výhody registrácie

Evanjelium podľa Lukáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Lk 4, 1-44

1 Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in deserto 2 diebus quadraginta et tentabatur a Diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis et, consummatis illis, esuriit. 3 Dixit autem illi Diabolus: “ Si Filius Dei es, dic lapidi huic, ut panis fiat ”. 4 Et respondit ad illum Iesus: “ Scriptum est: “Non in pane solo vivet homo” ”. 5 Et sustulit illum et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis; 6 et ait ei Diabolus: “ Tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum, quia mihi tradita est, et, cui volo, do illam: 7 tu ergo, si adoraveris coram me, erit tua omnis ”. 8 Et respondens Iesus dixit illi: “ Scriptum est: “Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies” ”. 9 Duxit autem illum in Ierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi: “ Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum. 10 Scriptum est enim: “Angelis suis mandabit de te, ut conservent te” 11 et: “In manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum” ”. 12 Et respondens Iesus ait illi: “ Dictum est: “Non tentabis Dominum Deum tuum” ”. 13 Et consummata omni tentatione, Diabolus recessit ab illo usque ad tempus. 14 Et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam. Et fama exiit per universam regionem de illo. 15 Et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus. 16 Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere. 17 Et tradi tus est illi liber prophetae Isaiae; et ut revolvit librum, invenit locum, ubi scriptum erat: 18 “ Spiritus Domini super me; propter quod unxit me evangelizare pauperibus, misit me praedicare captivis remissionem et caecis visum, dimittere confractos in remissione, 19 praedicare annum Domini acceptum ”. 20 Et cum plicuisset librum, reddidit ministro et sedit; et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum. 21 Coepit autem dicere ad illos: “ Hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris ”. 22 Et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius, et dicebant: “ Nonne hic filius est Ioseph? ”. 23 Et ait illis: “ Utique dicetis mihi hanc similitudinem: “Medice, cura teipsum; quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua” ”. 24 Ait autem: “ Amen dico vobis: Nemo propheta acceptus est in patria sua. 25 In veritate autem dico vobis: Multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, quando clausum est caelum annis tribus et mensibus sex, cum facta est fames magna in omni terra; 26 et ad nullam illarum missus est Elias nisi in Sarepta Sidoniae ad mulierem viduam. 27 Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta; et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus ”. 28 Et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes; 29 et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis, supra quem civitas illorum erat aedificata, ut praecipitarent eum. 30 Ipse autem transiens per medium illorum ibat. 31 Et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae. Et docebat illos sabbatis; 32 et stupebant in doctrina eius, quia in potestate erat sermo ipsius. 33 Et in synagoga erat homo habens spiritum daemonii immundi; et exclamavit voce magna: 34 “ Sine; quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio te qui sis: Sanctus Dei ”. 35 Et increpavit illi Iesus dicens: “ Obmutesce et exi ab illo! ”. Et cum proiecisset illum daemonium in medium, exiit ab illo nihilque illum nocuit. 36 Et factus est pavor in omnibus; et colloquebantur ad invicem dicentes: “ Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt? ”. 37 Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis. 38 Surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magna febri; et rogaverunt illum pro ea. 39 Et stans super illam imperavit febri, et dimisit illam; et continuo surgens ministrabat illis. 40 Cum sol autem occidisset, omnes, qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum; at ille singulis manus imponens curabat eos. 41 Exibant autem daemonia a multis clamantia et dicentia: “ Tu es Filius Dei ”. Et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum. 42 Facta autem die, egressus ibat in desertum locum; et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum, ne discederet ab eis. 43 Quibus ille ait: “ Et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei, quia ideo missus sum ”. 44 Et erat praedicans in synagogis Iudaeae.

Lk 4, 1-44





Verš 32
et stupebant in doctrina eius, quia in potestate erat sermo ipsius.
Mt 7:29 - erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribae eorum.
Mk 1:22 - Et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos quasi potestatem habens et non sicut scribae.

Verš 1
Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in deserto
Mt 4:1 - Tunc Iesus ductus est in de sertum a Spiritu, ut tentaretur a Diabolo.
Mk 1:12 - Et statim Spiritus expellit eum in desertum.

Verš 2
diebus quadraginta et tentabatur a Diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis et, consummatis illis, esuriit.
Ex 34:28 - Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes; panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba foederis, decem verba.
1Kr 19:8 - Qui, cum surrexisset, comedit et bibit et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb.

Verš 4
Et respondit ad illum Iesus: “ Scriptum est: “Non in pane solo vivet homo” ”.
Dt 8:3 - Afflixit te penuria et dedit tibi cibum manna, quem ignorabas tu et patres tui, ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo, quod egreditur de ore Domini.
Mt 4:4 - Qui respondens dixit: “ Scriptum est: "Non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei" ”.

Verš 38
Surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magna febri; et rogaverunt illum pro ea.
Mt 8:14 - Et cum venisset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem et febricitantem;
Mk 1:29 - Et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et Ioanne.

Verš 33
Et in synagoga erat homo habens spiritum daemonii immundi; et exclamavit voce magna:
Mk 1:23 - Et statim erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo; et exclamavit

Verš 8
Et respondens Iesus dixit illi: “ Scriptum est: “Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies” ”.
Dt 6:13 - Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius iurabis.
Dt 10:20 - Dominum Deum tuum timebis et ei servies, ipsi adhaerebis iurabisque in nomine illius.
1Sam 7:3 - Ait autem Samuel ad universam domum Israel dicens: “ Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum, auferte deos alienos de medio vestri et Astharoth et praeparate corda vestra Domino et servite ei soli, et eruet vos de manu Philisthim ”.

Verš 41
Exibant autem daemonia a multis clamantia et dicentia: “ Tu es Filius Dei ”. Et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum.
Mk 1:34 - Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa eiecit et non sinebat loqui daemonia, quoniam sciebant eum.
Mk 3:11 - Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei et clamabant dicentes: “ Tu es Filius Dei! ”.

Verš 10
Scriptum est enim: “Angelis suis mandabit de te, ut conservent te”
Ž 91:11 - quoniam angelis suis mandabit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.

Verš 12
Et respondens Iesus ait illi: “ Dictum est: “Non tentabis Dominum Deum tuum” ”.
Dt 6:16 - Non tentabitis Dominum Deum vestrum, sicut tentastis in Massa.

Verš 14
Et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam. Et fama exiit per universam regionem de illo.
Mt 4:12 - Cum autem audisset quod Ioannes traditus esset, secessit in Galilaeam.
Mk 1:14 - Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam praedicans evangelium Dei
Jn 4:43 - Post duos autem dies exiit inde in Galilaeam;
Sk 10:37 - Vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam incipiens a Galilaea post baptismum, quod praedicavit Ioannes:

Verš 16
Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere.
Mt 13:54 - Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagoga eorum, ita ut mirarentur et dicerent: “ Unde huic sapientia haec et virtutes?
Mk 6:1 - Et egressus est inde et venit in patriam suam, et sequuntur il lum discipuli sui.
Jn 4:43 - Post duos autem dies exiit inde in Galilaeam;
Neh 8:4 - Stetit autem Esdras scriba super gradum ligneum, quem ad hoc fecerant; et steterunt iuxta eum Matthathias et Sema et Anaia et Uria et Helcia et Maasia ad dexteram eius, et ad sinistram Phadaia, Misael et Melchia et Hasum et Hasbadana, Zacharia et Mosollam.

Verš 40
Cum sol autem occidisset, omnes, qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum; at ille singulis manus imponens curabat eos.
Mt 8:16 - Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes; et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit,
Mk 1:32 - Vespere autem facto, cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes et daemonia habentes;
Mk 7:32 - Et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum, ut imponat illi manum.
Mk 8:23 - Et apprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum; et exspuens in oculos eius, impositis manibus ei, interrogabat eum: “ Vides aliquid? ”.
Mk 8:25 - Deinde iterum imposuit manus super oculos eius; et coepit videre et restitutus est et videbat clare omnia.

Verš 18
“ Spiritus Domini super me; propter quod unxit me evangelizare pauperibus, misit me praedicare captivis remissionem et caecis visum, dimittere confractos in remissione,
Iz 61:1 - Spiritus Domini Dei super me, eo quod unxerit Dominus me; ad annuntiandum laeta mansuetis misit me, ut mederer contritis corde et praedicarem captivis liberationem et clausis apertionem;
Mt 11:5 - caeci vident et claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt et mortui resurgunt et pauperes evangelizantur;
Iz 42:7 - ut aperires oculos caecorum et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris.
Iz 61:1 - Spiritus Domini Dei super me, eo quod unxerit Dominus me; ad annuntiandum laeta mansuetis misit me, ut mederer contritis corde et praedicarem captivis liberationem et clausis apertionem;

Verš 22
Et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius, et dicebant: “ Nonne hic filius est Ioseph? ”.
Iz 50:4 - Dominus Deus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum, qui lassus est, verbo; excitat mane, mane excitat mihi aurem, ut audiam quasi discipulus.
Mt 13:54 - Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagoga eorum, ita ut mirarentur et dicerent: “ Unde huic sapientia haec et virtutes?
Mk 6:2 - Et facto sabbato, coepit in synagoga docere; et multi audientes admirabantur dicentes: “ Unde huic haec, et quae est sapientia, quae data est illi, et virtutes tales, quae per manus eius efficiuntur?
Lk 2:47 - stupebant autem omnes, qui eum audiebant, super prudentia et responsis eius.
Jn 6:42 - et dicebant: “ Nonne hic est Iesus filius Ioseph, cuius nos novimus patrem et matrem? Quomodo dicit nunc: “De caelo descendi”? ”.

Verš 23
Et ait illis: “ Utique dicetis mihi hanc similitudinem: “Medice, cura teipsum; quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua” ”.
Mt 4:13 - Et relicta Nazareth, venit et habitavit in Capharnaum maritimam

Verš 24
Ait autem: “ Amen dico vobis: Nemo propheta acceptus est in patria sua.
Mt 13:57 - Et scandalizabantur in eo. Iesus autem dixit eis: “ Non est propheta sine honore nisi in patria et in domo sua ”.
Mk 6:4 - Et dicebat eis Iesus: “ Non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua ”.
Jn 4:44 - ipse enim Iesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet.

Verš 25
In veritate autem dico vobis: Multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, quando clausum est caelum annis tribus et mensibus sex, cum facta est fames magna in omni terra;
1Kr 17:7 - Post dies autem siccatus est torrens; non enim pluerat super terram.
Jak 5:17 - Elias homo erat similis nobis passibilis et oratione oravit, ut non plueret, et non pluit super terram annos tres et menses sex;

Verš 27
Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta; et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus ”.
2Kr 5:14 - Descendit et intinxit se in Iordane septies iuxta sermonem viri Dei, et restituta est caro eius sicut caro pueri parvuli, et mundatus est.

Verš 42
Facta autem die, egressus ibat in desertum locum; et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum, ne discederet ab eis.
Mk 1:35 - Et diluculo valde mane surgens egressus est et abiit in desertum locum ibique orabat.

Verš 31
Et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae. Et docebat illos sabbatis;
Mt 4:13 - Et relicta Nazareth, venit et habitavit in Capharnaum maritimam
Mk 1:21 - Et ingrediuntur Capharnaum. Et statim sabbatis ingressus synagogam docebat.

Lk 4,1-13 - Mt 4, 1-11; Mk 1, 12-13.

Lk 4,4 - Dt 8, 3.

Lk 4,8 - Dt 6, 13.

Lk 4,10-11 - Ž 91, 11-12.

Lk 4,12 - Dt 6, 16.

Lk 4,14-15 - Mt 4, 12-17; Mk 1, 14-15.

Lk 4,16-30 - Mt 13, 53-58; Mk 6, 1-6.

Lk 4,18-19 - Iz 61, 1-2.

Lk 4,31-37 - Mk 1, 21-28.

Lk 4,38-39 - Mt 8, 14-15; Mk 1, 29-31.

Lk 4,40-41 - Mt 8, 16-17; Mk 1, 32-34.

Lk 4,42-44 - Mk 1, 35-39.

Lk 4,44 - Mk má "po celej Galilei", Lk berie Judeu v širšom zmysle: všetky kraje Izraela.