výhody registrácie

Evanjelium podľa Lukáša

Biblia - Sväté písmo

(VUL - Latinský - Nova Vulgata)

Lk 11, 1-54

1 Et factum est cum esset in loco quodam orans, ut cessa vit, dixit unus ex discipulis eius ad eum: “ Domine, doce nos orare, sicut et Ioannes docuit discipulos suos ”. 2 Et ait illis: “ Cum oratis, dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum; 3 panem nostrum cotidianum da nobis cotidie, 4 et dimitte nobis peccata nostra, si quidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis, et ne nos inducas in tentationem ”. 5 Et ait ad illos: “ Quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicet illi: “Amice, commoda mihi tres panes, 6 quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo, quod ponam ante illum”; 7 et ille de intus respondens dicat: “Noli mihi molestus esse; iam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili; non possum surgere et dare tibi”. 8 Dico vobis: Et si non dabit illi surgens, eo quod amicus eius sit, propter improbitatem tamen eius surget et dabit illi, quotquot habet necessarios. 9 Et ego vobis dico: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. 10 Omnis enim qui petit, accipit; et, qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur. 11 Quem autem ex vobis patrem filius petierit piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi? 12 Aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem? 13 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis dona bona dare filiis vestris, quanto magis Pater de caelo dabit Spiritum Sanctum petentibus se ”. 14 Et erat eiciens daemonium, et illud erat mutum; et factum est, cum daemonium exisset, locutus est mutus. Et admiratae sunt turbae; 15 quidam autem ex eis dixerunt: “ In Beelzebul principe daemoniorum eicit daemonia ”. 16 Et alii tentantes signum de caelo quaerebant ab eo. 17 Ipse autem sciens cogitationes eorum dixit eis: “ Omne regnum in seipsum divisum desolatur, et domus supra domum cadit. 18 Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ipsius? Quia dicitis in Beelzebul eicere me daemonia. 19 Si autem ego in Beelzebul eicio daemonia, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices vestri erunt. 20 Porro si in digito Dei eicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei. 21 Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea, quae possidet; 22 si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma eius auferet, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet. 23 Qui non est mecum, adversum me est; et, qui non colligit mecum, dispergit. 24 Cum immundus spiritus exierit de homine, perambulat per loca inaquosa quaerens requiem; et non inveniens dicit: “Revertar in domum meam unde exivi”. 25 Et cum venerit, invenit scopis mundatam et exornatam. 26 Et tunc vadit et assumit septem alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi; et sunt novissima hominis illius peiora prioribus ”. 27 Factum est autem, cum haec diceret, extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi: “ Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quae suxisti! ”. 28 At ille dixit: “ Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt! ”. 29 Turbis autem concurrentibus, coepit dicere: “ Generatio haec generatio nequam est; signum quaerit, et signum non dabitur illi, nisi signum Ionae. 30 Nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis, ita erit et Filius hominis generationi isti. 31 Regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus Salomone hic. 32 Viri Ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam, quia paenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae, et ecce plus Iona hic. 33 Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum, ut, qui ingrediuntur, lumen videant. 34 Lucerna corporis est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit; si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit. 35 Vide ergo, ne lumen, quod in te est, tenebrae sint. 36 Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, sicut quando lucerna in fulgore suo illuminat te ”. 37 Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisaeus, ut pranderet apud se; et ingressus recubuit. 38 Pharisaeus autem videns miratus est quod non baptizatus esset ante prandium. 39 Et ait Dominus ad illum: “ Nunc vos pharisaei, quod de foris est calicis et catini, mundatis; quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate. 40 Stulti! Nonne, qui fecit, quod de foris est, etiam id, quod de intus est, fecit? 41 Verumtamen, quae insunt, date eleemosynam; et ecce omnia munda sunt vobis. 42 Sed vae vobis pharisaeis, quia decimatis mentam et rutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei! Haec autem oportuit facere et illa non omittere. 43 Vae vobis pharisaeis, quia diligitis primam cathedram in synagogis et salutationes in foro! 44 Vae vobis, quia estis ut monumenta, quae non parent, et homines ambulantes supra nesciunt! ”. 45 Respondens autem quidam ex legis peritis ait illi: “ Magister, haec dicens etiam nobis contumeliam facis ”. 46 At ille ait: “ Et vobis legis peritis: Vae, quia oneratis homines oneribus, quae portari non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas! 47 Vae vobis, quia aedificatis monumenta prophetarum, patres autem vestri occiderunt illos! 48 Profecto testificamini et consentitis operibus patrum vestrorum, quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem aedificatis. 49 Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas et apostolos, et ex illis occident et persequentur, 50 ut requiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi, a generatione ista, 51 a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae, qui periit inter altare et aedem. Ita dico vobis: Requiretur ab hac generatione. 52 Vae vobis legis peritis, quia tulistis clavem scientiae! Ipsi non introistis et eos, qui introibant, prohibuistis ”. 53 Cum autem inde exisset, coeperunt scribae et pharisaei graviter insistere et eum allicere in sermone de multis 54 insidiantes ei, ut caperent aliquid ex ore eius.

Lk 11, 1-54





Verš 2
Et ait illis: “ Cum oratis, dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum;
Mt 6:9 - Sic ergo vos orabitis: Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum,

Verš 9
Et ego vobis dico: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
Mt 7:7 - Petite, et dabitur vobis; quaerite et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
Mt 21:22 - Et omnia, quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis ”.
Mk 11:24 - Propterea dico vobis: Omnia, quaecumque orantes petitis, credite quia iam accepistis, et erunt vobis.
Jn 14:13 - Et quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio;
Jn 15:7 - Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis, petite, et fiet vobis.
Jn 16:24 - Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
Jak 1:5 - Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei.
1Jn 3:22 - et, quodcumque petierimus, accipimus ab eo, quoniam mandata eius custodimus et ea, quae sunt placita coram eo, facimus.
1Jn 5:14 - Et haec est fiducia, quam habemus ad eum, quia si quid petierimus secundum voluntatem eius, audit nos.

Verš 11
Quem autem ex vobis patrem filius petierit piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi?
Mt 7:9 - Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei?

Verš 14
Et erat eiciens daemonium, et illud erat mutum; et factum est, cum daemonium exisset, locutus est mutus. Et admiratae sunt turbae;
Mt 9:32 - Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, daemonium habentem.
Mt 12:22 - Tunc oblatus est ei daemonium habens, caecus et mutus, et curavit eum, ita ut mutus loqueretur et videret.

Verš 15
quidam autem ex eis dixerunt: “ In Beelzebul principe daemoniorum eicit daemonia ”.
Mt 9:34 - Pharisaei autem dicebant: “ In principe daemoniorum eicit daemones ”.
Mt 12:24 - Pharisaei autem audientes dixerunt: “ Hic non eicit daemones nisi in Beelzebul, principe daemonum ”.
Mk 3:22 - Et scribae, qui ab Hierosolymis descenderant, dicebant: “ Beelzebul habet ” et: “ In principe daemonum eicit daemonia ”.

Verš 16
Et alii tentantes signum de caelo quaerebant ab eo.
Mt 16:1 - Et accesserunt ad eum pharisaei et sadducaei tentantes et rogaverunt eum, ut signum de caelo ostenderet eis.

Verš 17
Ipse autem sciens cogitationes eorum dixit eis: “ Omne regnum in seipsum divisum desolatur, et domus supra domum cadit.
Mt 12:25 - Sciens autem cogitationes eorum dixit eis: “ Omne regnum divisum contra se desolatur, et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit.
Mk 3:24 - Et si regnum in se dividatur, non potest stare regnum illud;

Verš 22
si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma eius auferet, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet.
Kol 2:15 - exspolians principatus et potestates traduxit confidenter, triumphans illos in semetipso.

Verš 23
Qui non est mecum, adversum me est; et, qui non colligit mecum, dispergit.
Mt 12:30 - Qui non est mecum, contra me est; et, qui non congregat mecum, spargit.

Verš 24
Cum immundus spiritus exierit de homine, perambulat per loca inaquosa quaerens requiem; et non inveniens dicit: “Revertar in domum meam unde exivi”.
Mt 12:43 - Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit.

Verš 26
Et tunc vadit et assumit septem alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi; et sunt novissima hominis illius peiora prioribus ”.
Jn 5:14 - Postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi: “ Ecce sanus factus es; iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat ”.
Heb 6:4 - Impossibile est enim eos, qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti
Heb 10:26 - Voluntarie enim peccantibus nobis, post acceptam notitiam veritatis, iam non relinquitur pro peccatis hostia,
2Pt 2:20 - Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et Salvatoris Iesu Christi his rursus implicati superantur, facta sunt eis posteriora deteriora prioribus.

Verš 28
At ille dixit: “ Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt! ”.
Mt 7:21 - Non omnis, qui dicit mihi: “Domine, Domine”, intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est.
Jn 6:29 - Respondit Iesus et dixit eis: “ Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem misit ille ”.
Rim 2:13 - Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur.

Verš 29
Turbis autem concurrentibus, coepit dicere: “ Generatio haec generatio nequam est; signum quaerit, et signum non dabitur illi, nisi signum Ionae.
Jon 1:17 -
Jon 2:10 - ego autem in voce laudis immolabo tibi, quaecumque vovi, reddam; salus Domini est ”.

Verš 31
Regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus Salomone hic.
1Kr 10:1 - Sed et regina Saba, audita fama Salomonis — in hono rem nominis Domini — venit tentare eum in aenigmatibus.
2Krn 9:1 - Regina quoque Saba, cum audisset famam Salomonis, venit, ut tentaret eum in aenigmatibus in Ierusalem cum magno comitatu et camelis, qui portabant aromata et auri plurimum gemmasque pretiosas. Cumque venisset ad Salomonem, locuta est ei, quaecumque erant in corde suo.
Mt 12:42 - Regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis; et ecce plus quam Salomon hic!

Verš 32
Viri Ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam, quia paenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae, et ecce plus Iona hic.
Jon 3:5 - Et crediderunt viri Ninevitae in Deo; et praedicaverunt ieiunium et vestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem.

Verš 33
Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum, ut, qui ingrediuntur, lumen videant.
Mt 5:15 - neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt.
Mk 4:24 - Et dicebat illis: “ Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis et adicietur vobis.
Lk 8:16 - Nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit, sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen.

Verš 34
Lucerna corporis est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit; si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit.
Mt 6:22 - Lucerna corporis est oculus. Si ergo fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit;

Verš 38
Pharisaeus autem videns miratus est quod non baptizatus esset ante prandium.
Mk 7:3 - — pharisaei enim et omnes Iudaei, nisi pugillo lavent manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum;

Verš 39
Et ait Dominus ad illum: “ Nunc vos pharisaei, quod de foris est calicis et catini, mundatis; quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate.
Mt 23:25 - Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia mundatis, quod de foris est calicis et paropsidis, intus autem pleni sunt rapina et immunditia!
Tít 1:15 - Omnia munda mundis; coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum, sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia.

Verš 41
Verumtamen, quae insunt, date eleemosynam; et ecce omnia munda sunt vobis.
Iz 58:7 - Nonne frangere esurienti panem tuum, et egenos, vagos inducere in domum? Cum videris nudum, operi eum et carnem tuam ne despexeris.
Dan 4:27 - responditque rex et ait: “ Nonne haec est Babylon magna, quam ego aedificavi in domum regni, in robore fortitudinis meae et in gloria decoris mei? ”.
Lk 12:33 - Vendite, quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterescunt, thesaurum non deficientem in caelis, quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit;

Verš 42
Sed vae vobis pharisaeis, quia decimatis mentam et rutam et omne holus et praeteritis iudicium et caritatem Dei! Haec autem oportuit facere et illa non omittere.
Mt 23:23 - Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis, quae graviora sunt legis: iudicium et misericordiam et fidem! Haec oportuit facere et illa non omittere.
1Sam 15:22 - Et ait Samuel: “ Numquid vult Dominus holocausta aut victimas et non potius ut oboediatur voci Domini? Melior est enim oboedientia quam victimae, et auscultare magis quam offerre adipem arietum.
Oz 6:6 - quia caritatem volo et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta.
Mi 6:8 - Indicatum est tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus quaerat a te: utique facere iudicium et diligere caritatem et sollicitum ambulare cum Deo tuo.
Mt 9:13 - Euntes autem discite quid est: “Misericordiam volo et non sacrificium”. Non enim veni vocare iustos sed peccatores ”.
Mt 12:7 - Si autem sciretis quid est: “Misericordiam volo et non sacrificium”, numquam condemnassetis innocentes.

Verš 43
Vae vobis pharisaeis, quia diligitis primam cathedram in synagogis et salutationes in foro!
Mt 23:6 - amant autem primum recubitum in cenis et primas cathedras in synagogis
Mk 12:38 - Et dicebat in doctrina sua: “ Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro
Lk 20:46 - “ Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis,

Verš 44
Vae vobis, quia estis ut monumenta, quae non parent, et homines ambulantes supra nesciunt! ”.
Mt 23:27 - Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae a foris quidem parent speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia!

Verš 46
At ille ait: “ Et vobis legis peritis: Vae, quia oneratis homines oneribus, quae portari non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas!
Iz 10:1 - Vae, qui condunt leges iniquas et scribentes iniustitiam scribunt,
Mt 23:4 - Alligant autem onera gravia et importabilia et imponunt in umeros hominum, ipsi autem digito suo nolunt ea movere.
Sk 15:10 - Nunc ergo quid tentatis Deum imponere iugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus?

Verš 47
Vae vobis, quia aedificatis monumenta prophetarum, patres autem vestri occiderunt illos!
Mt 23:29 - Vae vobis, scribae et pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulcra prophetarum et ornatis monumenta iustorum

Verš 49
Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas et apostolos, et ex illis occident et persequentur,
Mt 10:16 - Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum; estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae.
Lk 10:3 - Ite; ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
Jn 16:2 - Absque synagogis facient vos; sed venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo.
Sk 7:51 - Duri cervice et incircumcisi cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis; sicut patres vestri, et vos.
Heb 11:35 - acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos; alii autem distenti sunt, non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem;

Verš 51
a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae, qui periit inter altare et aedem. Ita dico vobis: Requiretur ab hac generatione.
Gn 4:8 - Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: “Egrediamur foras”. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum.
Heb 11:4 - Fide ampliorem hostiam Abel quam Cain obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse iustus, testimonium perhibente muneribus eius Deo; et per illam defunctus adhuc loquitur.
2Krn 24:21 - Qui coniuraverunt adversus eum et lapidaverunt eum iuxta regis imperium in atrio domus Domini.

Verš 52
Vae vobis legis peritis, quia tulistis clavem scientiae! Ipsi non introistis et eos, qui introibant, prohibuistis ”.
Mt 23:13 - Vae autem vobis, scribae et pharisaei hypocritae, quia clauditis regnum caelorum ante homines! Vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare.

Lk 11,1-4 - Mt 6, 9-13.Ako celá reč, povedaná na vrchu, uvádza sa u Lk v skrátenej forme, aj modlitba Pána je tu o niečo kratšia ako u Mt.

Lk 11,5-8 - Toto podobenstvo sa nachádza len u Lk.

Lk 11,9-13 - Mt 7, 7-11.

Lk 11,14-23 - Mt 12, 22-30; Mk 3, 22-27.

Lk 11,24-26 - Mt 12, 43-45.

Lk 11,27-28 - Tento výjav opisuje iba Lukáš. - Mária je blahoslavená preto, lebo je matkou Ježiša Krista. Blahoslavenejšia je preto, že prijala do srdca Božie slovo a vo svojom živote ho aj uskutočňovala.

Lk 11,29-32 - Mt 12, 38-42; Mk 8, 11-12.

Lk 11,33-36 - Mt 5, 15; 6, 22-23; Mk 4, 21.

Lk 11,34-36 - Porov. poznámku k Mt 6, 22.

Lk 11,37-54 - Mt 23, 23-36.

Lk 11,41 - Farizeji dosiahnu odpustenie hriechov, a teda čisté svedomie, ak vrátia nahrabané veci, alebo ich rozdajú ako almužnu. Porov. Zachejove slová u Lk 19, 8.