratis recipere, quae vobis gratia est? Nam et peccatores peccatoribus fenerantur, ut recipiant aequalia.
Dt 15:8 - sed aperies eam pauperi fratri tuo et dabis mutuum, quod eum indigere perspexeris.
Mt 5:42 - Qui petit a te, da ei; et volenti mutuari a te, ne avertaris.

Verš 35
Verumtamen diligite inimicos vestros et bene facite et mutuum date nihil desperantes; et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.
Mt 5:45 - ut sitis filii Patris vestri, qui in caelis est, quia solem suum oriri facit super malos et bonos et pluit super iustos et iniustos.

Verš 37
Et nolite iudicare et non iudicabimini; et nolite condemnare et non condemnabimini. Dimittite et dimittemini;
Mt 7:1 - Nolite iudicare, ut non iudice mini;
Rim 2:1 - Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui iudicas. In quo enim iudicas alterum, teipsum condemnas; eadem enim agis, qui iudicas.
1Kor 4:5 - Itaque nolite ante tempus quidquam iudicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium; et tunc laus erit unicuique a Deo.

Verš 38
date, et dabitur vobis: mensuram bonam, confertam, coagitatam, supereffluentem dabunt in sinum vestrum; eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis ”.
Prís 10:22 - Benedictio Domini divites facit, nec addet ei labor quidquam.
Prís 19:17 - Feneratur Domino, qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei.
Mt 7:2 - in quo enim iudicio iudi caveritis, iudicabimini, et in qua mensura mensi fueritis, metietur vobis.
Mk 4:24 - Et dicebat illis: “ Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis et adicietur vobis.

Verš 39
Dixit autem illis et similitudinem: “ Numquid potest caecus caecum ducere? Nonne ambo in foveam cadent?
Iz 42:19 - Quis caecus sicut servus meus, et surdus sicut nuntius, quem ego mittam? Quis caecus sicut qui restitutus est? Et quis caecus sicut servus Domini?
Mt 15:14 - Sinite illos: caeci sunt, duces caecorum. Caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadent ”.

Verš 40
Non est discipulus super magistrum; perfectus autem omnis erit sicut magister eius.
Mt 10:24 - Non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum.
Jn 13:16 - Amen, amen dico vobis: Non est servus maior domino suo, neque apostolus maior eo, qui misit illum.
Jn 15:20 - Mementote sermonis, quem ego dixi vobis: Non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.

Verš 41
Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quae in oculo tuo est, non consideras?
Mt 7:3 - Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides?

Verš 42
Quomodo potes dicere fratri tuo: “Frater, sine eiciam festucam, quae est in oculo tuo”, ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies, ut educas festucam, quae est in oculo fratris tui.
Prís 18:17 - Qui prior in contentione loquitur, putatur iustus; venit amicus eius et arguet eum.

Verš 43
Non est enim arbor bona faciens fructum malum, neque iterum arbor mala faciens fructum bonum.
Mt 7:17 - Sic omnis arbor bona fructus bonos facit, mala autem arbor fructus malos facit;
Mt 12:33 - Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum: si quidem ex fructu arbor agnoscitur.

Verš 44
Unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur; neque enim de spinis colligunt ficus, neque de rubo vindemiant uvam.
Mt 7:16 - A fructibus eorum cognoscetis eos; numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus?

Verš 45
Bonus homo de bono thesauro cordis profert bonum, et malus homo de malo profert malum: ex abundantia enim cordis os eius loquitur.
Mt 12:35 - Bonus homo de bono thesauro profert bona, et malus homo de malo thesauro profert mala.
Mt 12:34 - Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? Ex abundantia enim cordis os loquitur.

Verš 46
Quid autem vocatis me: “Domine, Domine”, et non facitis, quae dico?
Mal 1:6 - Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? Et si Dominus ego sum, ubi est timor meus?, dicit Dominus exercituum ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum et dicitis: “In quo despeximus nomen tuum?”.
Mt 7:21 - Non omnis, qui dicit mihi: “Domine, Domine”, intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est.
Mt 25:11 - Novissime autem veniunt et reliquae virgines dicentes: “Domine, domine, aperi nobis”.
Lk 13:25 - Cum autem surrexerit pater familias et clauserit ostium, et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes: “Domine, aperi nobis”; et respondens dicet vobis: “Nescio vos unde sitis”.
Rim 2:13 - Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur.
Jak 1:22 - Estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmetipsos.

Verš 47
Omnis, qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos, ostendam vobis cui similis sit:
Mt 7:24 - Omnis ergo, qui audit verba mea haec et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram.

Lk 6,1-5 - Mt 12, 1-8; Mk 2, 23-28.

Lk 6,5 - Pozri poznámku k Mt 12, 2.

Lk 6,6-11 - Mt 12,9-14; Mk 3,1-6.

Lk 6,12-16 - Mt 10,1-4; Mk 3,13-19.

Lk 6,17-19 - Mt 4,24-25; Mk 3,7-12.

Lk 6,17 - Je možné, že Ježiš nezišiel celkom z vrchu, ale zostal stáť na nižšie položenej časti svahu, ktorá bola rovná a na ktorej sa poslucháči mohli pohodlne usadiť. Netreba tu teda vidieť protirečenie s Mt 5,1.

Lk 6,20-23 - Mt 5,1.3.6.4. 11-12.Lk podáva skrátene Kristovu reč na vrchu. Vyžadoval to jeho cieľ. Obrátencom z pohanstva nebolo potrebné uvádzať časti, ktoré nemali priamy vzťah k nim. Blahoslavenstvá u Mt nie sú bezprostredne zamerané na poslucháčov (hovorí v 3. osobe), kým u Lukáša sa oslovujú priamo poslucháči.

Lk 6,27-35 - Mt 5,39-48.

Lk 6,36-38 - Mt 7, 1-2; Mk 4, 24.

Lk 6,39-42 - Túto časť zložil Lukáš z niektorých vybraných výrokov z Ježišových rečí.

Lk 6,39 - Mt 15, 14.

Lk 6,40 - Mt 10, 24-25; Jn 13, 16; 15, 20.

Lk 6,41-42 - Mt 7, 3-5.

Lk 6,43-45 - Mt 12, 33-35; 7, 16-18.

Lk 6,46-49 - Mt 7, 24-27.