výhody registrácie

Evanjelium podľa Lukáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Lk 19, 1-48

1 Et ingressus perambulabat Iericho. 2 Et ecce vir nomine Zacchaeus, et hic erat princeps publicanorum et ipse dives. 3 Et quaerebat videre Iesum, quis esset, et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat. 4 Et praecurrens ascendit in arborem sycomorum, ut videret illum, quia inde erat transiturus. 5 Et cum venisset ad locum, suspiciens Iesus dixit ad eum: “ Zacchaee, festinans descende, nam hodie in domo tua oportet me manere ”. 6 Et festinans descendit et excepit illum gaudens. 7 Et cum viderent, omnes murmurabant dicentes: “ Ad hominem peccatorem divertit! ”. 8 Stans autem Zacchaeus dixit ad Dominum: “ Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus et, si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum ”. 9 Ait autem Iesus ad eum: “ Hodie salus domui huic facta est, eo quod et ipse filius sit Abrahae; 10 venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere, quod perierat ”. 11 Haec autem illis audientibus, adiciens dixit parabolam, eo quod esset prope Ierusalem, et illi existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur. 12 Dixit ergo: “ Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti. 13 Vocatis autem decem servis suis, dedit illis decem minas et ait ad illos: “Negotiamini, dum venio”. 14 Cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes: “Nolumus hunc regnare super nos!”. 15 Et factum est ut rediret, accepto regno, et iussit ad se vocari servos illos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum negotiati essent. 16 Venit autem primus dicens: “Domine, mina tua decem minas acquisivit”. 17 Et ait illi: “Euge, bone serve; quia in modico fidelis fuisti, esto potestatem habens supra decem civitates”. 18 Et alter venit dicens: “Mina tua, domine, fecit quinque minas”. 19 Et huic ait: “Et tu esto supra quinque civitates”. 20 Et alter venit dicens: “Domine, ecce mina tua, quam habui repositam in sudario; 21 timui enim te, quia homo austerus es: tollis, quod non posuisti, et metis, quod non seminasti”. 22 Dicit ei: “De ore tuo te iudico, serve nequam! Sciebas quod ego austerus homo sum, tollens quod non posui et metens quod non seminavi? 23 Et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam? Et ego veniens cum usuris utique exegissem illud”. 24 Et adstantibus dixit: “Auferte ab illo minam et date illi, qui decem minas habet”. 25 Et dixerunt ei: “Domine, habet decem minas!”. 26 Dico vobis: “Omni habenti dabitur; ab eo autem, qui non habet, et, quod habet, auferetur. 27 Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc et interficite ante me! ”. 28 Et his dictis, praecedebat ascendens Hierosolymam. 29 Et factum est, cum appropinquasset ad Bethfage et Bethaniam, ad montem, qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos 30 dicens: “ Ite in castellum, quod contra est, in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum, cui nemo umquam hominum sedit; solvite illum et adducite. 31 Et si quis vos interrogaverit: “Quare solvitis?”, sic dicetis: “Dominus eum necessarium habet” ”. 32 Abierunt autem, qui missi erant, et invenerunt, sicut dixit illis. 33 Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini eius ad illos: “ Quid solvitis pullum? ”. 34 At illi dixerunt: “ Dominus eum necessarium habet ”. 35 Et duxerunt illum ad Iesum; et iactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Iesum. 36 Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via. 37 Et cum appropinquaret iam ad descensum montis Oliveti, coeperunt omnis multitudo discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus 38 dicentes: “ Benedictus, qui venit rex in nomine Domini! Pax in caelo, et gloria in excelsis! ”. 39 Et quidam pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum: “ Magister, increpa discipulos tuos! ”. 40 Et respondens dixit: “ Dico vobis: Si hi tacuerint, lapides clamabunt! ”. 41 Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam 42 dicens: “ Si cognovisses et tu in hac die, quae ad pacem tibi! Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. 43 Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo et obsidebunt te et coangustabunt te undique 44 et ad terram prosternent te et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae ”. 45 Et ingressus in templum, coepit eicere vendentes 46 dicens illis: “ Scriptum est: “Et erit domus mea domus orationis”. Vos autem fecistis illam speluncam latronum ”. 47 Et erat docens cotidie in templo. Principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere 48 et non inveniebant quid facerent; omnis enim populus suspensus erat audiens illum.

Lk 19, 1-48





Verš 35
Et duxerunt illum ad Iesum; et iactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Iesum.
Jn 12:14 - Invenit autem Iesus asellum et sedit super eum, sicut scriptum est:
2Kr 9:13 - Festinaverunt itaque et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub pedibus eius super structuram graduum et cecinerunt tuba atque dixerunt: “ Regnavit Iehu! ”.

Verš 38
dicentes: “ Benedictus, qui venit rex in nomine Domini! Pax in caelo, et gloria in excelsis! ”.
Ž 118:26 - Benedictus, qui venit in nomine Domini. Benedicimus vobis de domo Domini.
Lk 2:14 - “ Gloria in altissimis Deo, et super terram pax in hominibus bonae voluntatis ”.
Ef 2:14 - Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvit, inimicitiam, in carne sua,

Verš 40
Et respondens dixit: “ Dico vobis: Si hi tacuerint, lapides clamabunt! ”.
Hab 2:11 - Quia lapis de pariete clamabit, et trabes de contignatione respondebit ei.

Verš 9
Ait autem Iesus ad eum: “ Hodie salus domui huic facta est, eo quod et ipse filius sit Abrahae;
Lk 13:16 - Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati? ”.

Verš 10
venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere, quod perierat ”.
Mt 10:6 - sed potius ite ad oves, quae perierunt domus Israel.
Mt 15:24 - Ipse autem respondens ait: “ Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel ”.
Mt 18:11 -
Sk 13:46 - Tunc audenter Paulus et Barnabas dixerunt: “ Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes.

Verš 12
Dixit ergo: “ Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti.
Mt 25:14 - Sicut enim homo peregre proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua.
Mk 13:34 - Sicut homo, qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem, unicuique opus suum, ianitori quoque praecepit, ut vigilaret.

Verš 46
dicens illis: “ Scriptum est: “Et erit domus mea domus orationis”. Vos autem fecistis illam speluncam latronum ”.
1Kr 8:29 - ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte ac die, super locum, de quo dixisti: “Erit nomen meum ibi”, ut exaudias orationem, qua orat te servus tuus in loco isto,
Iz 56:7 - adducam eos in montem sanctum meum et laetificabo eos in domo orationis meae: holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altari meo, quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis ”.
Jer 7:11 - Numquid spelunca latronum facta est domus ista, super quam invocatum est nomen meum in oculis vestris? Ecce, etiam ego vidi, dicit Dominus.
Mt 21:13 - et dicit eis: “ Scriptum est: "Domus mea domus orationis vocabitur". Vos autem facitis eam speluncam latronum ”.
Mk 11:17 - Et docebat dicens eis: “ Non scriptum est: “Domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus”? Vos autem fecistis eam speluncam latronum ”.

Verš 44
et ad terram prosternent te et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae ”.
1Kr 9:7 - auferam Israel de superficie terrae, quam dedi eis, et templum, quod sanctificavi nomini meo, proiciam a conspectu meo; eritque Israel in proverbium et in fabulam cunctis populis,
Mi 3:12 - Propter hoc causa vestri Sion quasi ager arabitur, et Ierusalem quasi acervus lapidum erit, et mons templi in excelsa silvarum.
Mt 24:1 - Et egressus Iesus de templo ibat, et accesserunt discipuli eius, ut ostenderent ei aedificationes templi;
Mk 13:2 - Et Iesus ait illi: “ Vides has magnas aedificationes? Hic non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur ”.
Lk 21:6 - “ Haec quae videtis, venient dies, in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur ”.

Verš 22
Dicit ei: “De ore tuo te iudico, serve nequam! Sciebas quod ego austerus homo sum, tollens quod non posui et metens quod non seminavi?
2Sam 1:16 - Et ait ad eum David: “ Sanguis tuus super caput tuum; os enim tuum locutum est adversum te dicens: “Ego interfeci christum Domini” ”.
Mt 12:37 - ex verbis enim tuis iustificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis ”.

Verš 26
Dico vobis: “Omni habenti dabitur; ab eo autem, qui non habet, et, quod habet, auferetur.
Mt 13:12 - Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit; qui autem non habet, et quod habet, auferetur ab eo.
Mt 25:29 - omni enim habenti dabitur, et abundabit; ei autem, qui non habet, et quod habet, auferetur ab eo.
Mk 4:25 - Qui enim habet, dabitur illi; et, qui non habet, etiam quod habet, auferetur ab illo ”.
Lk 8:18 - Videte ergo quomodo audiatis: qui enim habet, dabitur illi; et, quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo ”.

Verš 47
Et erat docens cotidie in templo. Principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere
Mk 11:18 - Quo audito, principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent; timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius.
Jn 7:19 - Nonne Moyses dedit vobis legem? Et nemo ex vobis facit legem. Quid me quaeritis interficere? ”.
Jn 8:37 - Scio quia semen Abrahae estis; sed quaeritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis.

Verš 29
Et factum est, cum appropinquasset ad Bethfage et Bethaniam, ad montem, qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos
Mt 21:1 - Et cum appropinquassent Hierosolymis et venissent Bethfage, ad montem Oliveti, tunc Iesus misit duos discipulos
Mk 11:1 - Et cum appropinquarent Hierosolymae, Bethphage et Bethaniae ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis

Lk 19,11-27 - Mt 25,14-30.Matúš uvádza iba podobné podobenstvo. - Mína bola minca v hodnote asi 1/2 kg striebra.

Lk 19,28-40 - Mt 21, 1-11; Mk 11, 1-11; Jn 12, 12-19.

Lk 19,38 - Ž 118, 26.

Lk 19,45-48 - Mt 21, 12-13; Mk 11, 15-17; Jn 2, 14-16.Jn hovorí, že Ježiš vyhnal aj na začiatku svojho účinkovania predavačov z chrámu.