Verš 1
Appropinquabat autem dies festus Azymorum, qui dici tur Pascha.
Ex 12:15 - Septem diebus azyma comedetis. Iam in die primo non erit fermentum in domibus vestris; quicumque comederit fermentatum, a primo die usque ad diem septimum, peribit anima illa de Israel.
Mt 26:2 - “ Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis traditur, ut crucifigatur ”.
Mk 14:1 - Erat autem Pascha et Azy ma post biduum. Et quaerebant summi sacerdotes et scribae, quomodo eum dolo tenerent et occiderent;
Verš 2
Et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent; timebant vero plebem.
Ž 2:2 - Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius:
Jn 11:47 - Collegerunt ergo pontifices et pharisaei concilium et dicebant: “ Quid facimus, quia hic homo multa signa facit?
Sk 4:27 - Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel
Verš 3
Intravit autem Satanas in Iudam, qui cognominabatur Iscarioth, unum de Duodecim;
Mt 26:14 - Tunc abiit unus de Duodecim, qui dicebatur Iudas Iscariotes, ad principes sacerdotum
Mk 14:10 - Et Iudas Iscarioth, unus de Duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis.
Jn 13:27 - Et post buccellam tunc introivit in illum Satanas. Dicit ergo ei Iesus: “ Quod facis, fac citius ”.
Verš 7
Venit autem dies Azymorum, in qua necesse erat occidi Pascha.
Mt 26:17 - Prima autem Azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: “ Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? ”.
Mk 14:12 - Et primo die Azymorum, quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli eius: “ Quo vis eamus et paremus, ut manduces Pascha? ”.
Verš 14
Et cum facta esset hora, discubuit, et apostoli cum eo.
Mt 26:20 - Vespere autem facto, discumbebat cum Duodecim.
Mk 14:17 - Et vespere facto, venit cum Duodecim.
Verš 19
Et accepto pane, gratias egit et fregit et dedit eis dicens: “ Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur. Hoc facite in meam commemorationem ”.
Mt 26:26 - Cenantibus autem eis, accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis et ait: “ Accipite, comedite: hoc est corpus meum ”.
Mk 14:22 - Et manducantibus illis, accepit panem et benedicens fregit et dedit eis et ait: “ Sumite: hoc est corpus meum ”.
1Kor 11:23 - Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Iesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem
Verš 21
Verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa;
Mt 26:23 - At ipse respondens ait: “ Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.
Mk 14:18 - Et discumbentibus eis et manducantibus, ait Iesus: “ Amen dico vobis: Unus ex vobis me tradet, qui manducat mecum ”.
Jn 13:21 - Cum haec dixisset Iesus, turbatus est spiritu et protestatus est et dixit: “ Amen, amen dico vobis: Unus ex vobis tradet me ”.
Verš 22
et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit; verumtamen vae illi homini, per quem traditur! ”.
Ž 41:9 - “ Maleficium effusum est in eo; et, qui decumbit, non adiciet ut resurgat ”.
Jn 13:18 - Non de omnibus vobis dico, ego scio, quos elegerim, sed ut impleatur Scriptura: “Qui manducat meum panem, levavit contra me calcaneum suum”.
Sk 1:6 - Igitur qui convenerant, interrogabant eum dicentes: “ Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israeli? ”.
Verš 25
Dixit autem eis: “ Reges gentium dominantur eorum; et, qui potestatem habent super eos, benefici vocantur.
Mt 20:25 - Iesus autem vocavit eos ad se et ait: “ Scitis quia principes gentium dominantur eorum et, qui magni sunt, potestatem exercent in eos.
Mk 10:42 - Et vocans eos Iesus ait illis: “ Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum.
Verš 26
Vos autem non sic, sed qui maior est in vobis, fiat sicut iunior; et, qui praecessor est, sicut ministrator.
1Pt 5:3 - neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregis.
Lk 9:48 - et ait illis: “ Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit; et, quicumque me receperit, recipit eum, qui me misit; nam qui minor est inter omnes vos, hic maior est ”.
Verš 27
Nam quis maior est: qui recumbit, an qui ministrat? Nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat.
Mt 20:28 - sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis ”.
Jn 13:14 - Si ergo ego lavi vestros pedes, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes.
Flp 2:7 - sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus; et habitu inventus ut homo,
Verš 29
et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum,
Lk 12:32 - Noli timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum.
Verš 30
ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israel.
Mt 19:28 - Iesus autem dixit illis: “ Amen dico vobis quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in throno gloriae suae, sedebitis et vos super thronos duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel.
Zjv 3:21 - Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius.
Verš 31
Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum;
1Pt 5:8 - Sobrii estote, vigilate. Adversarius vester Diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret.
Verš 34
Et ille dixit: “ Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me ”.
Mt 26:34 - Ait illi Iesus: “ Amen dico tibi: In hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis ”.
Mk 14:30 - Et ait illi Iesus: “ Amen dico tibi: Tu hodie, in nocte hac, priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus ”.
Jn 13:38 - Respondet Iesus: “ Animam tuam pro me pones? Amen, amen dico tibi: Non cantabit gallus, donec me ter neges.
Verš 35
Et dixit eis: “ Quando misi vos sine sacculo et pera et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? ”. At illi dixerunt: “ Nihil ”.
Mt 10:9 - Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris,
Mk 6:8 - et praecepit eis, ne quid tollerent in via nisi virgam tantum: non panem, non peram neque in zona aes,
Lk 9:3 - et ait ad illos: “ Nihil tuleritis in via, neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis.
Verš 37
Dico enim vobis: Hoc, quod scriptum est, oportet impleri in me, illud: “Cum iniustis deputatus est”. Etenim ea, quae sunt de me, adimpletionem habent ”.
Iz 53:12 - Ideo dispertiam ei multos, et cum fortibus dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam et cum sceleratis reputatus est; et ipse peccatum multorum tulit et pro transgressoribus rogat.
Mk 15:28 -
Verš 39
Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum; secuti sunt autem illum et discipuli.
Mt 26:36 - Tunc venit Iesus cum illis in praedium, quod dicitur Gethsemani. Et dicit discipulis: “ Sedete hic, donec vadam illuc et orem ”.
Mk 14:32 - Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani; et ait discipulis suis: “ Sedete hic, donec orem ”.
Jn 8:1 - Iesus autem perrexit in montem Oliveti.
Jn 18:1 - Haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli eius.
Verš 41
Et ipse avulsus est ab eis, quantum iactus est lapidis, et, positis genibus, orabat
Mt 26:39 - Et progressus pusillum, procidit in faciem suam orans et dicens: “ Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu ”.
Mk 14:35 - Et cum processisset paululum, procidebat super terram et orabat, ut, si fieri posset, transiret ab eo hora;
Verš 42
dicens: “ Pater, si vis, transfer calicem istum a me; verumtamen non mea voluntas sed tua fiat ”.
Jn 6:38 - quia descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius, qui misit me.
Verš 44
Et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram.
Jn 12:27 - Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hora hac? Sed propterea veni in horam hanc.
Heb 5:7 - Qui in diebus carnis suae, preces supplicationesque ad eum, qui possit salvum illum a morte facere, cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia,
Verš 47
Adhuc eo loquente, ecce turba; et, qui vocabatur Iudas, unus de Duodecim, antecedebat eos et appropinquavit Iesu, ut oscularetur eum.
Mt 26:47 - Et adhuc ipso loquente, ecce Iudas, unus de Duodecim, venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum et senioribus populi.
Mk 14:43 - Et confestim, adhuc eo loquente, venit Iudas unus ex Duodecim, et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et scribis et senioribus.
Jn 18:3 - Iudas ergo, cum accepisset cohortem et a pontificibus et pharisaeis ministros, venit illuc cum lanternis et facibus et armis.
Verš 50
Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram.
Mt 26:51 - Et ecce unus ex his, qui erant cum Iesu, extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius.
Mk 14:47 - Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam.
Verš 52
Dixit autem Iesus ad eos, qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores: “ Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus?
Mt 26:55 - In illa hora dixit Iesus turbis: “ Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me? Cotidie sedebam docens in templo, et non me tenuistis ”.
Mk 14:48 - Et respondens Iesus ait illis: “ Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me?
Verš 54
Comprehendentes autem eum, duxerunt et introduxerunt in domum principis sacerdotum. Petrus vero sequebatur a longe.
Mt 26:57 - Illi autem tenentes Iesum duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribae et seniores convenerant.
Mk 14:53 - Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem; et conveniunt omnes summi sacerdotes et seniores et scribae.
Jn 18:12 - Cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum comprehenderunt Iesum et ligaverunt eum
Jn 18:24 - Misit ergo eum Annas ligatum ad Caipham pontificem.
Verš 55
Accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis, sedebat Petrus in medio eorum.
Mt 26:69 - Petrus vero sedebat foris in atrio; et accessit ad eum una ancilla dicens: “ Et tu cum Iesu Galilaeo eras! ”.
Mk 14:54 - Et Petrus a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem.
Mk 14:66 - Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis
Jn 18:16 - Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae et introduxit Petrum.
Jn 18:25 - Erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: “ Numquid et tu ex discipulis eius es? ”. Negavit ille et dixit: “ Non sum! ”.
Verš 61
Et conversus Dominus respexit Petrum; et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixit ei: “ Priusquam gallus cantet hodie, ter me negabis ”.
Mt 26:34 - Ait illi Iesus: “ Amen dico tibi: In hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis ”.
Mt 26:75 - et recordatus est Petrus verbi Iesu, quod dixerat: “ Priusquam gallus cantet, ter me negabis ”. Et egressus foras ploravit amare.
Mk 14:72 - Et statim iterum gallus cantavit; et recordatus est Petrus verbi, sicut dixerat ei Iesus: “ Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis ”. Et coepit flere.
Jn 13:38 - Respondet Iesus: “ Animam tuam pro me pones? Amen, amen dico tibi: Non cantabit gallus, donec me ter neges.
Jn 18:27 - Iterum ergo negavit Petrus; et statim gallus cantavit.
Verš 63
Et viri, qui tenebant illum, illudebant ei caedentes;
Mt 26:67 - Tunc exspuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt; alii autem palmas in faciem ei dederunt
Mk 14:65 - Et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei: “ Prophetiza ”; et ministri alapis eum caedebant.
Jób 16:10 - Aperuerunt super me ora sua et exprobrantes percusserunt maxillam meam, simul conferti contra me.
Iz 50:6 - Dorsum meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus: faciem meam non averti ab increpationibus et sputis.
Jn 19:3 - et veniebant ad eum et dicebant: “ Ave, rex Iudaeorum! ”, et dabant ei alapas.
Verš 66
Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum
Ž 2:2 - Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius:
Mt 27:1 - Mane autem facto, consi lium inierunt omnes princi pes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum, ut eum morti traderent.
Mk 15:1 - Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis, id est universum concilium, vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato.
Jn 18:28 - Adducunt ergo Iesum a Caipha in praetorium. Erat autem mane. Et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent Pascha.
Verš 69
Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei ”.
Dan 7:9 - Aspiciebam, donec throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit. Vestimentum eius quasi nix candidum, et capilli capitis eius quasi lana munda; thronus eius flammae ignis, rotae eius ignis accensus.
Mt 16:27 - Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opus eius.
Mt 24:30 - Et tunc parebit signum Filii hominis in caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria multa;
Mt 25:31 - Cum autem venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super thronum gloriae suae.
Mt 26:64 - Dicit illi Iesus: “ Tu dixisti. Verumtamen dico vobis: Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris Virtutis et venientem in nubibus caeli ”.
Mk 14:62 - Iesus autem dixit: “ Ego sum, et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli ”.
Sk 1:11 - qui et dixerunt: “ Viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum ”.
1Sol 1:10 - et exspectare Filium eius de caelis, quem suscitavit ex mortuis, Iesum, qui eripit nos ab ira ventura.
Zjv 1:7 - Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt, et plangent se super eum omnes tribus terrae. Etiam, amen.
Lk 22,1-6 - Mt 26, 1-5. 14-16; Mk 14, 1-2. 10-11.
Lk 22,7-13 - Mt 26, 17-19; Mk 14, 12-16.
Lk 22,19-20 - Mt 26, 26-28; Mk 14, 22-24; 1 Kor 11, 23-25.
Lk 22,20 - Kalich premenenia bol kalich po skončení večere, keď sa vzdávali vďaky (porov. gr. eucharistia).
Lk 22,21-23 - Mt 26, 20-25; Mk 14, 17-21; Jn 13, 21-26.
Lk 22,24-27 - Mt 20, 25-28; Mk 10, 42-45.
Lk 22,25 - Niektorí panovníci, napr. egyptský Ptolomeus, boli poctení prívlastkom "euergetés", t. j. dobrodinca vlasti a štátu. Títo panovníci, ináč krutí, si vynucujú úctu, aj keď im podľa skutkov nepatrí. V Ježišovej spoločnosti si treba úctu získať láskou.
Lk 22,28-30 - Mt 19, 28.
Lk 22,31-34 - Mt 26, 31-35; Mk 14, 27-31; Jn 13, 36-38.
Lk 22,31-32 - Tento text zodpovedá Mt 16, 17-19. Ide v ňom o osobitné postavenie Petra aj v kruhu samých apoštolov. Pre Ježišovu modlitbu Šimon sa stane potvrdením a oporou vo viere pre svojich bratov, t. j. apoštolov a všetkých veriacich. Tieto slová naznačujú Petrov najvyšší a neomylný Učiteľský úrad v Cirkvi vo veciach viery a mravov.
Lk 22,35 sl - Až od vás odídem, prídu na vás také veľké prenasledovania, že podľa ľudského súdu by ste si mali kúpiť meč, aj keby ste mali preto predať šaty. Slová o zbrani sa tu nemajú chápať doslovne, ale v prenesenom zmysle. Apoštoli sa majú ozbrojiť duchovnými zbraňami.
Lk 22,37 - Iz 53, 12.
Lk 22,38 - Apoštoli berú Kristove slová doslovne, a preto ho upozorňujú, že majú dva meče. Ježiš vidí, že nechápu správne upozornenie o potrebe sily, a preto ďalší rozhovor krátko ukončí. Nevysvetľuje pravý zmysel svojich slov. Najbližšie udalosti ich aj tak presvedčia o tom, že nemyslel na meče zo železa, ale na duchovnú výzbroj (22, 49-51).
Lk 22,39-46 - Mt 26, 36-46; Mk 14, 32-42.
Lk 22,47-53 - Mt 26, 47-56; Mk 14, 43-50; Jn 18, 3-11.
Lk 22,54-62 - Mt 26, 69-75; Mk 14, 66-72; Jn 18, 15-18. 25-27.
Lk 22,61 - Ježiš pozrel na Petra, keď ho viedli nádvorím od Annáša ku Kajfášovi (porov. Jn 18, 24).
Lk 22,63-71 - Mt 26, 57-68; Mk 14, 53-65; Jn 18, 19-24.
Lk 22,66 - Pretože nočné zasadanie a rozsudok boli nezákonné, zišla sa veľrada ráno ešte raz. Lk nerozlišuje medzi prvým a druhým zasadaním veľrady ako Mk a Mt. On zaznamenáva samu udalosť bez bližšieho určenia.
Lk 22,69 - Ž 110, 1.