Verš 5
Fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abiae, et uxor illi de filiabus Aaron, et nomen eius Elisabeth.
1Krn 24:10 - septima Accos, octava Abia,
Verš 9
secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit, ut incensum poneret ingressus in templum Domini;
Heb 9:6 - His vero ita praeparatis, in prius quidem tabernaculum semper intrant sacerdotes sacrorum officia consummantes;
Ex 30:7 - Et adolebit incensum super eo Aaron suave fragrans mane. Quando componet lucernas, incendet illud;
Lv 16:17 - Nullus hominum sit in tabernaculo conventus, quando pontifex ingreditur sanctuarium, ut expiet se et domum suam et universam congregationem Israel, donec egrediatur.
Verš 13
Ait autem ad illum angelus: “ Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua, et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Ioannem.
Lk 1:60 - Et respondens mater eius dixit: “ Nequaquam, sed vocabitur Ioannes ”.
Verš 14
Et erit gaudium tibi et exsultatio, et multi in nativitate eius gaudebunt:
Lk 1:58 - Et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.
Verš 15
erit enim magnus coram Domino et vinum et siceram non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae
Sdc 13:4 - Cave ergo, ne vinum bibas ac siceram nec immundum quidquam comedas,
Verš 16
et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
Mal 4:6 -
Mt 11:14 - et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est.
Verš 17
Et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae, ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum, parare Domino plebem perfectam ”.
Mt 3:2 - et dicens: “ Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum ”.
Mk 9:12 - Qui ait illis: “ Elias veniens primo, restituit omnia; et quomodo scriptum est super Filio hominis, ut multa patiatur et contemnatur?
Mal 4:6 -
Verš 18
Et dixit Zacharias ad angelum: “ Unde hoc sciam? Ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis ”.
Gn 17:17 - Cecidit Abraham in faciem suam et risit dicens in corde suo: “Putasne centenario nascetur filius? Et Sara nonagenaria pariet?”.
Verš 25
“ Sic mihi fecit Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines ”.
Gn 30:23 - Quae concepit et peperit filium dicens: “ Abstulit Deus opprobrium meum ”;
Iz 4:1 - Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa dicentes: “ Panem nostrum comedemus et vestimentis nostris operiemur, tantummodo vocetur nomen tuum super nos: aufer opprobrium nostrum ”.
Verš 27
ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria.
Mt 1:18 - Iesu Christi autem generatio sic erat. Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto.
Verš 31
Et ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum.
Iz 7:14 - Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce, virgo concipiet et pariet filium et vocabit nomen eius Emmanuel;
Mt 1:21 - pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum ”.
Verš 32
Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius,
Iz 54:5 - Qui enim fecit te, erit sponsus tuus, Dominus exercituum nomen eius; et redemptor tuus Sanctus Israel, Deus omnis terrae vocabitur.
2Sam 7:12 - Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de visceribus tuis; et firmabo regnum eius.
Ž 132:11 - Iuravit Dominus David veritatem et non recedet ab ea: “ De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
Iz 9:7 - Verbum misit Dominus in Iacob, et cecidit in Israel.
Verš 33
et regnabit super domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis ”.
1Krn 22:10 - Ipse aedificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero ei in patrem; firmaboque solium regni eius super Israel in aeternum”.
Ž 45:6 - sagittae tuae acutae - populi sub te cadent - in corda inimicorum regis.
Ž 89:36 - Semel iuravi in sancto meo: David non mentiar.
Jer 23:5 - Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen iustum; et regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et iustitiam in terra.
Dan 7:14 - et data sunt ei potestas et honor et regnum; et omnes populi, tribus et linguae ipsi servierunt: potestas eius potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur.
Dan 7:27 - regnum autem et potestas et magnitudo regnorum, quae sunt subter omne caelum, detur populo sanctorum Altissimi, cuius regnum regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei et oboedient” ”.
Mi 4:7 - et ponam claudicantem in reliquias et eam, quae laboraverat, in gentem robustam ”. Et regnabit Dominus super eos in monte Sion ex hoc nunc et usque in aeternum.
Heb 1:8 - ad Filium autem: “ Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi, et virga aequitatis virga regni tui.
Verš 37
quia non erit impossibile apud Deum omne verbum ”.
Jób 42:2 - “ Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio.
Jer 32:17 - Heu, Domine Deus, ecce tu fecisti caelum et terram in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento; non erit tibi difficile omne verbum,
Za 8:6 - Haec dicit Dominus exercituum: Si videbitur difficile in oculis reliquiarum populi huius in diebus illis, numquid etiam in oculis meis difficile erit?, dicit Dominus exercituum.
Mt 19:26 - Aspiciens autem Iesus dixit illis: “ Apud homines hoc impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt ”.
Lk 18:27 - Ait autem illis: “ Quae impossibilia sunt apud homi nes, possibilia sunt apud Deum ”.
Verš 45
Et beata, quae credidit, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt ei a Domino ”.
Lk 11:28 - At ille dixit: “ Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt! ”.
Verš 50
et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum.
Ex 20:6 - et faciens misericordiam in milia his, qui diligunt me et custodiunt praecepta mea.
Verš 51
Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui;
Iz 51:9 - Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini; consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus saeculorum. Numquid non tu percussisti Rahab, vulnerasti draconem?
Iz 52:10 - Nudavit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium; et videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri.
Ž 33:10 - Dominus dissipat consilia gentium, irritas facit cogitationes populorum.
1Pt 5:5 - Similiter, adulescentes, subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem induite, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
Verš 52
deposuit potentes de sede et exaltavit humiles;
1Sam 2:8 - suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem, ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat. Domini enim sunt cardines terrae, et posuit super eos orbem.
Ž 113:6 - et se inclinat, ut respiciat in caelum et in terram?
Verš 53
esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes.
Ž 34:10 - IOD. Timete Dominum, sancti eius, quoniam non est inopia timentibus eum.
Verš 54
Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae,
Iz 30:18 - Propterea exspectat Dominus, ut misereatur vestri, et ideo exaltabitur parcens vobis, quia Deus iudicii Dominus; beati omnes, qui exspectant eum.
Iz 41:9 - quem apprehendi ab extremis terrae, et a longinquis eius vocavi te et dixi tibi: “ Servus meus es tu; elegi te et non abieci te ”.
Iz 54:5 - Qui enim fecit te, erit sponsus tuus, Dominus exercituum nomen eius; et redemptor tuus Sanctus Israel, Deus omnis terrae vocabitur.
Jer 31:2 - Haec dicit Dominus: Invenit gratiam in deserto populus, qui remanserat a gladio; vadet ad requiem suam Israel ”.
Jer 31:20 - Estne filius honorabilis mihi Ephraim aut puer delectabilis, quia ex quo locutus sum de eo, adhuc recordabor eius? Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum: miserans miserebor eius ”, ait Dominus.
Verš 55
sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in saecula ”.
Gn 17:19 - Et ait Deus: “Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen eius Isaac; et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum.
Gn 22:18 - et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia oboedisti voci meae”.
Ž 132:11 - Iuravit Dominus David veritatem et non recedet ab ea: “ De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
Verš 58
Et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.
Lk 1:14 - Et erit gaudium tibi et exsultatio, et multi in nativitate eius gaudebunt:
Verš 59
Et factum est, in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius, Zachariam.
Gn 17:12 - Infans octo dierum circumcidetur in vobis: omne masculinum in generationibus vestris, tam vernaculus quam empticius ex omnibus alienigenis, quicumque non fuerit de stirpe vestra.
Lv 12:3 - et die octavo circumcidetur infantulus;
Verš 60
Et respondens mater eius dixit: “ Nequaquam, sed vocabitur Ioannes ”.
Lk 1:13 - Ait autem ad illum angelus: “ Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua, et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Ioannem.
Verš 69
et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui,
Ž 132:17 - Illic germinare faciam cornu David, parabo lucernam christo meo.
Verš 70
sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum eius,
Ž 72:12 - Quia liberabit inopem clamantem et pauperem, cui non erat adiutor.
Iz 40:10 - ecce Dominus Deus in virtute venit, et brachium eius dominatur: ecce merces eius cum eo, et praemium illius coram illo.
Jer 23:6 - In diebus illis salvabitur Iuda, et Israel habitabit confidenter; et hoc est nomen, quod vocabunt eum: Dominus iustitia nostra.
Jer 30:10 - Tu ergo ne timeas, serve meus Iacob, ait Dominus, neque paveas, Israel, quia ecce ego salvabo te de terra longinqua et semen tuum de terra captivitatis eorum; et revertetur Iacob et quiescet et securus erit, et non erit quem formidet;
Dan 9:27 - Confirmabit autem pactum multis hebdomade una; et in dimidio hebdomadi deficiet hostia et sacrificium, et erit super alam abominationis vastator, et usquedum consummatio et decretum effundantur super vastatorem ”.
Verš 73
iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis,
Gn 22:16 - “Per memetipsum iuravi, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem et non pepercisti filio tuo unigenito,
Ž 105:9 - quod disposuit cum Abraham, et iuramenti sui ad Isaac.
Jer 31:33 - Sed hoc erit pactum, quod feriam cum domo Israel post dies illos, dicit Dominus: Dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam eam; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum.
Heb 6:13 - Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem iuraret maiorem, iuravit per semetipsum
Heb 6:17 - in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus immobilitatem consilii sui, se interposuit iure iurando,
Verš 74
ut sine timore, de manu inimicorum liberati, serviamus illi
Heb 9:14 - quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum aeternum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi.
Verš 75
in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris.
1Pt 1:15 - sed secundum eum, qui vocavit vos, sanctum, et ipsi sancti in omni conversatione sitis,
Verš 76
Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius,
Lk 1:17 - Et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae, ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum, parare Domino plebem perfectam ”.
Mal 4:5 -
Verš 77
ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum,
Lk 3:3 - Et venit in omnem regionem circa Iordanem praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum,
Verš 78
per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitabit nos oriens ex alto,
Mal 4:2 -
Verš 79
illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis ”.
Iz 9:2 - Multiplicasti exsultationem et magnificasti laetitiam; laetantur coram te sicut laetantes in messe, sicut exsultant, quando dividunt spolia.
Iz 42:7 - ut aperires oculos caecorum et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris.
Iz 43:8 - Educ foras populum caecum, et oculos habentem, surdos, et aures eis sunt.
Iz 49:9 - ut diceres his, qui vincti sunt: “Exite”, et his, qui in tenebris: “Revelamini”. Super vias pascentur, et in omnibus collibus decalvatis pascua eorum;
Iz 60:1 - Surge, illuminare, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est.
Verš 80
Puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israel.
Lk 2:40 - Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia; et gratia Dei erat super illum.
Lk 1,1-4 - Teofil bol dajaký popredný muž, o ktorom sa hovorí aj v Sk 1, 1. Tento predhovor nám jasne poukazuje na to, že evanjelium nie je dajakým ľudovým rozprávaním, ale dielom doloženým vierohodnými svedectvami.
Lk 1,5 - Dávid pri novom zriadení starozákonnej bohoslužby zadelil kňazov do 24 tried. Každá trieda konala týždenne službu v chráme. Lósom sa rozhodlo, kto akú službu má vo svojej triede konať. Jeden z kňazov denne vchádzal ráno i večer ku kadidlovému oltáru pred Svätyňou svätých a tam pálil kadidlo.
Lk 1,25 - Radosť Alžbety bola veľká. Neplodnosť totiž bola v očiach Židov veľkou hanbou, ba Božím trestom.
Lk 1,26 - "V šiestom mesiaci" - od počatia Jána Krstiteľa.
Lk 1,27 - "Zasnúbenej" - o zásnubách pozri poznámku pri Mt 1, 18.
Lk 1,28 - "Zdravas'" doslovne "Raduj sa".
Lk 1,34-35 - Z týchto veršov sa dá usudzovať, že Panna Mária mala sľub trvalej čistoty a panenstva. Preto teraz nerozumie, že Boh chce, aby bola matkou. Anjel jej vysvetlí, že počatie bude dielom Svätého Ducha. Bude aj pannou, aj matkou. Tretie evanjelium dosť často uvádza činnosť Svätého Ducha (1, 15; 1, 35; 1, 41; 1, 67; 2, 25; 2, 26; 2,27; 3, 16. 22; 4, 1; 10, 21; 12, 12; 24, 49). Teda Panna Mária nežila manželsky s Jozefom, hoci bola jeho zákonitou manželkou. Jozef pravdepodobne vedel o tomto jej záväzku, a preto žili spolu ako brat a sestra.
Lk 1,39 - Mesto medzi vrchmi v blízkosti Jeruzalema, kde býval Zachariáš so svojou manželkou, je podľa tradície dnešné Ain Karim vo vzdialenosti asi 6 km na západ od Jeruzalema. Z Galiley to bola asi štvordňová cesta.
Lk 1,46-55 - Máriin chválospev Magnifikat je básnická skladba žalmového druhu, celá preniknutá myšlienkami zo žalmov a z iných starozákonných spisov. Mária ďakuje Bohu a chváli ho za jeho veľké činy, ktoré spôsobil v jej živote (46-50), ďalej hovorí o tom, ako veľkolepo si Boh počína pri riadení osudov celého ľudstva (51-53) a napokon o jeho vernosti a o prisľúbeniach vyvolenému ľudu (54-55).
Lk 1,59 - Na ôsmy deň po narodení bol Ján podrobený obradu obriezky, ktorý znamenal prijatie do zmluvy. Vtedy dali dieťaťu aj meno, čo bolo spojené s rodinnou slávnosťou.
Lk 1,67-80 - Aj Zachariášov chválospev Benediktus je skladba žalmového rázu, oslavujúca príchod Mesiáša-Spasiteľa z Dávidovho rodu (68-75) a povolanie Zachariášovho syna za jeho predchodcu (76-79). "Prorokovať" v Písme znamená vo všeobecnosti hovoriť z Božieho vnuknutia; v užšom zmysle slova aj predpovedať.