výhody registrácie

Evanjelium podľa Lukáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Lk 12, 1-59

1 Interea multis turbis cir cumstantibus, ita ut se invi cem conculcarent, coepit dicere ad discipulos suos primum: “ Attendite a fermento pharisaeorum, quod est hypocrisis. 2 Nihil autem opertum est, quod non reveletur, neque absconditum, quod non sciatur. 3 Quoniam, quae in tenebris dixistis, in lumine audientur; et, quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis. 4 Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his, qui occidunt corpus et post haec non habent amplius, quod faciant. 5 Ostendam autem vobis quem timeatis: Timete eum, qui postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam. Ita dico vobis: Hunc timete. 6 Nonne quinque passeres veneunt dipundio? Et unus ex illis non est in oblivione coram Deo. 7 Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite timere; multis passeribus pluris estis. 8 Dico autem vobis: Omnis, quicumque confessus fuerit in me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei; 9 qui autem negaverit me coram hominibus, denegabitur coram angelis Dei. 10 Et omnis, qui dicet verbum in Filium hominis, remittetur illi; ei autem, qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur. 11 Cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates, nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis: 12 Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora, quae oporteat dicere ”. 13 Ait autem quidam ei de turba: “ Magister, dic fratri meo, ut dividat mecum hereditatem ”. 14 At ille dixit ei: “ Homo, quis me constituit iudicem aut divisorem super vos? ”. 15 Dixitque ad illos: “ Videte et cavete ab omni avaritia, quia si cui res abundant, vita eius non est ex his, quae possidet ”. 16 Dixit autem similitudinem ad illos dicens: “ Hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager attulit. 17 Et cogitabat intra se dicens: “Quid faciam, quod non habeo, quo congregem fructus meos?”. 18 Et dixit: “Hoc faciam: destruam horrea mea et maiora aedificabo et illuc congregabo omne triticum et bona mea; 19 et dicam animae meae: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos; requiesce, comede, bibe, epulare”. 20 Dixit autem illi Deus: “Stulte! Hac nocte animam tuam repetunt a te; quae autem parasti, cuius erunt?”. 21 Sic est qui sibi thesaurizat et non fit in Deum dives ”. 22 Dixitque ad discipulos suos: “ Ideo dico vobis: nolite solliciti esse animae quid manducetis, neque corpori quid vestiamini. 23 Anima enim plus est quam esca, et corpus quam vestimentum. 24 Considerate corvos, quia non seminant neque metunt, quibus non est cellarium neque horreum, et Deus pascit illos; quanto magis vos pluris estis volucribus. 25 Quis autem vestrum cogitando potest adicere ad aetatem suam cubitum? 26 Si ergo neque, quod minimum est, potestis, quid de ceteris solliciti estis? 27 Considerate lilia quomodo crescunt: non laborant neque nent; dico autem vobis: Nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis. 28 Si autem fenum, quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, pusillae fidei. 29 Et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis et nolite solliciti esse. 30 Haec enim omnia gentes mundi quaerunt; Pater autem vester scit quoniam his indigetis. 31 Verumtamen quaerite regnum eius; et haec adicientur vobis. 32 Noli timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. 33 Vendite, quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterescunt, thesaurum non deficientem in caelis, quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit; 34 ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit. 35 Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes, 36 et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis, ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei. 37 Beati, servi illi, quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes. Amen dico vobis, quod praecinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis. 38 Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt illi. 39 Hoc autem scitote, quia, si sciret pater familias, qua hora fur veniret, non sineret perfodi domum suam. 40 Et vos estote parati, quia, qua hora non putatis, Filius hominis venit ”. 41 Ait autem Petrus: “ Domine, ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes? ”. 42 Et dixit Dominus: “ Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituet dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram? 43 Beatus ille servus, quem, cum venerit dominus eius, invenerit ita facientem. 44 Vere dico vobis: Supra omnia, quae possidet, constituet illum. 45 Quod si dixerit servus ille in corde suo: “Moram facit dominus meus venire”, et coeperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari, 46 veniet dominus servi illius in die, qua non sperat, et hora, qua nescit, et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet. 47 Ille autem servus, qui cognovit voluntatem domini sui et non praeparavit vel non fecit secundum voluntatem eius, vapulabit multis; 48 qui autem non cognovit et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem, cui multum datum est, multum quaeretur ab eo; et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo. 49 Ignem veni mittere in terram et quid volo? Si iam accensus esset! 50 Baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor, usque dum perficiatur! 51 Putatis quia pacem veni dare in terram? Non, dico vobis, sed separationem. 52 Erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi: tres in duo, et duo in tres; 53 dividentur pater in filium et filius in patrem, mater in filiam et filia in matrem, socrus in nurum suam et nurus in socrum ”. 54 Dicebat autem et ad turbas: “ Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: “Nimbus venit”, et ita fit; 55 et cum austrum flantem, dicitis: “Aestus erit”, et fit. 56 Hypocritae, faciem terrae et caeli nostis probare, hoc autem tempus quomodo nescitis probare? 57 Quid autem et a vobis ipsis non iudicatis, quod iustum est? 58 Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te apud iudicem, et iudex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem. 59 Dico tibi: Non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas ”.

Lk 12, 1-59





Verš 1
Interea multis turbis cir cumstantibus, ita ut se invi cem conculcarent, coepit dicere ad discipulos suos primum: “ Attendite a fermento pharisaeorum, quod est hypocrisis.
Mt 16:16 - Respondens Simon Petrus dixit: “ Tu es Christus, Filius Dei vivi ”.
Mk 8:15 - Et praecipiebat eis dicens: “ Videte, cavete a fermento pharisaeorum et fermento Herodis! ”.

Verš 2
Nihil autem opertum est, quod non reveletur, neque absconditum, quod non sciatur.
Jób 12:22 - Qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis.
Mt 10:26 - Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur, et occultum, quod non scietur.
Mk 4:22 - Non enim est aliquid absconditum, nisi ut manifestetur, nec factum est occultum, nisi ut in palam veniat.
Lk 8:17 - Non enim est occultum, quod non manifestetur, nec absconditum, quod non cognoscatur et in palam veniat.

Verš 4
Dico autem vobis amicis meis: Ne terreamini ab his, qui occidunt corpus et post haec non habent amplius, quod faciant.
Iz 51:7 - Audite me, qui scitis iustitiam, popule, in cuius corde est lex mea: nolite timere opprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis.
Jer 1:8 - Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum, ut eruam te ”, dicit Dominus.
Mt 10:28 - Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehenna.

Verš 6
Nonne quinque passeres veneunt dipundio? Et unus ex illis non est in oblivione coram Deo.
Mt 10:29 - Nonne duo passeres asse veneunt? Et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.

Verš 7
Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite timere; multis passeribus pluris estis.
1Sam 14:45 - Dixitque populus ad Saul: “ Ergone Ionathan morietur, qui fecit salutem hanc magnam in Israel? Hoc nefas est; vivit Dominus, quia non cadet capillus de capite eius in terram, quia cum Deo operatus est hodie ”. Liberavit ergo populus Ionathan, ut non moreretur.
2Sam 14:11 - Quae ait: “ Recordetur rex Domini Dei sui, ut non augeat ultor sanguinis perniciem, et nequaquam interficiant filium meum ”. Qui ait: “ Vivit Dominus, quia non cadet de capillis filii tui super terram ”.
1Kr 1:52 - Dixitque Salomon: “ Si fuerit vir bonus, non cadet ne unus quidem capillus eius in terram; sin autem malum inventum fuerit in eo, morietur ”.
Lk 21:18 - Et capillus de capite vestro non peribit.

Verš 8
Dico autem vobis: Omnis, quicumque confessus fuerit in me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei;
Mt 10:32 - Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis;

Verš 9
qui autem negaverit me coram hominibus, denegabitur coram angelis Dei.
Mt 10:33 - qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis.
Mk 8:38 - Qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis ”.
Lk 9:26 - Nam qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in gloria sua et Patris et sanctorum angelorum.
2Tim 2:12 - si sustinemus, et conregnabimus; si negabimus, et ille negabit nos;
1Jn 2:23 - Omnis, qui negat Filium, nec Patrem habet; qui confitetur Filium, et Patrem habet.

Verš 10
Et omnis, qui dicet verbum in Filium hominis, remittetur illi; ei autem, qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur.
1Jn 5:16 - Si quis videt fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petet, et dabit ei Deus vitam, peccantibus non ad mortem. Est peccatum ad mortem; non pro illo dico, ut roget.

Verš 11
Cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates, nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis:
Mt 10:19 - Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini.
Mk 13:11 - Et cum duxerint vos tradentes, nolite praecogitare quid loquamini, sed, quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus.
Lk 21:14 - Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis;

Verš 15
Dixitque ad illos: “ Videte et cavete ab omni avaritia, quia si cui res abundant, vita eius non est ex his, quae possidet ”.
1Tim 6:7 - Nihil enim intulimus in mundum, quia nec auferre quid possumus;

Verš 19
et dicam animae meae: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos; requiesce, comede, bibe, epulare”.
Kaz 11:9 - Laetare ergo, iuvenis, in adulescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuae, et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium.
1Kor 15:32 - Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest? Si mortui non resurgunt, manducemus et bibamus, cras enim moriemur.
Jak 5:5 - Epulati estis super terram et in luxuriis fuistis, enutristis corda vestra in die occisionis.

Verš 20
Dixit autem illi Deus: “Stulte! Hac nocte animam tuam repetunt a te; quae autem parasti, cuius erunt?”.
Ž 52:5 - Dilexisti malitiam super benignitatem, mendacium magis quam loqui aequitatem.
Jer 17:11 - Perdix fovit, quae non peperit, ita faciens divitias sed non in iudicio. In dimidio dierum suorum derelinquet eas et in novissimo suo erit insipiens ”.
Ž 39:6 - Ecce paucorum palmorum fecisti dies meos, et spatium vitae meae tamquam nihilum ante te. Etenim universa vanitas omnis homo constitutus est.

Verš 22
Dixitque ad discipulos suos: “ Ideo dico vobis: nolite solliciti esse animae quid manducetis, neque corpori quid vestiamini.
Ž 55:22 - Lene super butyrum est os eius, pugna autem cor illius: molliti sunt sermones eius super oleum, et ipsi sunt gladii destricti. -
Mt 6:25 - Ideo dico vobis: Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus quam vestimentum?
Flp 4:6 - Nihil solliciti sitis, sed in omnibus oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum.
1Tim 6:8 - habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti erimus.
1Pt 5:7 - omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.

Verš 24
Considerate corvos, quia non seminant neque metunt, quibus non est cellarium neque horreum, et Deus pascit illos; quanto magis vos pluris estis volucribus.
Jób 38:41 - Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli eius clamant ad Deum vagantes, eo quod non habeant cibos?
Ž 147:9 - Qui dat iumentis escam ipsorum et pullis corvorum invocantibus eum.

Verš 25
Quis autem vestrum cogitando potest adicere ad aetatem suam cubitum?
Mt 6:27 - Quis autem vestrum cogitans potest adicere ad aetatem suam cubitum unum?

Verš 31
Verumtamen quaerite regnum eius; et haec adicientur vobis.
1Krn 3:13 - procreavit Achaz patrem Ezechiae, de quo natus est Manasses.
Ž 37:25 - NUN. Iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panem.

Verš 33
Vendite, quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterescunt, thesaurum non deficientem in caelis, quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit;
Mt 19:21 - Ait illi Iesus: “ Si vis perfectus esse, vade, vende, quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me ”.
Lk 16:9 - Et ego vobis dico: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defecerit, recipiant vos in aeterna tabernacula.
Mt 6:20 - thesaurizate autem vobis thesauros in caelo, ubi neque aerugo neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur;
Mt 19:21 - Ait illi Iesus: “ Si vis perfectus esse, vade, vende, quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me ”.
Lk 16:9 - Et ego vobis dico: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defecerit, recipiant vos in aeterna tabernacula.
1Tim 6:19 - thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.

Verš 35
Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes,
Ef 6:14 - State ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae
1Pt 1:13 - Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii, perfecte sperate in eam, quae offertur vobis, gratiam in revelatione Iesu Christi.

Verš 38
Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt illi.
Mt 24:42 - Vigilate ergo, quia nescitis qua die Dominus vester venturus sit.

Verš 39
Hoc autem scitote, quia, si sciret pater familias, qua hora fur veniret, non sineret perfodi domum suam.
Mt 24:43 - Illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique et non sineret perfodi domum suam.
1Sol 5:2 - ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet.
2Pt 3:10 - Adveniet autem dies Domini ut fur, in qua caeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, et terra et opera, quae in ea invenientur.
Zjv 3:3 - in mente ergo habe qualiter acceperis et audieris, et serva et paenitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam tamquam fur, et nescies qua hora veniam ad te.
Zjv 16:15 - Ecce venio sicut fur. Beatus, qui vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem eius.

Verš 40
Et vos estote parati, quia, qua hora non putatis, Filius hominis venit ”.
Mt 24:44 - Ideo et vos estote parati, quia, qua nescitis hora, Filius hominis venturus est.
Mt 25:13 - Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam.
Mk 13:33 - Videte, vigilate; nescitis enim, quando tempus sit.
Lk 21:34 - Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae, et superveniat in vos repentina dies illa;
1Sol 5:6 - igitur non dormiamus sicut ceteri, sed vigilemus et sobrii simus.

Verš 42
Et dixit Dominus: “ Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituet dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram?
Mt 24:45 - Quis putas est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis cibum in tempore?
Mt 25:21 - Ait illi dominus eius: “Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa te constituam: intra in gaudium domini tui”.
1Kor 4:2 - Hic iam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur.

Verš 47
Ille autem servus, qui cognovit voluntatem domini sui et non praeparavit vel non fecit secundum voluntatem eius, vapulabit multis;
Jak 4:17 - Scienti igitur bonum facere et non facienti, peccatum est illi!

Verš 50
Baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor, usque dum perficiatur!
Mt 20:22 - Respondens autem Iesus dixit: “ Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? ”. Dicunt ei: “ Possumus ”.
Mk 10:38 - Iesus autem ait eis: “ Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismum, quo ego baptizor, baptizari? ”.

Verš 51
Putatis quia pacem veni dare in terram? Non, dico vobis, sed separationem.
Mt 10:34 - Nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram; non veni pacem mittere sed gladium.
Mi 7:6 - quia filius contumeliam facit patri, filia consurgit adversus matrem suam, nurus adversus socrum suam: inimici hominis domestici eius.

Verš 54
Dicebat autem et ad turbas: “ Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: “Nimbus venit”, et ita fit;
Mt 16:2 - At ille respondens ait eis: “ Facto vespere dicitis: “Serenum erit, rubicundum est enim caelum”;

Verš 58
Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te apud iudicem, et iudex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem.
Prís 25:8 - Quae viderunt oculi tui, ne proferas in iurgio cito, quoniam quid facies postea, cum dehonestaverit te amicus tuus?
Mt 5:25 - Esto consentiens adversario tuo cito, dum es in via cum eo, ne forte tradat te adversarius iudici, et iudex tradat te ministro, et in carcerem mittaris.

Lk 12,1-3 - Mt 16, 6; 26-27; Mk 8, 15; 4, 22.

Lk 12,1 - Pozri poznámku k Mk 8, 15.

Lk 12,4-12 - Mt 10, 28-33, 17-20.

Lk 12,10 - Pozri poznámku k Mt 12, 32.

Lk 12,22-31 - Mt 6, 25-33.

Lk 12,32-34 - Mt 6, 19-21.

Lk 12,35-40 - Mt 24, 42-44; Mk 13, 33-37.

Lk 12,35 - Židia nosili dlhší oblek. Preto pri práci alebo pri cestovaní bolo im treba šaty podpásať, aby im neprekážali v pohybe. Podpásané rúcho je znakom pracovitosti a neúnavnosti. Horiace svetlo naznačuje bdenie.

Lk 12,38 - "Pred polnocou" - "nad ránom" doslovne: "O druhej a tretej stráži."

Lk 12,41-48 - Mt 24, 45-51.

Lk 12,49-53 - Mt 10, 34-36.

Lk 12,49 - "Oheň" sa tu vysvetľuje rozlične. Ježiš priniesol na zem oheň, ktorý sa v dušiach ľudí rozhorí ako oheň lásky k Bohu. Každý to však nepochopí. Preto budú medzi ľuďmi roztržky, dokonca aj v rodinách.

Lk 12,54-56 - Mt 16, 2-3.

Lk 12,56 - Židia mali dosť možností poznať a presvedčiť sa, že Ježiš je Mesiáš, ktorého proroci predpovedali.

Lk 12,58-59 - Mt 5, 25-26.