výhody registrácie

Evanjelium podľa Lukáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Lk 21, 1-38

1 Respiciens autem vidit eos, qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites. 2 Vidit autem quandam viduam pauperculam mittentem illuc minuta duo 3 et dixit: “ Vere dico vobis: Vidua haec pauper plus quam omnes misit. 4 Nam omnes hi ex abundantia sua miserunt in munera; haec autem ex inopia sua omnem victum suum, quem habebat, misit ”. 5 Et quibusdam dicentibus de templo, quod lapidibus bonis et donis ornatum, esset dixit: 6 “ Haec quae videtis, venient dies, in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur ”. 7 Interrogaverunt autem illum dicentes: “ Praeceptor, quando ergo haec erunt, et quod signum, cum fieri incipient? ”. 8 Qui dixit: “ Videte, ne seducamini. Multi enim venient in nomine meo dicentes: “Ego sum” et: “Tempus appropinquavit”. Nolite ergo ire post illos. 9 Cum autem audieritis proelia et seditiones, nolite terreri; oportet enim primum haec fieri, sed non statim finis ”. 10 Tunc dicebat illis: “ Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum; 11 et terrae motus magni et per loca fames et pestilentiae erunt, terroresque et de caelo signa magna erunt. 12 Sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias, et trahemini ad reges et praesides propter nomen meum; 13 continget autem vobis in testimonium. 14 Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis; 15 ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere vel contradicere omnes adversarii vestri. 16 Trademini autem et a parentibus et fratribus et cognatis et amicis, et morte afficient ex vobis, 17 et eritis odio omnibus propter nomen meum. 18 Et capillus de capite vestro non peribit. 19 In patientia vestra possidebitis animas vestras. 20 Cum autem videritis circumdari ab exercitu Ierusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio eius. 21 Tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant in montes; et, qui in medio eius, discedant; et, qui in regionibus, non intrent in eam. 22 Quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia, quae scripta sunt. 23 Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus! Erit enim pressura magna super terram et ira populo huic, 24 et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes, et Ierusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum. 25 Et erunt signa in sole et luna et stellis, et super terram pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum, 26 arescentibus hominibus prae timore et exspectatione eorum, quae supervenient orbi, nam virtutes caelorum movebuntur. 27 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate et gloria magna. 28 His autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra ”. 29 Et dixit illis similitudinem: “ Videte ficulneam et omnes arbores: 30 cum iam germinaverint, videntes vosmetipsi scitis quia iam prope est aestas. 31 Ita et vos, cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. 32 Amen dico vobis: Non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant. 33 Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. 34 Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae, et superveniat in vos repentina dies illa; 35 tamquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae. 36 Vigilate itaque omni tempore orantes, ut possitis fugere ista omnia, quae futura sunt, et stare ante Filium hominis ”. 37 Erat autem diebus docens in templo, noctibus vero exiens morabatur in monte, qui vocatur Oliveti. 38 Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.

Lk 21, 1-38





Verš 1
Respiciens autem vidit eos, qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites.
2Kr 12:9 - Acquieveruntque sacerdotes ultra non accipere pecuniam a populo nec instaurare sartatecta domus.
Mk 12:41 - Et sedens contra gazophylacium aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazophylacium; et multi divites iactabant multa.

Verš 3
et dixit: “ Vere dico vobis: Vidua haec pauper plus quam omnes misit.
2Kor 8:12 - Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum quod non habet.

Verš 5
Et quibusdam dicentibus de templo, quod lapidibus bonis et donis ornatum, esset dixit:
Mt 24:1 - Et egressus Iesus de templo ibat, et accesserunt discipuli eius, ut ostenderent ei aedificationes templi;
Mk 13:1 - Et cum egrederetur de tem plo, ait illi unus ex discipulis suis: “ Magister, aspice quales lapides et quales structurae ”.

Verš 6
“ Haec quae videtis, venient dies, in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur ”.
1Kr 9:7 - auferam Israel de superficie terrae, quam dedi eis, et templum, quod sanctificavi nomini meo, proiciam a conspectu meo; eritque Israel in proverbium et in fabulam cunctis populis,
Mi 3:12 - Propter hoc causa vestri Sion quasi ager arabitur, et Ierusalem quasi acervus lapidum erit, et mons templi in excelsa silvarum.
Lk 19:44 - et ad terram prosternent te et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae ”.

Verš 8
Qui dixit: “ Videte, ne seducamini. Multi enim venient in nomine meo dicentes: “Ego sum” et: “Tempus appropinquavit”. Nolite ergo ire post illos.
Jer 29:8 - Haec enim dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Non vos seducant prophetae vestri, qui sunt in medio vestrum, et divini vestri, et ne attendatis ad somnia vestra, quae vos somniatis,
Mt 24:4 - Et respondens Iesus dixit eis: “ Videte, ne quis vos seducat.
Ef 5:6 - Nemo vos decipiat inanibus verbis; propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae.
Kol 2:18 - Nemo vos bravio defraudet complacens sibi in humilitate et religione angelorum propter ea, quae vidit, ingrediens, frustra inflatus sensu carnis suae
2Sol 2:2 - ut non cito moveamini a sensu neque terreamini, neque per spiritum neque per verbum neque per epistulam tamquam per nos, quasi instet dies Domini.
1Jn 4:1 - Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint, quoniam multi pseudoprophetae prodierunt in mundum.
Jer 14:14 - Et dixit Dominus ad me: “ Falso prophetae vaticinantur in nomine meo: non misi eos et non praecepi eis neque locutus sum ad eos; visionem mendacem et divinationem et fraudulentiam et seductionem cordis sui prophetant vobis.
Jer 23:21 - Non mittebam prophetas, et ipsi currebant; non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant.

Verš 10
Tunc dicebat illis: “ Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum;
Iz 19:2 - “ Et concurrere faciam Aegyptios adversus Aegyptios; et pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum, civitas adversus civitatem, regnum adversus regnum.

Verš 12
Sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias, et trahemini ad reges et praesides propter nomen meum;
Mt 10:17 - Cavete autem ab hominibus; tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos;
Mt 24:9 - Tunc tradent vos in tribulationem et occident vos, et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.
Mk 13:9 - Videte autem vosmetipsos. Tradent vos conciliis, et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis.
Jn 16:2 - Absque synagogis facient vos; sed venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo.
Zjv 2:10 - Nihil horum timeas, quae passurus es. Ecce missurus est Diabolus ex vobis in carcerem, ut tentemini, et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae.
Sk 4:3 - et iniecerunt in eos manus et posuerunt in custodiam in crastinum; erat enim iam vespera.
Sk 5:18 - et iniecerunt manus in apostolos et posuerunt illos in custodia publica.
Sk 12:4 - quem cum apprehendisset, misit in carcerem tradens quattuor quaternionibus militum custodire eum, volens post Pascha producere eum populo.
Sk 16:24 - qui cum tale praeceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno.
Sk 25:23 - Altera autem die, cum venisset Agrippa et Berenice cum multa ambitione, et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis, et iubente Festo, adductus est Paulus.

Verš 14
Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis;
Mt 10:19 - Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini.
Mk 13:11 - Et cum duxerint vos tradentes, nolite praecogitare quid loquamini, sed, quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus.

Verš 15
ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere vel contradicere omnes adversarii vestri.
Ex 4:12 - Perge igitur, et ego ero in ore tuo; doceboque te quid loquaris ”.
Iz 54:17 - Omne vas, quod fictum est contra te, frustra erit. Et omnem linguam insurgentem tibi in iudicio confutabis: haec est hereditas servorum Domini et iustitia eorum ex me, dicit Dominus.
Mt 10:19 - Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini.
Sk 6:10 - et non poterant resistere sapientiae et Spiritui, quo loquebatur.

Verš 16
Trademini autem et a parentibus et fratribus et cognatis et amicis, et morte afficient ex vobis,
Mi 7:6 - quia filius contumeliam facit patri, filia consurgit adversus matrem suam, nurus adversus socrum suam: inimici hominis domestici eius.
Sk 7:59 - Et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem: “ Domine Iesu, suscipe spiritum meum ”.
Sk 12:2 - Occidit autem Iacobum fratrem Ioannis gladio.

Verš 17
et eritis odio omnibus propter nomen meum.
Mt 10:22 - Et eritis odio omnibus propter nomen meum; qui autem perseveraverit in finem, hic salvus erit.
Mk 13:13 - et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.

Verš 18
Et capillus de capite vestro non peribit.
1Sam 14:45 - Dixitque populus ad Saul: “ Ergone Ionathan morietur, qui fecit salutem hanc magnam in Israel? Hoc nefas est; vivit Dominus, quia non cadet capillus de capite eius in terram, quia cum Deo operatus est hodie ”. Liberavit ergo populus Ionathan, ut non moreretur.
2Sam 14:11 - Quae ait: “ Recordetur rex Domini Dei sui, ut non augeat ultor sanguinis perniciem, et nequaquam interficiant filium meum ”. Qui ait: “ Vivit Dominus, quia non cadet de capillis filii tui super terram ”.
1Kr 1:52 - Dixitque Salomon: “ Si fuerit vir bonus, non cadet ne unus quidem capillus eius in terram; sin autem malum inventum fuerit in eo, morietur ”.
Mt 10:30 - Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt.

Verš 20
Cum autem videritis circumdari ab exercitu Ierusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio eius.
Dan 9:27 - Confirmabit autem pactum multis hebdomade una; et in dimidio hebdomadi deficiet hostia et sacrificium, et erit super alam abominationis vastator, et usquedum consummatio et decretum effundantur super vastatorem ”.
Mt 24:15 - Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intellegat:
Mk 13:14 - Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intellegat: tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant in montes;

Verš 22
Quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia, quae scripta sunt.
Dan 9:26 - Et post hebdomades sexaginta duas occidetur christus; et nihil erit ei. Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus ducis venturi, et finis eius vastitas, et usque ad finem belli statuta desolatio.
Mt 24:15 - Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intellegat:
Mk 13:14 - Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intellegat: tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant in montes;

Verš 24
et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes, et Ierusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.
Rim 11:25 - Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc, ut non sitis vobis ipsis sapientes, quia caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret,

Verš 25
Et erunt signa in sole et luna et stellis, et super terram pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum,
Iz 13:10 - Quoniam stellae caeli et sidera eius non expandent lumen suum; obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo.
Ez 32:7 - et operiam, cum exstinctus fueris, caelum et nigrescere faciam stellas eius: solem nube tegam, et luna non dabit lumen suum;
Joe 2:31 -
Joe 3:15 -
Mt 24:29 - Statim autem post tribulationem dierum illorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur.
Mk 13:24 - Sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum,
Zjv 6:12 - Et vidi, cum aperuisset sigillum sextum, et terraemotus factus est magnus, et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus, et luna tota facta est sicut sanguis,

Verš 27
Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate et gloria magna.
Dan 7:10 - Fluvius igneus effluebat et egrediebatur a facie eius; milia milium ministrabant ei, et decies milies centena milia assistebant ei: iudicium sedit, et libri aperti sunt.
Mt 16:27 - Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opus eius.
Mt 24:30 - Et tunc parebit signum Filii hominis in caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria multa;
Mt 25:31 - Cum autem venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super thronum gloriae suae.
Mt 26:64 - Dicit illi Iesus: “ Tu dixisti. Verumtamen dico vobis: Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris Virtutis et venientem in nubibus caeli ”.
Mk 13:26 - Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.
Mk 14:62 - Iesus autem dixit: “ Ego sum, et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli ”.
Sk 1:11 - qui et dixerunt: “ Viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum ”.
2Sol 1:10 - cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt; quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo.
Zjv 1:7 - Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt, et plangent se super eum omnes tribus terrae. Etiam, amen.

Verš 28
His autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra ”.
Rim 8:23 - non solum autem, sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum exspectantes, redemptionem corporis nostri.

Verš 29
Et dixit illis similitudinem: “ Videte ficulneam et omnes arbores:
Mt 24:32 - Ab arbore autem fici discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est aestas.
Mk 13:28 - A ficu autem discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit et germinaverit folia, cognoscitis quia in proximo sit aestas.

Verš 33
Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
Ž 102:26 - Initio terram fundasti; et opera manuum tuarum sunt caeli.
Iz 51:6 - Levate in caelum oculos vestros et inspicite in terram deorsum, quia caeli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores eius sicut haec interibunt. Salus autem mea in sempiternum erit, et iustitia mea non deficiet.
Mt 24:35 - Caelum et terra transibunt, verba vero mea non praeteribunt.
Heb 1:11 - Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes ut vestimentum veterascent,

Verš 34
Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae, et superveniat in vos repentina dies illa;
Rim 13:13 - Sicut in die honeste ambulemus: non in comissationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione;
1Sol 5:6 - igitur non dormiamus sicut ceteri, sed vigilemus et sobrii simus.
1Pt 4:7 - Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes et vigilate in orationibus.

Verš 35
tamquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae.
1Sol 5:2 - ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet.
2Pt 3:10 - Adveniet autem dies Domini ut fur, in qua caeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, et terra et opera, quae in ea invenientur.
Zjv 3:3 - in mente ergo habe qualiter acceperis et audieris, et serva et paenitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam tamquam fur, et nescies qua hora veniam ad te.
Zjv 16:15 - Ecce venio sicut fur. Beatus, qui vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem eius.

Verš 36
Vigilate itaque omni tempore orantes, ut possitis fugere ista omnia, quae futura sunt, et stare ante Filium hominis ”.
Mt 24:42 - Vigilate ergo, quia nescitis qua die Dominus vester venturus sit.
Mt 25:13 - Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam.
Mk 13:33 - Videte, vigilate; nescitis enim, quando tempus sit.
Lk 12:40 - Et vos estote parati, quia, qua hora non putatis, Filius hominis venit ”.
1Sol 5:6 - igitur non dormiamus sicut ceteri, sed vigilemus et sobrii simus.

Verš 37
Erat autem diebus docens in templo, noctibus vero exiens morabatur in monte, qui vocatur Oliveti.
Jn 8:2 - Diluculo autem iterum venit in templum, et omnis populus veniebat ad eum, et sedens docebat eos.

Lk 21,1-4 - Mk 12, 41-44.

Lk 21,5-7 - Mt 24, 1-3; Mk 13, 1-4.

Lk 21,8-19 - Mt 24, 4-22; Mk 13, 5-13.

Lk 21,20-24 - Mt 24, 15-21; Mk 13, 14-19.

Lk 21,25-28 - Mt 24, 29-31; Mk 13, 24-27.

Lk 21,29-33 - Mt 24, 32-35; Mk 13, 28-31.