| Evanjelium podľa LukášaBiblia - Sväté písmo(VUL - Latinský - Nova Vulgata) | Lk 16, 1-31 |
1 Lk 16, 1 Dicebat autem et ad disci pulos: “ Homo quidam erat dives, qui habebat vilicum, et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius. 2 Lk 16, 2 Et vocavit illum et ait illi: “Quid hoc audio de te? Redde rationem vilicationis tuae; iam enim non poteris vilicare”. 3 Lk 16, 3 Ait autem vilicus intra se: “Quid faciam, quia dominus meus aufert a me vilicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco. 4 Lk 16, 4 Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a vilicatione, recipiant me in domos suas”. 5 Lk 16, 5 Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: “Quantum debes domino meo?”. 6 Lk 16, 6 At ille dixit: “Centum cados olei”. Dixitque illi: “Accipe cautionem tuam et sede cito, scribe quinquaginta”. 7 Lk 16, 7 Deinde alii dixit: “Tu vero quantum debes?”. Qui ait: “Centum coros tritici”. Ait illi: “Accipe litteras tuas et scribe octoginta”. 8 Lk 16, 8 Et laudavit dominus vilicum iniquitatis, quia prudenter fecisset, quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. 9 Lk 16, 9 Et ego vobis dico: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defecerit, recipiant vos in aeterna tabernacula. 10 Lk 16, 10 Qui fidelis est in minimo, et in maiori fidelis est; et, qui in modico iniquus est, et in maiori iniquus est. 11 Lk 16, 11 Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis, quod verum est, quis credet vobis? 12 Lk 16, 12 Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis? 13 Lk 16, 13 Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet et alterum diliget, aut uni adhaerebit et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae ”. 14 Lk 16, 14 Audiebant autem omnia haec pharisaei, qui erant avari, et deridebant illum. 15 Lk 16, 15 Et ait illis: “ Vos estis, qui iustificatis vos coram hominibus; Deus autem novit corda vestra, quia, quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum. 16 Lk 16, 16 Lex et Prophetae usque ad Ioannem; ex tunc regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit. 17 Lk 16, 17 Facilius est autem caelum et terram praeterire, quam de Lege unum apicem cadere. 18 Lk 16, 18 Omnis, qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur; et, qui dimissam a viro ducit, moechatur. 19 Lk 16, 19 Homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide. 20 Lk 16, 20 Quidam autem pauper nomine Lazarus iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus 21 Lk 16, 21 et cupiens saturari de his, quae cadebant de mensa divitis; sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius. 22 Lk 16, 22 Factum est autem ut moreretur pauper et portaretur ab angelis in sinum Abrahae; mortuus est autem et dives et sepultus est. 23 Lk 16, 23 Et in inferno elevans oculos suos, cum esset in tormentis, videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius. 24 Lk 16, 24 Et ipse clamans dixit: “Pater Abraham, miserere mei et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma”. 25 Lk 16, 25 At dixit Abraham: “Fili, recordare quia recepisti bona tua in vita tua, et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. 26 Lk 16, 26 Et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi, qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde ad nos transmeare”. 27 Lk 16, 27 Et ait: “Rogo ergo te, Pater, ut mittas eum in domum patris mei 28 Lk 16, 28 — habeo enim quinque fratres — ut testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum”. 29 Lk 16, 29 Ait autem Abraham: “Habent Moysen et Prophetas; audiant illos”. 30 Lk 16, 30 At ille dixit: “Non, pater Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad eos, paenitentiam agent”. 31 Lk 16, 31 Ait autem illi: “Si Moysen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent” ”.
| | Lk 16, 1-31 |
Verš 8
Et laudavit dominus vilicum iniquitatis, quia prudenter fecisset, quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.
Ef 5:8 - eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate
1Sol 5:5 - omnes enim vos filii lucis estis et filii diei. Non sumus noctis neque tenebrarum;
Verš 9
Et ego vobis dico: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defecerit, recipiant vos in aeterna tabernacula.
Mt 6:19 - Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur;
Mt 19:21 - Ait illi Iesus: “ Si vis perfectus esse, vade, vende, quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me ”.
1Tim 6:19 - thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.
Verš 13
Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet et alterum diliget, aut uni adhaerebit et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae ”.
Mt 6:24 - Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit et alterum diliget, aut unum sustinebit et alterum contemnet; non potestis Deo servire et mammonae.
Verš 14
Audiebant autem omnia haec pharisaei, qui erant avari, et deridebant illum.
Mt 23:14 -
Verš 15
Et ait illis: “ Vos estis, qui iustificatis vos coram hominibus; Deus autem novit corda vestra, quia, quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.
Ž 7:9 - Dominus iudicat populos. Iudica me, Domine, secundum iustitiam meam et secundum innocentiam meam, quae est in me.
1Sam 16:7 - Et dixit Dominus ad Samuelem: “ Ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius, quoniam abieci eum; nec iuxta intuitum hominis iudico: homo enim videt ea, quae parent, Dominus autem intuetur cor ”.
Verš 16
Lex et Prophetae usque ad Ioannem; ex tunc regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit.
Mt 11:12 - A diebus autem Ioannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.
Verš 17
Facilius est autem caelum et terram praeterire, quam de Lege unum apicem cadere.
Ž 102:26 - Initio terram fundasti; et opera manuum tuarum sunt caeli.
Iz 40:8 - Exsiccatum est fenum, et cecidit flos; verbum autem Dei nostri manet in aeternum.
Iz 51:6 - Levate in caelum oculos vestros et inspicite in terram deorsum, quia caeli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores eius sicut haec interibunt. Salus autem mea in sempiternum erit, et iustitia mea non deficiet.
Mt 5:18 - Amen quippe dico vobis: Donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a Lege, donec omnia fiant.
Verš 18
Omnis, qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur; et, qui dimissam a viro ducit, moechatur.
Mt 5:32 - Ego autem dico vobis: Omnis, qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari; et, qui dimissam duxerit, adulterat.
Mt 19:9 - Dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur ”.
Mk 10:11 - Et dicit illis: “ Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit in eam;
1Kor 7:10 - His autem, qui matrimonio iuncti sunt, praecipio, non ego sed Dominus, uxorem a viro non discedere
Verš 24
Et ipse clamans dixit: “Pater Abraham, miserere mei et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma”.
Iz 66:24 - Et egredientur et videbunt cadavera virorum, qui praevaricati sunt in me; nam vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur, et erunt abominationi omni carni ”.
Mk 9:44 -
Verš 25
At dixit Abraham: “Fili, recordare quia recepisti bona tua in vita tua, et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris.
Jób 21:13 - Ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt.
Verš 29
Ait autem Abraham: “Habent Moysen et Prophetas; audiant illos”.
Iz 8:20 - Ad legem et ad testimonium! Quod si non dixerint iuxta verbum hoc, non erit eis matutina lux.
Iz 34:16 - Requirite in libro Domini et legite: unum ex eis non deest, alter alterum exspectare non debet; quia os Domini praecepit, et spiritus eius ipse congregavit ea.
Jn 5:39 - Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere; et illae sunt, quae testimonium perhibent de me.
Sk 17:11 - Hi autem erant nobiliores eorum, qui sunt Thessalonicae, qui susceperunt verbum cum omni aviditate, cotidie scrutantes Scripturas, si haec ita se haberent.
Lk 16,1-8 - Pán chváli nepoctivého správcu nie pre jeho nevernosť a nespravodlivosť, ktorej sa ešte aj v poslednej chvíli dopúšťal, ale chváli iba jeho múdru opatrnosť, ktorou sa chcel postarať o svoju budúcnosť. Podobenstvo nám chce povedať: "Ako vedia ľudia použiť všetku svoju múdrosť a vynaložiť všetku námahu na zaistenie svojej pozemskej budúcnosti, tak majú aj kresťania, ,synovia svetla', využiť prítomnosť v záujme budúcnosti svojej duše."
Lk 16,9 - "Nespravodlivá mamona" je majetok, na ktorom človek "stavia svoj život", v čo "dôveruje". Jeho získavanie a používanie sa často spája s nespravodlivosťou. - Aj hmotné veci máme využívať tak, aby nám nebránili, ale naopak, pomáhali získať večnú spásu.
Lk 16,13 - Mt 6, 24.
Lk 16,16 - Mt 11, 12-13.Pozri poznámku k 11, 12. - Prvé obdobie dejín spásy bolo obdobím Zákona a Prorokov. Čas prisľúbení sa končí Jánom Krstiteľom. V Ježišovi Kristovi nadišiel čas ich splnenia. Ním sa začína nový vek dejín spásy.
Lk 16,17 - Mt 5, 18.
Lk 16,18 - Mt 5, 32; 19, 9; Mk 10, 11-12.
Lk 16,19-31 - Hriech boháča spočíval v tom, že svoj majetok používal iba pre seba a nevidel biedu Lazára. - "Veľká priepasť" je obraz, ktorým sa vyjadruje skutočnosť, že nebo a peklo sú od seba večne vzdialené. - "Abrahámovo lono" je starozákonný výraz, zodpovedá mu "uložili ho k otcom" čiže k patriarchom. Obraz vyjadruje blízky vzťah s Abrahámom na mesiášskej hostine.