výhody registrácie

Evanjelium podľa Lukáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Lk 13, 1-35

1 Aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum. 2 Et respondens dixit illis: “ Putatis quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt, quia talia passi sunt? 3 Non, dico vobis, sed, nisi paenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis. 4 Vel illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos, putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Ierusalem? 5 Non, dico vobis, sed, si non paenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis ”. 6 Dicebat autem hanc similitudinem: “ Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit quaerens fructum in illa et non invenit. 7 Dixit autem ad cultorem vineae: “Ecce anni tres sunt, ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio. Succide ergo illam. Ut quid etiam terram evacuat?”. 8 At ille respondens dicit illi: “Domine, dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam et mittam stercora, 9 et si quidem fecerit fructum in futurum; sin autem succides eam” ”. 10 Erat autem docens in una synagogarum sabbatis. 11 Et ecce mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere. 12 Quam cum vidisset Iesus, vocavit et ait illi: “ Mulier, dimissa es ab infirmitate tua ”, 13 et imposuit illi manus; et confestim erecta est et glorificabat Deum. 14 Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Iesus, dicebat turbae: “ Sex dies sunt, in quibus oportet operari; in his ergo venite et curamini et non in die sabbati ”. 15 Respondit autem ad illum Dominus et dixit: “ Hypocritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquare? 16 Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati? ”. 17 Et cum haec diceret, erubescebant omnes adversarii eius, et omnis populus gaudebat in universis, quae gloriose fiebant ab eo. 18 Dicebat ergo: “ Cui simile est regnum Dei, et cui simile existimabo illud? 19 Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit et factum est in arborem, et volucres caeli requieverunt in ramis eius ”. 20 Et iterum dixit: “ Cui simile aestimabo regnum Dei? 21 Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria, donec fermentaretur totum ”. 22 Et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Hierosolymam. 23 Ait autem illi quidam: “ Domine, pauci sunt, qui salvantur? ”. Ipse autem dixit ad illos: 24 “ Contendite intrare per angustam portam, quia multi, dico vobis, quaerent intrare et non poterunt. 25 Cum autem surrexerit pater familias et clauserit ostium, et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes: “Domine, aperi nobis”; et respondens dicet vobis: “Nescio vos unde sitis”. 26 Tunc incipietis dicere: “Manducavimus coram te et bibimus, et in plateis nostris docuisti”; 27 et dicet loquens vobis: “Nescio vos unde sitis; discedite a me, omnes operarii iniquitatis”. 28 Ibi erit fletus et stridor dentium, cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. 29 Et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei. 30 Et ecce sunt novissimi, qui erunt primi, et sunt primi, qui erunt novissimi ”. 31 In ipsa hora accesserunt quidam pharisaeorum dicentes illi: “ Exi et vade hinc, quia Herodes vult te occidere ”. 32 Et ait illis: “ Ite, dicite vulpi illi: “Ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor. 33 Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare, quia non capit prophetam perire extra Ierusalem”. 34 Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui missi sunt ad te, quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum avis nidum suum sub pinnis, et noluistis. 35 Ecce relinquitur vobis domus vestra. Dico autem vobis: Non videbitis me, donec veniat cum dicetis: “Benedictus, qui venit in nomine Domini” ”.

Lk 13, 1-35





Verš 34
Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui missi sunt ad te, quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum avis nidum suum sub pinnis, et noluistis.
Mt 23:37 - Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluistis!
Ž 17:8 - Custodi me ut pupillam oculi, sub umbra alarum tuarum protege me
Ž 91:4 - Alis suis obumbrabit tibi, et sub pennas eius confugies; scutum et lorica veritas eius.

Verš 35
Ecce relinquitur vobis domus vestra. Dico autem vobis: Non videbitis me, donec veniat cum dicetis: “Benedictus, qui venit in nomine Domini” ”.
Ž 69:25 - Effunde super eos iram tuam, et furor irae tuae comprehendat eos.
Iz 1:7 - Terra vestra deserta, civitates vestrae succensae igni; regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili.
Jer 7:34 - Et quiescere faciam de urbibus Iudae et de plateis Ierusalem vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae: in desolationem enim erit terra ”.
Mi 3:12 - Propter hoc causa vestri Sion quasi ager arabitur, et Ierusalem quasi acervus lapidum erit, et mons templi in excelsa silvarum.
Mt 23:38 - Ecce relinquitur vobis domus vestra deserta!
Sk 1:20 - Scriptum est enim in libro Psalmorum: “Fiat commoratío eius deserta, et non sit qui inhabitet in ea” et: “Episcopatum eius accipiat alius”.
Ž 118:26 - Benedictus, qui venit in nomine Domini. Benedicimus vobis de domo Domini.

Verš 14
Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Iesus, dicebat turbae: “ Sex dies sunt, in quibus oportet operari; in his ergo venite et curamini et non in die sabbati ”.
Ex 20:9 - Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua;
Dt 5:13 - Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua.
Ez 20:12 - Insuper et sabbata mea dedi eis, ut essent signum inter me et eos, et scirent quia ego Dominus sanctificans eos.

Verš 15
Respondit autem ad illum Dominus et dixit: “ Hypocritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquare?
Ex 23:5 - Si videris asinum odientis te iacere sub onere suo, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.
Dt 22:4 - Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non subtrahes te, sed sublevabis cum eo.
Lk 14:5 - Et ad illos dixit: “ Cuius vestrum filius aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati? ”.

Verš 18
Dicebat ergo: “ Cui simile est regnum Dei, et cui simile existimabo illud?
Mt 13:31 - Aliam parabolam proposuit eis dicens: “ Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo.
Mk 4:30 - Et dicebat: “ Quomodo assimilabimus regnum Dei aut in qua parabola ponemus illud?

Verš 20
Et iterum dixit: “ Cui simile aestimabo regnum Dei?
Mt 13:33 - Aliam parabolam locutus est eis: “ Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum ”.

Verš 22
Et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Hierosolymam.
Mt 9:35 - Et circumibat Iesus civitates omnes et castella, docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem.
Mk 6:6 - et mirabatur propter incredulitatem eorum. Et circumibat castella in circuitu docens.

Verš 24
“ Contendite intrare per angustam portam, quia multi, dico vobis, quaerent intrare et non poterunt.
Mt 7:13 - Intrate per angustam portam, quia lata porta et spatiosa via, quae ducit ad perditionem, et multi sunt, qui intrant per eam;

Verš 25
Cum autem surrexerit pater familias et clauserit ostium, et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes: “Domine, aperi nobis”; et respondens dicet vobis: “Nescio vos unde sitis”.
Mt 25:11 - Novissime autem veniunt et reliquae virgines dicentes: “Domine, domine, aperi nobis”.
Lk 6:46 - Quid autem vocatis me: “Domine, Domine”, et non facitis, quae dico?
Mt 25:12 - At ille respondens ait: “Amen dico vobis: Nescio vos”.

Verš 27
et dicet loquens vobis: “Nescio vos unde sitis; discedite a me, omnes operarii iniquitatis”.
Mt 7:23 - Et tunc confitebor illis: Numquam novi vos; discedite a me, qui operamini iniquitatem.
Ž 6:8 - Turbatus est a maerore oculus meus, inveteravi inter omnes inimicos meos.
Mt 25:12 - At ille respondens ait: “Amen dico vobis: Nescio vos”.
Mt 25:41 - Tunc dicet et his, qui a sinistris erunt: “Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est Diabolo et angelis eius.

Verš 28
Ibi erit fletus et stridor dentium, cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.
Mt 8:12 - filii autem regni eicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium ”.
Mt 13:42 - et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium.
Mt 24:51 - et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis; illic erit fletus et stridor dentium.
Mt 8:11 - Dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum;

Verš 29
Et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei.
Iz 2:2 - Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles; et fluent ad eum omnes gentes.
Mal 1:11 - Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum.
Mt 8:11 - Dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum;

Verš 30
Et ecce sunt novissimi, qui erunt primi, et sunt primi, qui erunt novissimi ”.
Mt 19:30 - Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
Mt 20:16 - Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi ”.
Mk 10:31 - Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi ”.

Lk 13,1-5 - Židia videli v nešťastí trest za zvlášť ťažké hriechy. Ježiš sa otázkou podrobnejšie nezaoberá. Vyzýva iba na to, aby nešťastie iných viedlo ľudí k pokániu.

Lk 13,6-9 - Figovník predstavuje židovský národ, o ktorý sa Boh trpezlivo stará. "Tri roky" podľa niektorých sú tri roky Ježišovho účinkovania.

Lk 13,10-17 - Uzdravenie chorej ženy je znakom, že sa blíži spása. Predstavený synagógy nechcel rozpoznať znamenia čias.

Lk 13,18-19 - Mt 13, 31-32; Mk 4, 30-32.

Lk 13,20-21 - Mt 13, 33.

Lk 13,22-30 - Mt 7, 13-14. 22-23; 25, 11-12; 8, 11-12.

Lk 13,23-24 - Porov. poznámku k Mt 7, 13-14.

Lk 13,30 - Mt 19, 30; 20, 16; Mk 10, 31.

Lk 13,31 - Bol to kráľ Herodes Antipas.

Lk 13,33 - Ježiš najprv splní svoju úlohu v stanovenom čase, ktorý mu určil Otec, a len potom ho stihne osud prorokov, smrť v Jeruzaleme.

Lk 13,34-35 - Mt 23, 37-39.

Lk 13,35 - Ž 118, 26.