výhody registrácie

Evanjelium podľa Lukáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Lk 23, 1-55

1 Et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pi latum. 2 Coeperunt autem accusare illum dicentes: “ Hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dare Caesari et dicentem se Christum regem esse ”. 3 Pilatus autem interrogavit eum dicens: “ Tu es rex Iudaeorum? ”. At ille respondens ait: “ Tu dicis ”. 4 Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: “ Nihil invenio causae in hoc homine ”. 5 At illi invalescebant dicentes: “ Commovet populum docens per universam Iudaeam et in cipiens a Galilaea usque huc! ”. 6 Pilatus autem audiens interrogavit si homo Galilaeus esset; 7 et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus. 8 Herodes autem, viso Iesu, gavisus est valde; erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audiret de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. 9 Interrogabat autem illum multis sermonibus; at ipse nihil illi respondebat. 10 Stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum. 11 Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et illusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum. 12 Facti sunt autem amici inter se Herodes et Pilatus in ipsa die; nam antea inimici erant ad invicem. 13 Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe, 14 dixit ad illos: “ Obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his, in quibus eum accusatis, 15 sed neque Herodes; remisit enim illum ad nos. Et ecce nihil dignum morte actum est ei. 16 Emendatum ergo illum dimittam ”. 18 Exclamavit autem universa turba dicens: “ Tolle hunc et dimitte nobis Barabbam! ”, 19 qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem. 20 Iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum, 21 at illi succlamabant dicentes: “ Crucifige, crucifige illum! ”. 22 Ille autem tertio dixit ad illos: “ Quid enim mali fecit iste? Nullam causam mortis invenio in eo; corripiam ergo illum et dimittam ”. 23 At illi instabant vocibus magnis postulantes, ut crucifigeretur, et invalescebant voces eorum. 24 Et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum: 25 dimisit autem eum, qui propter seditionem et homicidium missus fuerat in carcerem, quem petebant; Iesum vero tradidit voluntati eorum. 26 Et cum abducerent eum, apprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et imposuerunt illi crucem portare post Iesum. 27 Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quae plangebant et lamentabant eum. 28 Conversus autem ad illas Iesus dixit: “ Filiae Ierusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros, 29 quoniam ecce venient dies, in quibus dicent: “Beatae steriles et ventres, qui non genuerunt, et ubera, quae non lactaverunt!”. 30 Tunc incipient dicere montibus: “Cadite super nos!”, et collibus: “Operite nos!”, 31 quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet? ”. 32 Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur. 33 Et postquam venerunt in locum, qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt eum et latrones, unum a dextris et alterum a sinistris. 34 Iesus autem dicebat: “ Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt ”. Dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes. 35 Et stabat populus exspectans. Et deridebant illum et principes dicentes: “ Alios salvos fecit; se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus! ”. 36 Illudebant autem ei et milites accedentes, acetum offerentes illi 37 et dicentes: “ Si tu es rex Iudaeorum, salvum te fac! ”. 38 Erat autem et superscriptio super illum: “ Hic est rex Iudaeorum ”. 39 Unus autem de his, qui pendebant, latronibus blasphemabat eum dicens: “ Nonne tu es Christus? Salvum fac temetipsum et nos! ”. 40 Respondens autem alter increpabat illum dicens: “ Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es? 41 Et nos quidem iuste, nam digna factis recipimus! Hic vero nihil mali gessit ”. 42 Et dicebat: “ Iesu, memento mei, cum veneris in regnum tuum ”. 43 Et dixit illi: “ Amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso ”. 44 Et erat iam fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in universa terra usque in horam nonam, 45 et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium. 46 Et clamans voce magna Iesus ait: “ Pater, in manus tuas commendo spiritum meum ”; et haec dicens exspiravit. 47 Videns autem centurio, quod factum fuerat, glorificavit Deum dicens: “ Vere hic homo iustus erat! ”. 48 Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant, quae fiebant, percutientes pectora sua revertebantur. 49 Stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres, quae secutae erant eum a Galilaea, haec videntes. 50 Et ecce vir nomine Ioseph, qui erat decurio, vir bonus et iustus 51 Chic non consenserat consilio et actibus eorum — ab Arimathaea civitate Iudaeorum, qui exspectabat regnum Dei, 52 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu 53 et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. 54 Et dies erat Parasceves, et sabbatum illucescebat. 55 Subsecutae autem mulieres, quae cum ipso venerant de Galilaea, viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius; 56 et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.

Lk 23, 1-55





Verš 1
Et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pi latum.
Mt 27:2 - Et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pilato praesidi.
Mk 15:1 - Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis, id est universum concilium, vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato.
Jn 18:28 - Adducunt ergo Iesum a Caipha in praetorium. Erat autem mane. Et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent Pascha.

Verš 2
Coeperunt autem accusare illum dicentes: “ Hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dare Caesari et dicentem se Christum regem esse ”.
Mt 17:25 - Ait: “ Etiam”. Et cum intrasset domum, praevenit eum Iesus dicens: “ Quid tibi videtur, Simon? Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? A filiis suis an ab alienis? ”.
Mt 22:21 - Dicunt ei: “ Caesaris ”. Tunc ait illis: “ Reddite ergo, quae sunt Caesaris, Caesari et, quae sunt Dei, Deo ”.
Mk 12:17 - Iesus autem dixit illis: “ Quae sunt Caesaris, reddite Caesari et, quae sunt Dei, Deo ”. Et mirabantur super eo.
Lk 20:25 - At illi dixerunt: “ Caesaris ”. Et ait illis: “ Reddite ergo, quae Caesaris sunt, Caesari et, quae Dei sunt, Deo ”.
Rim 13:7 - Reddite omnibus debita: cui tributum tributum, cui vectigal vectigal, cui timorem timorem, cui honorem honorem.
Sk 17:7 - quos suscepit Iason; et hi omnes contra decreta Caesaris faciunt, regem alium dicentes esse, Iesum ”.

Verš 3
Pilatus autem interrogavit eum dicens: “ Tu es rex Iudaeorum? ”. At ille respondens ait: “ Tu dicis ”.
Mt 27:11 - Iesus autem stetit ante praesidem; et interrogavit eum praeses dicens: “ Tu es Rex Iudaeorum? ”. Dixit autem Iesus: “ Tu dicis ”.
Mk 15:2 - Et interrogavit eum Pilatus: “ Tu es rex Iudaeorum? ”. At ille respondens ait illi: “ Tu dicis ”.
Jn 18:33 - Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei: “ Tu es rex Iudaeorum? ”.

Verš 7
et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus.
Lk 3:1 - Anno autem quinto decimo im perii Tiberii Caesaris, procu rante Pontio Pilato Iudaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha Ituraeae et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha,

Verš 8
Herodes autem, viso Iesu, gavisus est valde; erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audiret de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri.
Lk 9:7 - Audivit autem Herodes tetrarcha omnia, quae fiebant, et haesitabat, eo quod diceretur a quibusdam: “ Ioannes surrexit a mortuis ”;

Verš 12
Facti sunt autem amici inter se Herodes et Pilatus in ipsa die; nam antea inimici erant ad invicem.
Sk 4:27 - Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel

Verš 13
Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe,
Mt 27:23 - Ait autem: “ Quid enim mali fecit? ”. At illi magis clamabant dicentes: “ Crucifigatur! ”.
Mk 15:14 - Pilatus vero dicebat eis: “ Quid enim mali fecit? ”. At illi magis clamaverunt: “ Crucifige eum! ”.
Jn 18:38 - Dicit ei Pilatus: “ Quid est veritas? ”. Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Iudaeos et dicit eis: “ Ego nullam invenio in eo causam.
Jn 19:4 - Et exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: “ Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia in eo invenio causam nullam ”.

Verš 17
Mt 27:15 - Per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere turbae unum vinctum, quem voluissent.
Mk 15:6 - Per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis, quem peterent.
Jn 18:39 - Est autem consuetudo vobis, ut unum dimittam vobis in Pascha; vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum? ”.

Verš 18
Exclamavit autem universa turba dicens: “ Tolle hunc et dimitte nobis Barabbam! ”,
Sk 3:14 - vos autem Sanctum et Iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobis,

Verš 24
Et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum:
Mt 27:26 - Tunc dimisit illis Barabbam; Iesum autem flagellatum tradidit, ut crucifigeretur.
Mk 15:15 - Pilatus autem, volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam et tradidit Iesum flagellis caesum, ut crucifigeretur.
Jn 19:16 - Tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur. Susceperunt ergo Iesum.

Verš 26
Et cum abducerent eum, apprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et imposuerunt illi crucem portare post Iesum.
Mt 27:32 - Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum nomine Simonem; hunc angariaverunt, ut tolleret crucem eius.
Mk 15:21 - Et angariant praetereuntem quempiam Simonem Cyrenaeum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem eius.

Verš 30
Tunc incipient dicere montibus: “Cadite super nos!”, et collibus: “Operite nos!”,
Iz 2:19 - Et introibunt in speluncas petrarum et in voragines terrae a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius, cum surrexerit percutere terram.
Oz 10:8 - Et disperdentur excelsa impietatis, peccatum Israel; spina et tribulus ascendet super aras eorum, et dicent montibus: “ Operite nos! ” et collibus: “ Cadite super nos! ”.
Zjv 6:16 - et dicunt montibus et petris: “ Cadite super nos et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira Agni,
Zjv 9:6 - Et in diebus illis quaerent homines mortem et non invenient eam; et desiderabunt mori, et fugit mors ab ipsis.

Verš 31
quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet? ”.
Jer 25:29 - quia ecce in civitate, super quam invocatum est nomen meum, ego incipio affligere, et vos immunes eritis? Non eritis immunes; gladium enim ego voco super omnes habitatores terrae, dicit Dominus exercituum.
1Pt 4:17 - Quoniam tempus est, ut incipiat iudicium a domo Dei; si autem primum a nobis, qui finis eorum, qui non credunt Dei evangelio?

Verš 32
Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.
Jn 19:18 - ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Iesum.

Verš 33
Et postquam venerunt in locum, qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt eum et latrones, unum a dextris et alterum a sinistris.
Mt 27:33 - Et venerunt in locum, qui dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus,
Mt 27:38 - Tunc crucifiguntur cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris.
Mk 15:22 - Et perducunt illum in Golgotha locum, quod est interpretatum Calvariae locus.
Jn 19:18 - ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Iesum.

Verš 34
Iesus autem dicebat: “ Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt ”. Dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes.
Sk 7:60 - Positis autem genibus clamavit voce magna: “ Domine, ne statuas illis hoc peccatum ”; et cum hoc dixisset, obdormivit.
1Kor 4:12 - et laboramus operantes manibus nostris; maledicti benedicimus, persecutionem passi sustinemus,
Ž 22:18 - et dinumeravi omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me;
Mt 27:35 - Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius sortem mittentes
Mk 15:24 - Et crucifigunt eum et dividunt vestimenta eius, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.
Jn 19:23 - Milites ergo cum crucifixissent Iesum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum.

Verš 35
Et stabat populus exspectans. Et deridebant illum et principes dicentes: “ Alios salvos fecit; se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus! ”.
Mt 27:39 - Praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua
Mk 15:29 - Et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes: “ Vah, qui destruit templum et in tribus diebus aedificat;

Verš 38
Erat autem et superscriptio super illum: “ Hic est rex Iudaeorum ”.
Mt 27:37 - Et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam: “ Hic est Iesus Rex Iudaeorum ”.
Mk 15:26 - Et erat titulus causae eius inscriptus: “ Rex Iudaeorum ”.
Jn 19:19 - Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem; erat autem scriptum: “ Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum ”.

Verš 44
Et erat iam fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in universa terra usque in horam nonam,
Mt 27:45 - A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam.
Mk 15:33 - Et, facta hora sexta, tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam.

Verš 45
et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium.
Mt 27:51 - Et ecce velum templi scissum est a summo usque deorsum in duas partes, et terra mota est, et petrae scissae sunt;
Mk 15:38 - Et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum.

Verš 46
Et clamans voce magna Iesus ait: “ Pater, in manus tuas commendo spiritum meum ”; et haec dicens exspiravit.
Ž 31:5 - Educes me de laqueo, quem absconderunt mihi, quoniam tu es fortitudo mea.
Mt 27:50 - Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum.
Mk 15:37 - Iesus autem, emissa voce magna, exspiravit.
Jn 19:30 - Cum ergo accepisset acetum, Iesus dixit: “ Consummatum est! ”. Et inclinato capite tradidit spiritum.
Sk 7:59 - Et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem: “ Domine Iesu, suscipe spiritum meum ”.

Verš 47
Videns autem centurio, quod factum fuerat, glorificavit Deum dicens: “ Vere hic homo iustus erat! ”.
Mt 27:54 - Centurio autem et, qui cum eo erant custodientes Iesum, viso terrae motu et his, quae fiebant, timuerunt valde dicentes: “ Vere Dei Filius erat iste! ”.
Mk 15:39 - Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans exspirasset, ait: “ Vere homo hic Filius Dei erat ”.

Verš 50
Et ecce vir nomine Ioseph, qui erat decurio, vir bonus et iustus
Mt 27:57 - Cum sero autem factum esset, venit homo dives ab Arimathaea nomine Ioseph, qui et ipse discipulus erat Iesu.
Mk 15:43 - venit Ioseph ab Arimathaea nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum et petiit corpus Iesu.
Jn 19:38 - Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathaea, qui erat discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudaeorum, ut tolleret corpus Iesu; et permisit Pilatus. Venit ergo et tulit corpus eius.

Verš 53
et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat.
Mt 12:40 - Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus.
Mt 26:12 - Mittens enim haec unguentum hoc supra corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
Mt 27:59 - Et accepto corpore, Ioseph involvit illud in sindone munda
Mk 15:46 - Is autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento, quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.

Verš 55
Subsecutae autem mulieres, quae cum ipso venerant de Galilaea, viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius;
Lk 8:2 - et mulieres aliquae, quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus: Maria, quae vocatur Magdalene, de qua daemonia septem exierant,

Lk 23,1-7 - Mt 27, 11-14; Mk 15, 2-5; Jn 18, 28-38.

Lk 23,7 - Je to Herodes Antipas, vladár Galiley a Zajordánska, syn Herodesa Veľkého. Veľkonočná slávnosť i jeho priviedla do Jeruzalema. Zvedavého vraha Jána Krstiteľa a cudzoložníka Ježiš nepokladal za hodného, aby k nemu prehovoril čo len slovo.

Lk 23,13-24 - Mt 27, 15-26; Mk 15, 6-15; Jn 18, 39-40.

Lk 23,17 - "Bol povinný prepustiť im na sviatky jedného" - dodatok, ktorý sa zdá byť vysvetľujúcou glosou. Je u Mt 27, 15.

Lk 23,26-32 - Mt 27, 31-34; Mk 15, 20-23; Jn 19, 17.

Lk 23,31 - Zmysel Ježišových slov je: Keď sa tak kruto a neúprosne zachádza s nevinným (zelený strom je obraz spravodlivého - Ž 1, 3), o čo prísnejšie a neúprosnejšie budú potrestaní hriešnici, zaťažení ťažkými hriechmi.

Lk 23,33 - "Lebka", čiže Golgota (z aram.) alebo Kalvária (z lat.). Miesto ukrižovania sa tak nazývalo pravdepodobne preto, že malo tvar ľudskej lebky.

Lk 23,33-34 - Mt 27, 35-38; Mk 15, 24-28; Jn 19, 17-24.

Lk 23,35-38 - Mt 27, 39-44; Mk 15, 29-32.

Lk 23,44-46 - Mt 27, 45-50; Mk 15, 33-37; Jn 19, 25-30.

Lk 23,47-49 - Mt 27, 51-56; Mk 15, 38-41; Jn 19, 31-37.

Lk 23,47 - "Keď videl, čo sa stalo" - pri ukrižovaní sa totiž odohrali viaceré pozoruhodné udalosti: nastala tma, Ježiš sa nahlas modlil, ďalej sa udiali ja- vy v prírode, o ktorých hovorí Mt 27, 51-54; Mk 15, 39.

Lk 23,50-56 - Mt 27, 57-61; Mk 15, 42-47; Jn 19, 38-42.