výhody registrácie

Evanjelium podľa Lukáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Lk 3, 1-38

1 Anno autem quinto decimo im perii Tiberii Caesaris, procu rante Pontio Pilato Iudaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha Ituraeae et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha, 2 sub principe sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Dei super Ioannem Zachariae filium in deserto. 3 Et venit in omnem regionem circa Iordanem praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum, 4 sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae: “ Vox clamantis in deserto: “Parate viam Domini, rectas facite semitas eius. 5 Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur; et erunt prava in directa, et aspera in vias planas: 6 et videbit omnis caro salutare Dei” ”. 7 Dicebat ergo ad turbas, quae exibant, ut baptizarentur ab ipso: “ Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? 8 Facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere in vobis ipsis: “Patrem habemus Abraham”; dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare Abrahae filios. 9 Iam enim et securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor non faciens fructum bonum exciditur et in ignem mittitur ”. 10 Et interrogabant eum turbae dicentes: “ Quid ergo faciemus? ”. 11 Respondens autem dicebat illis: “ Qui habet duas tunicas, det non habenti; et, qui habet escas, similiter faciat ”. 12 Venerunt autem et publicani, ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: “ Magister, quid faciemus? ”. 13 At ille dixit ad eos: “ Nihil amplius quam constitutum est vobis, faciatis ”. 14 Interrogabant autem eum et milites dicentes: “ Quid faciemus et nos? ”. Et ait illis: “ Neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris ”. 15 Existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Ioanne, ne forte ipse esset Christus, 16 respondit Ioannes dicens omnibus: “ Ego quidem aqua baptizo vos. Venit autem fortior me, cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni; 17 cuius ventilabrum in manu eius ad purgandam aream suam et ad congregandum triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inexstinguibili ”. 18 Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populum. 19 Herodes autem tetrarcha, cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis, quae fecit Herodes, 20 adiecit et hoc supra omnia et inclusit Ioannem in carcere. 21 Factum est autem, cum baptizaretur omnis populus, et Iesu baptizato et orante, apertum est caelum, 22 et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba super ipsum; et vox de caelo facta est: “ Tu es Filius meus dilectus; in te complacui mihi ”. 23 Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Ioseph, qui fuit Heli, 24 qui fuit Matthat, qui fuit Levi, qui fuit Melchi, qui fuit Iannae, qui fuit Ioseph, 25 qui fuit Matthathiae, qui fuit Amos, qui fuit Nahum, qui fuit Esli, qui fuit Naggae, 26 qui fuit Maath, qui fuit Matthathiae, qui fuit Semei, qui fuit Iosech, qui fuit Ioda, 27 qui fuit Ioanna, qui fuit Resa, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salathiel, qui fuit Neri, 28 qui fuit Melchi, qui fuit Addi, qui fuit Cosam, qui fuit Elmadam, qui fuit Her, 29 qui fuit Iesu, qui fuit Eliezer, qui fuit Iorim, qui fuit Matthat, qui fuit Levi, 30 qui fuit Simeon, qui fuit Iudae, qui fuit Ioseph, qui fuit Iona, qui fuit Eliachim, 31 qui fuit Melea, qui fuit Menna, qui fuit Matthatha, qui fuit Nathan, qui fuit David, 32 qui fuit Iesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, qui fuit Naasson, 33 qui fuit Aminadab, qui fuit Admin, qui fuit Arni, qui fuit Esrom, qui fuit Phares, qui fuit Iudae, 34 qui fuit Iacob, qui fuit Isaac, qui fuit Abrahae, qui fuit Thare, qui fuit Nachor, 35 qui fuit Seruch, qui fuit Ragau, qui fuit Phaleg, qui fuit Heber, qui fuit Sala, 36 qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxad, qui fuit Sem, qui fuit Noe, qui fuit Lamech, 37 qui fuit Mathusala, qui fuit Henoch, qui fuit Iared, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan, 38 qui fuit Enos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei.

Lk 3, 1-38





Verš 2
sub principe sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Dei super Ioannem Zachariae filium in deserto.
Sk 4:6 - et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Ioannes et Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali,

Verš 3
Et venit in omnem regionem circa Iordanem praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum,
Mt 3:1 - In diebus autem illis venit Ioannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae
Mk 1:4 - fuit Ioannes Baptista in deserto praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum.

Verš 4
sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae: “ Vox clamantis in deserto: “Parate viam Domini, rectas facite semitas eius.
Iz 40:3 - Vox clamantis: “ In deserto parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri.
Mt 3:3 - Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: “ Vox clamantis in deserto: "Parate viam Domini, rectas facite semitas eius!" ”.
Mk 1:3 - vox clamantis in deserto: “Parate viam Domini, rectas facite semitas eius” ”,
Jn 1:23 - Ait: “ Ego vox clamantis in deserto: “Dirigite viam Domini”, sicut dixit Isaias propheta ”.

Verš 38
qui fuit Enos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei.
Gn 5:3 - Vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth.

Verš 6
et videbit omnis caro salutare Dei” ”.
Ž 98:2 - Notum fecit Dominus salutare suum, in conspectu gentium revelavit iustitiam suam.
Iz 52:10 - Nudavit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium; et videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri.

Verš 7
Dicebat ergo ad turbas, quae exibant, ut baptizarentur ab ipso: “ Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira?
Mt 3:7 - Videns autem multos pharisaeorum et sadducaeorum venientes ad baptismum suum, dixit eis: “ Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a futura ira?
Mt 23:33 - Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a iudicio gehennae?

Verš 8
Facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere in vobis ipsis: “Patrem habemus Abraham”; dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare Abrahae filios.
Mt 3:9 - et ne velitis dicere intra vos: “Patrem habemus Abraham”; dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare Abrahae filios.
Jn 8:39 - Responderunt et dixerunt ei: “ Pater noster Abraham est ”. Dicit eis Iesus: “ Si filii Abrahae essetis, opera Abrahae faceretis.
Sk 13:26 - Viri fratres, filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum, nobis verbum salutis huius missum est.

Verš 9
Iam enim et securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor non faciens fructum bonum exciditur et in ignem mittitur ”.
Mt 3:10 - Iam enim securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur.
Mt 7:19 - Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur.

Verš 10
Et interrogabant eum turbae dicentes: “ Quid ergo faciemus? ”.
Sk 2:37 - His auditis, compuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et reliquos apostolos: “ Quid faciemus, viri fratres? ”.

Verš 11
Respondens autem dicebat illis: “ Qui habet duas tunicas, det non habenti; et, qui habet escas, similiter faciat ”.
Jak 2:13 - Iudicium enim sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam; superexsultat misericordia iudicio.
Jak 2:15 - Si frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano,
1Jn 3:17 - Qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo?

Verš 34
qui fuit Iacob, qui fuit Isaac, qui fuit Abrahae, qui fuit Thare, qui fuit Nachor,
Gn 11:10 - Hae sunt generationes Sem. Sem centum erat annorum, quando genuit Arphaxad biennio post diluvium;

Verš 16
respondit Ioannes dicens omnibus: “ Ego quidem aqua baptizo vos. Venit autem fortior me, cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni;
Mt 3:11 - Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam; qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare; ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni,
Mk 1:8 - Ego baptizavi vos aqua; ille vero baptizabit vos in Spiritu Sancto ”.
Jn 1:26 - Respondit eis Ioannes dicens: “ Ego baptizo in aqua; medius vestrum stat, quem vos non scitis,
Sk 1:5 - quia Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu Sancto non post multos hos dies ”.
Sk 11:16 - Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: “Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu Sancto”.
Sk 19:4 - Dixit autem Paulus: “ Ioannes baptizavit baptisma paenitentiae, populo dicens in eum, qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est in Iesum ”.
Iz 44:3 - Effundam enim aquas super terram sitientem et fluenta super aridam; effundam spiritum meum super semen tuum et benedictionem meam super stirpem tuam:
Joe 2:28 -
Sk 2:4 - et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis, prout Spiritus dabat eloqui illis.
Sk 11:15 - Cum autem coepissem loqui, decidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et super nos in initio.

Verš 17
cuius ventilabrum in manu eius ad purgandam aream suam et ad congregandum triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inexstinguibili ”.
Mt 3:12 - cuius ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili ”.

Verš 19
Herodes autem tetrarcha, cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis, quae fecit Herodes,
Mt 14:3 - Herodes enim tenuit Ioannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui.
Mk 6:18 - Dicebat enim Ioannes Herodi: “ Non licet tibi habere uxorem fratris tui ”.

Verš 21
Factum est autem, cum baptizaretur omnis populus, et Iesu baptizato et orante, apertum est caelum,
Mt 3:13 - Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo.
Mk 1:9 - Et factum est in diebus illis, venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Ioanne.
Jn 1:32 - Et testimonium perhibuit Ioannes dicens: “ Vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo, et mansit super eum;

Verš 22
et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba super ipsum; et vox de caelo facta est: “ Tu es Filius meus dilectus; in te complacui mihi ”.
Iz 42:1 - Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacet sibi in illo anima mea; dedi spiritum meum super eum, iudicium gentibus proferet.
Mt 17:5 - Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens: “ Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite ”.
Mk 9:7 - Et facta est nubes obumbrans eos, et venit vox de nube: “ Hic est Filius meus dilectus; audite illum ”.
Lk 9:35 - Et vox facta est de nube dicens: “ Hic est Filius meus electus; ipsum audite ”.
Kol 1:13 - qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae,
2Pt 1:17 - Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce prolata ad eum huiuscemodi a magnifica gloria: “ Filius meus, dilectus meus hic est, in quo ego mihi complacui ”;

Verš 23
Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Ioseph, qui fuit Heli,
Mt 13:55 - Nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria, et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas?
Jn 6:42 - et dicebant: “ Nonne hic est Iesus filius Ioseph, cuius nos novimus patrem et matrem? Quomodo dicit nunc: “De caelo descendi”? ”.

Lk 3,1-18 - Mt 3, 1-12; Mk 1, 1-18; Jn 1, 19-31.

Lk 3,1 - Lukáš opisuje skutočné udalosti a zvýrazňuje to tým, že dejiny spásy včleňuje do svetských dejín. Presne určuje čas vystúpenia Jána Krstiteľa.

Lk 3,2 - Veľkňaz Annáš bol v tom čase už zosadený. Jeho zaťa Kajfáša Rimania ustanovili za úradujúceho veľkňaza. Pre Židov však zostal veľkňazom aj naďalej Annáš. Jeho vplyv nezanikol ani po zosadení. Preto Lukáš spomína oboch, Annáša aj Kajfáša.

Lk 3,4-6 - Iz 40, 3-5.

Lk 3,19-20 - Mt 14, 3-12; Mk 6, 17-29.

Lk 3,21-22 - Mt 3, 13-17; Mk 1, 9-11; Jn 1, 32-34.

Lk 3,23-38 - Mt 1, 17.Ježišov rodokmeň u Lk sa v mnohom odlišuje od Matúšovho. Lukášovo evanjelium je určené pre obrátených z pohanstva, preto so zreteľom na nich i rodokmeň Ježiša Krista ide až k samému praotcovi celého ľudského pokolenia, aby aj tým vyniklo, že Ježiš je Spasiteľom všetkých ľudí. - Jozefovi predkovia sú u Lk iní ako u Mt. Vysvetlenie podávajú svätí otcovia, odvolávajúc sa na švagrovské manželstvo, a myslia, že oba rodokmene uvádzajú predkov sv. Jozefa. Jeden evanjelista však uvádza prirodzený pôvod sv. Jozefa (Mt), druhý zasa legálny pôvod (Lk) podľa ustanovenia o švagrovskom manželstve (Dt 25, 5-6). Podľa toho Jakub (u Mt) a Héli (u Lk) boli by vlastní bratia od spoločnej matky. Héli zomrel bez potomka. Jeho vdovu si vzal Jakub a od nej mal syna Jozefa. Tak môže byť Jozef súčasne synom Jakubovým (prirodzeným) a Héliho (legálnym).