| Evanjelium podľa LukášaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Lk 5, 1-39 |
1 Lk 5, 1 Factum est autem, cum turba urgeret illum et audiret verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth 2 Lk 5, 2 et vidit duas naves stantes secus stagnum; piscatores autem descenderant de illis et lavabant retia. 3 Lk 5, 3 Ascendens autem in unam navem, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum; et sedens docebat de navicula turbas. 4 Lk 5, 4 Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: “ Duc in altum et laxate retia vestra in capturam ”. 5 Lk 5, 5 Et respondens Simon dixit: “ Praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus; in verbo autem tuo laxabo retia ”. 6 Lk 5, 6 Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam; rumpebantur autem retia eorum. 7 Lk 5, 7 Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent et adiuvarent eos; et venerunt et impleverunt ambas naviculas, ita ut mergerentur. 8 Lk 5, 8 Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Iesu dicens: “ Exi a me, quia homo peccator sum, Domine ”. 9 Lk 5, 9 Stupor enim circumdederat eum et omnes, qui cum illo erant, in captura piscium, quos ceperant; 10 Lk 5, 10 similiter autem et Iacobum et Ioannem, filios Zebedaei, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Iesus: “ Noli timere; ex hoc iam homines eris capiens ”. 11 Lk 5, 11 Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt illum. 12 Lk 5, 12 Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra; et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens: “ Domine, si vis, potes me mundare ”. 13 Lk 5, 13 Et extendens manum tetigit illum dicens: “ Volo, mundare! ”; et confestim lepra discessit ab illo. 14 Lk 5, 14 Et ipse praecepit illi, ut nemini diceret, sed: “ Vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, sicut praecepit Moyses, in testimonium illis ”. 15 Lk 5, 15 Perambulabat autem magis sermo de illo, et conveniebant turbae multae, ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis; 16 Lk 5, 16 ipse autem secedebat in desertis et orabat. 17 Lk 5, 17 Et factum est, in una dierum, et ipse erat docens, et erant pharisaei sedentes et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Ierusalem; et virtus Domini erat ei ad sanandum. 18 Lk 5, 18 Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus, et quaerebant eum inferre et ponere ante eum. 19 Lk 5, 19 Et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba, ascenderunt supra tectum et per tegulas summiserunt illum cum lectulo in medium ante Iesum. 20 Lk 5, 20 Quorum fidem ut vidit, dixit: “ Homo, remittuntur tibi peccata tua ”. 21 Lk 5, 21 Et coeperunt cogitare scribae et pharisaei dicentes: “ Quis est hic, qui loquitur blasphemias? Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? ”. 22 Lk 5, 22 Ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum, respondens dixit ad illos: “ Quid cogitatis in cordibus vestris? 23 Lk 5, 23 Quid est facilius, dicere: “Dimittuntur tibi peccata tua”, an dicere: “Surge et ambula”? 24 Lk 5, 24 Ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata — ait paralytico - : Tibi dico: Surge, tolle lectulum tuum et vade in domum tuam ”. 25 Lk 5, 25 Et confestim surgens coram illis tulit, in quo iacebat, et abiit in domum suam magnificans Deum. 26 Lk 5, 26 Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum; et repleti sunt timore dicentes: “ Vidimus mirabilia hodie ”. 27 Lk 5, 27 Et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum et ait illi: “ Sequere me ”. 28 Lk 5, 28 Et relictis omnibus, surgens secutus est eum. 29 Lk 5, 29 Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua; et erat turba multa publicanorum et aliorum, qui cum illis erant discumbentes. 30 Lk 5, 30 Et murmurabant pharisaei et scribae eorum adversus discipulos eius dicentes: “ Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? ”. 31 Lk 5, 31 Et respondens Iesus dixit ad illos: “ Non egent, qui sani sunt, medico, sed qui male habent. 32 Lk 5, 32 Non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam ”. 33 Lk 5, 33 At illi dixerunt ad eum: “ Discipuli Ioannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt, similiter et pharisaeorum; tui autem edunt et bibunt ”. 34 Lk 5, 34 Quibus Iesus ait: “ Numquid potestis convivas nuptiarum, dum cum illis est sponsus, facere ieiunare? 35 Lk 5, 35 Venient autem dies; et cum ablatus fuerit ab illis sponsus, tunc ieiunabunt in illis diebus ”. 36 Lk 5, 36 Dicebat autem et similitudinem ad illos: “ Nemo abscindit commissuram a vestimento novo et immittit in vestimentum vetus; alioquin et novum rumpet, et veteri non conveniet commissura a novo. 37 Lk 5, 37 Et nemo mittit vinum novum in utres veteres; alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur, et utres peribunt; 38 Lk 5, 38 sed vinum novum in utres novos mittendum est. 39 Lk 5, 39 Et nemo bibens vetus vult novum; dicit enim: “Vetus melius est!” ”.
| | Lk 5, 1-39 |
Verš 32
Non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam ”.
Mt 9:13 - Euntes autem discite quid est: “Misericordiam volo et non sacrificium”. Non enim veni vocare iustos sed peccatores ”.
Lk 19:10 - venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere, quod perierat ”.
1Tim 1:15 - Fidelis sermo et omni acceptione dignus: Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere; quorum primus ego sum,
Verš 1
Factum est autem, cum turba urgeret illum et audiret verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth
Mt 13:2 - et congregatae sunt ad eum turbae multae, ita ut in naviculam ascendens sederet, et omnis turba stabat in litore.
Mk 4:1 - Et iterum coepit docere ad ma re. Et congregatur ad eum tur ba plurima, ita ut in navem ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erant.
Verš 34
Quibus Iesus ait: “ Numquid potestis convivas nuptiarum, dum cum illis est sponsus, facere ieiunare?
Iz 62:5 - Nam ut iuvenis uxorem ducit virginem, ita ducent te filii tui; ut gaudet sponsus super sponsam, ita gaudebit super te Deus tuus.
2Kor 11:2 - Aemulor enim vos Dei aemulatione; despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo.
Verš 4
Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: “ Duc in altum et laxate retia vestra in capturam ”.
Jn 21:6 - Ille autem dixit eis: “ Mittite in dexteram navigii rete et invenietis ”. Miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium.
Verš 37
Et nemo mittit vinum novum in utres veteres; alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur, et utres peribunt;
Mt 9:17 - Neque mittunt vinum novum in utres veteres, alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt; sed vinum novum in utres novos mittunt, et ambo conservantur ”.
Mk 2:22 - Et nemo mittit vinum novellum in utres veteres, alioquin dirumpet vinum utres et vinum perit et utres; sed vinum novum in utres novos ”.
Verš 33
At illi dixerunt ad eum: “ Discipuli Ioannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt, similiter et pharisaeorum; tui autem edunt et bibunt ”.
Mt 9:14 - Tunc accedunt ad eum discipuli Ioannis dicentes: “ Quare nos et pharisaei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant? ”.
Verš 10
similiter autem et Iacobum et Ioannem, filios Zebedaei, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Iesus: “ Noli timere; ex hoc iam homines eris capiens ”.
Jer 16:16 - Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos; et post haec mittam eis multos venatores, et venabuntur eos de omni monte et de omni colle et de cavernis petrarum.
Ez 47:9 - et omnis anima vivens, quae movetur, quocumque venerit torrens, vivet, et erunt pisces multi satis, postquam venerint illuc aquae istae, et sanabuntur et vivent omnia, ad quae venerit torrens.
Mt 4:19 - Et ait illis: “ Venite post me, et faciam vos piscatores hominum ”.
Mk 1:17 - Et dixit eis Iesus: “ Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum ”.
Verš 11
Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt illum.
Mt 4:20 - At illi continuo, relictis retibus, secuti sunt eum.
Mt 19:27 - Tunc respondens Petrus dixit ei: “ Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te. Quid ergo erit nobis? ”.
Mk 10:28 - Coepit Petrus ei dicere: “ Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te ”.
Lk 18:28 - Ait autem Petrus: “ Ecce nos dimisimus nostra et secuti sumus te ”.
Verš 12
Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra; et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens: “ Domine, si vis, potes me mundare ”.
Mt 8:2 - Et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens: “ Domine, si vis, potes me mundare ”.
Mk 1:40 - Et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flectens et dicens ei: “ Si vis, potes me mundare ”.
Verš 14
Et ipse praecepit illi, ut nemini diceret, sed: “ Vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, sicut praecepit Moyses, in testimonium illis ”.
Lv 13:2 - “ Homo, in cuius carne et cute ortus fuerit tumor sive pustula aut quasi lucens quippiam, id est plaga leprae, adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius sacerdotum.
Lv 14:2 - “ Hic est ri tus leprosi, quando mundandus est: adducetur ad sacerdotem,
Mt 8:4 - Et ait illi Iesus: “ Vide, nemini dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer munus, quod praecepit Moyses, in testimonium illis ”.
Verš 18
Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus, et quaerebant eum inferre et ponere ante eum.
Mt 9:1 - Et ascendens in naviculam transfretavit et venit in civita tem suam.
Mk 2:3 - Et veniunt ferentes ad eum paralyticum, qui a quattuor portabatur.
Sk 9:33 - Invenit autem ibi hominem quendam nomine Aeneam ab annis octo iacentem in grabato, qui erat paralyticus.
Verš 21
Et coeperunt cogitare scribae et pharisaei dicentes: “ Quis est hic, qui loquitur blasphemias? Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? ”.
Ž 32:5 - Peccatum meum cognitum tibi feci et delictum meum non abscondi. Dixi: “ Confitebor adversum me iniquitatem meam Domino ”. Et tu remisisti impietatem peccati mei.
Iz 43:25 - Ego, ego sum ipse, qui deleo iniquitates tuas propter me et peccatorum tuorum non recordabor.
Verš 27
Et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum et ait illi: “ Sequere me ”.
Mt 9:9 - Et cum transiret inde Iesus, vidit hominem sedentem in teloneo, Matthaeum nomine, et ait illi: “Sequere me”. Et surgens secutus est eum.
Mk 2:14 - Et cum praeteriret, vidit Levin Alphaei sedentem ad teloneum et ait illi: “ Sequere me ”. Et surgens secutus est eum.
Verš 29
Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua; et erat turba multa publicanorum et aliorum, qui cum illis erant discumbentes.
Mt 9:10 - Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius.
Mk 2:15 - Et factum est, cum accumberet in domo illius, et multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius; erant enim multi et sequebantur eum.
Lk 15:1 - Erant autem appropinquan tes ei omnes publicani et pec catores, ut audirent illum.
Lk 5,1-11 - Tento zázračný rybolov nie je totožný s tým, o ktorom hovorí Ján (21, 1-8) po Kristovom zmŕtvychvstaní, hoci sa navzájom podobajú.
Lk 5,12-16 - Mt 8, 1-4; Mk 1, 40-45.
Lk 5,14 - Porov. Lv 14, 2-4.
Lk 5,17-26 - Mt 9, 1-8; Mk 2, 1-12.
Lk 5,27-32 - Mt 9, 9-13; Mk 2, 13-17.
Lk 5,29 - Lévi je budúci apoštol Matúš, jeden z Dvanástich. Porov. poznámku k Mt 9, 9 a Mk 2, 14.
Lk 5,33-39 - Mt 9, 14-17; Mk 2, 18-22.
Lk 5,38-39 - Ježiš priniesol nové učenie (nové víno), ktoré si žiada nového človeka. Farizeji, ktorí sa pridŕžali starého učenia (staré víno), neboli schopní prijať nové.