výhody registrácie

Evanjelium podľa Lukáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Lk 18, 1-43

1 Dicebat autem parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere, 2 dicens: “ Iudex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat et hominem non reverebatur. 3 Vidua autem erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens: “Vindica me de adversario meo”. 4 Et nolebat per multum tempus; post haec autem dixit intra se: “Etsi Deum non timeo nec hominem revereor, 5 tamen quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens suggillet me” ”. 6 Ait autem Dominus: “ Audite quid iudex iniquitatis dicit; 7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis? 8 Dico vobis: Cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? ”. 9 Dixit autem et ad quosdam, qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros, parabolam istam: 10 “ Duo homines ascenderunt in templum, ut orarent: unus pharisaeus et alter publicanus. 11 Pharisaeus stans haec apud se orabat: “Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum, raptores, iniusti, adulteri, velut etiam hic publicanus; 12 ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium, quae possideo”. 13 Et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare, sed percutiebat pectus suum dicens: “Deus, propitius esto mihi peccatori”. 14 Dico vobis: Descendit hic iustificatus in domum suam ab illo. Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et, qui se humiliat, exaltabitur ”. 15 Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret; quod cum viderent, discipuli increpabant illos. 16 Iesus autem convocans illos dixit: “ Sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare; talium est enim regnum Dei. 17 Amen dico vobis: Quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud ”. 18 Et interrogavit eum quidam princeps dicens: “ Magister bone, quid faciens vitam aeternam possidebo? ”. 19 Dixit autem ei Iesus: “ Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi solus Deus. 20 Mandata nosti: non moechaberis, non occides, non furtum facies, non falsum testimonium dices, honora patrem tuum et matrem ”. 21 Qui ait: “ Haec omnia custodivi a iuventute ”. 22 Quo audito, Iesus ait ei: “ Adhuc unum tibi deest: omnia, quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me ”. 23 His ille auditis, contristatus est, quia dives erat valde. 24 Videns autem illum Iesus tristem factum dixit: “ Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrant. 25 Facilius est enim camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei ”. 26 Et dixerunt, qui audiebant: “ Et quis potest salvus fieri? ”. 27 Ait autem illis: “ Quae impossibilia sunt apud homi nes, possibilia sunt apud Deum ”. 28 Ait autem Petrus: “ Ecce nos dimisimus nostra et secuti sumus te ”. 29 Qui dixit eis: “ Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquit domum aut uxorem aut fratres aut parentes aut filios propter regnum Dei, 30 et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam ”. 31 Assumpsit autem Duodecim et ait illis: “ Ecce ascendimus Ierusalem, et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per Prophetas de Filio hominis: 32 tradetur enim gentibus et illudetur et contumeliis afficietur et conspuetur; 33 et, postquam flagellaverint, occident eum, et die tertia resurget ”. 34 Et ipsi nihil horum intellexerunt; et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intellegebant, quae dicebantur. 35 Factum est autem, cum appropinquaret Iericho, caecus quidam sedebat secus viam mendicans. 36 Et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hoc esset. 37 Dixerunt autem ei: “ Iesus Nazarenus transit ”. 38 Et clamavit dicens: “ Iesu, fili David, miserere mei! ”. 39 Et qui praeibant, increpabant eum, ut taceret; ipse vero multo magis clamabat: “ Fili David, miserere mei! ”. 40 Stans autem Iesus iussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum: 41 “ Quid tibi vis faciam? ”. At ille dixit: “ Domine, ut videam ”. 42 Et Iesus dixit illi: “ Respice! Fides tua te salvum fecit ”. 43 Et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Deo.

Lk 18, 1-43





Verš 32
tradetur enim gentibus et illudetur et contumeliis afficietur et conspuetur;
Mt 27:2 - Et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pilato praesidi.
Lk 23:1 - Et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pi latum.
Jn 18:28 - Adducunt ergo Iesum a Caipha in praetorium. Erat autem mane. Et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent Pascha.
Sk 3:13 - Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, Deus patrum nostrorum, glorificavit puerum suum Iesum, quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati, iudicante illo dimitti;

Verš 1
Dicebat autem parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere,
Rim 12:12 - spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes,
Ef 6:18 - per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu, et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis
Kol 4:2 - Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione,
1Sol 5:17 - sine intermissione orate,

Verš 35
Factum est autem, cum appropinquaret Iericho, caecus quidam sedebat secus viam mendicans.
Mt 20:29 - Et egredientibus illis ab Iericho, secuta est eum turba multa.
Mk 10:46 - Et veniunt Ierichum. Et proficiscente eo de Iericho et discipulis eius et plurima multitudine, filius Timaei Bartimaeus caecus sedebat iuxta viam mendicans.

Verš 7
Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis?
Zjv 6:10 - Et clamaverunt voce magna dicentes: “ Usquequo, Domine, sanctus et verus, non iudicas et vindicas sanguinem nostrum de his, qui habitant in terra? ”.

Verš 11
Pharisaeus stans haec apud se orabat: “Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum, raptores, iniusti, adulteri, velut etiam hic publicanus;
Iz 1:15 - Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis; et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestrae sanguine plenae sunt.
Iz 58:2 - Me etenim de die in diem quaerunt et scire vias meas volunt, quasi gens, quae iustitiam fecerit et iudicium Dei sui non dereliquerit. Rogant me iudicia iustitiae, appropinquare Deum volunt.
Zjv 3:17 - Quia dicis: “Dives sum et locupletatus et nullius egeo”, et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et caecus et nudus,

Verš 14
Dico vobis: Descendit hic iustificatus in domum suam ab illo. Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et, qui se humiliat, exaltabitur ”.
Jób 22:29 - Quia humiliat eum, qui loquitur superba, et demissus oculis ipse salvabitur.
Prís 29:23 - Superbia hominis humiliabit eum, et humilis spiritu suscipiet gloriam.
Mt 23:12 - Qui autem se exaltaverit, humiliabitur; et, qui se humiliaverit, exaltabitur.
Lk 14:11 - Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et, qui se humiliat, exaltabitur ”.
Jak 4:6 - Maiorem autem dat gratiam; propter quod dicit: “ Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam ”.
Jak 4:10 - Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.
1Pt 5:5 - Similiter, adulescentes, subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem induite, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.

Verš 15
Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret; quod cum viderent, discipuli increpabant illos.
Mt 19:13 - Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret et oraret; discipuli autem increpabant eis.
Mk 10:13 - Et offerebant illi parvulos, ut tangeret illos; discipuli autem comminabantur eis.

Verš 16
Iesus autem convocans illos dixit: “ Sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare; talium est enim regnum Dei.
Mt 18:3 - et dixit: “ Amen dico vobis: Nisi conversi fueritis et efiiciamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum.
Mt 19:14 - Iesus vero ait: “ Sinite parvulos et nolite eos prohibere ad me venire; talium est enim regnum caelorum ”.
1Kor 14:20 - Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote; sensibus autem perfecti estote.
1Pt 2:2 - sicut modo geniti infantes, rationale sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem,

Verš 18
Et interrogavit eum quidam princeps dicens: “ Magister bone, quid faciens vitam aeternam possidebo? ”.
Mt 19:16 - Et ecce unus accedens ait illi: “ Magister, quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam? ”. Qui dixit ei:
Mk 10:17 - Et cum egrederetur in viam, accurrens quidam et, genu flexo ante eum, rogabat eum: “ Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam? ”.

Verš 20
Mandata nosti: non moechaberis, non occides, non furtum facies, non falsum testimonium dices, honora patrem tuum et matrem ”.
Ex 20:13 - Non occides.
Dt 5:17 - Non occides.
Rim 13:9 - Nam: Non adulterabis, Non occides, Non furaberis, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam teipsum.
Ef 6:2 - Honora patrem tuum et matrem, quod est mandatum primum cum promissione,
Kol 3:20 - Filii, oboedite parentibus per omnia; hoc enim placitum est in Domino.

Verš 22
Quo audito, Iesus ait ei: “ Adhuc unum tibi deest: omnia, quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo: et veni, sequere me ”.
Mt 6:19 - Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur;
Mt 19:21 - Ait illi Iesus: “ Si vis perfectus esse, vade, vende, quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me ”.
1Tim 6:19 - thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.

Verš 24
Videns autem illum Iesus tristem factum dixit: “ Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrant.
Prís 11:28 - Qui confidit in divitiis suis, corruet, iusti autem quasi virens folium germinabunt.
Mt 19:23 - Iesus autem dixit discipulis suis: “ Amen dico vobis: Dives difficile intrabit in regnum caelorum.
Mk 10:23 - Et circumspiciens Iesus ait discipulis suis: “ Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt ”.

Verš 27
Ait autem illis: “ Quae impossibilia sunt apud homi nes, possibilia sunt apud Deum ”.
Jób 42:2 - “ Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio.
Jer 32:17 - Heu, Domine Deus, ecce tu fecisti caelum et terram in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento; non erit tibi difficile omne verbum,
Za 8:6 - Haec dicit Dominus exercituum: Si videbitur difficile in oculis reliquiarum populi huius in diebus illis, numquid etiam in oculis meis difficile erit?, dicit Dominus exercituum.
Lk 1:37 - quia non erit impossibile apud Deum omne verbum ”.

Verš 28
Ait autem Petrus: “ Ecce nos dimisimus nostra et secuti sumus te ”.
Mt 4:20 - At illi continuo, relictis retibus, secuti sunt eum.
Mt 19:27 - Tunc respondens Petrus dixit ei: “ Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te. Quid ergo erit nobis? ”.
Mk 10:28 - Coepit Petrus ei dicere: “ Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te ”.
Lk 5:11 - Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt illum.

Verš 29
Qui dixit eis: “ Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquit domum aut uxorem aut fratres aut parentes aut filios propter regnum Dei,
Dt 33:9 - Qui dixit de patre suo et matre sua: “Nescio vos”; et fratres suos ignoravit et filios suos nescivit. Quia custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt.

Verš 30
et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam ”.
Jób 42:12 - Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam principio eius; et facta sunt ei quattuordecim milia ovium et sex milia camelorum et mille iuga boum et mille asinae.

Verš 31
Assumpsit autem Duodecim et ait illis: “ Ecce ascendimus Ierusalem, et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per Prophetas de Filio hominis:
Mt 16:21 - Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere.
Mt 17:22 - Conversantibus autem eis in Galilaea, dixit illis Iesus: “ Filius hominis tradendus est in manus hominum,
Mt 20:17 - Et ascendens Iesus Hierosolymam assumpsit Duodecim discipulos secreto et ait illis in via:
Mk 8:31 - Et coepit docere illos: “ Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere ”;
Mk 9:31 - Docebat enim discipulos suos et dicebat illis: “ Filius hominis traditur in manus hominum, et occident eum, et occisus post tres dies resurget ”.
Mk 10:32 - Erant autem in via ascendentes in Hierosolymam, et praecedebat illos Iesus, et stupebant; illi autem sequentes timebant. Et assumens iterum Duodecim coepit illis dicere, quae essent ei eventura:
Lk 9:22 - dicens: “ Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere ”.
Lk 24:7 - dicens: “Oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere” ”.
Ž 22:6 - ad te clamaverunt et salvi facti sunt, in te speraverunt et non sunt confusi.
Iz 53:7 - Afflictus est et ipse subiecit se et non aperuit os suum; sicut agnus, qui ad occisionem ducitur, et quasi ovis, quae coram tondentibus se obmutuit et non aperuit os suum.

Lk 18,9-14 - Modlitbe farizeja chýba najpotrebnejšia vlastnosť: pokora, uznanie svojej závislosti od Boha, čo práve obsahovala modlitba mýtnika.

Lk 18,15-17 - Mt 19, 13-15; Mk 10, 13-16.

Lk 18,18-27 - Mt 19, 16-22; Mk 10, 17-22.Mt hovorí o mladíkovi, Mk o nejakom mužovi, kým Lk presne uvádza, že ide o poprednú osobu.

Lk 18,28-30 - Mt 19,27-29; Mk 10,28-30.

Lk 18,31-34 - Mt 20,17-19; Mk 10,32-34.

Lk 18,35-43 - Mt 20,29-34; Mk 10,46-52.O rozdieloch u Mt a u Mk a Lk pozri poznámku k Mk 10,46.