Verš 1
Et dicebat illis: “ Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stan tibus, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei venisse in virtute ”.
Mt 16:28 - Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo ”.
Lk 9:27 - Dico autem vobis vere: Sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei ”.
Verš 2
Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos. Et transfiguratus est coram ipsis;
Mt 17:1 - Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioan nem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum.
Lk 9:28 - Factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum et Ioannem et Iacobum et ascendit in montem, ut oraret.
Verš 7
Et facta est nubes obumbrans eos, et venit vox de nube: “ Hic est Filius meus dilectus; audite illum ”.
Iz 42:1 - Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacet sibi in illo anima mea; dedi spiritum meum super eum, iudicium gentibus proferet.
Mt 3:17 - Et ecce vox de caelis dicens: “Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui ”.
Mt 17:5 - Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens: “ Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite ”.
Mk 1:11 - et vox facta est de caelis: “ Tu es Filius meus dilectus; in te complacui ”.
Lk 3:22 - et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba super ipsum; et vox de caelo facta est: “ Tu es Filius meus dilectus; in te complacui mihi ”.
Lk 9:35 - Et vox facta est de nube dicens: “ Hic est Filius meus electus; ipsum audite ”.
Kol 1:13 - qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae,
2Pt 1:17 - Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce prolata ad eum huiuscemodi a magnifica gloria: “ Filius meus, dilectus meus hic est, in quo ego mihi complacui ”;
Dt 18:19 - Qui autem verba mea, quae loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor exsistam.
Verš 9
Et descendentibus illis de monte, praecepit illis, ne cui, quae vidissent, narrarent, nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.
Mt 17:9 - Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Iesus dicens: “ Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat ”.
Lk 9:36 - Et dum fieret vox, inventus est Iesus solus. Et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his, quae viderant.
Verš 11
Et interrogabant eum dicentes: “ Quid ergo dicunt scribae quia Eliam oporteat venire primum? ”.
Mal 4:5 -
Mt 11:14 - et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est.
Lk 1:17 - Et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae, ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum, parare Domino plebem perfectam ”.
Verš 12
Qui ait illis: “ Elias veniens primo, restituit omnia; et quomodo scriptum est super Filio hominis, ut multa patiatur et contemnatur?
Ž 22:6 - ad te clamaverunt et salvi facti sunt, in te speraverunt et non sunt confusi.
Iz 53:4 - Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit; et nos putavimus eum quasi plagatum, percussum a Deo et humiliatum.
Dan 9:26 - Et post hebdomades sexaginta duas occidetur christus; et nihil erit ei. Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus ducis venturi, et finis eius vastitas, et usque ad finem belli statuta desolatio.
Verš 13
Sed dico vobis: Et Elias venit; et fecerunt illi, quaecumque volebant, sicut scriptum est de eo ”.
Mal 4:5 -
Verš 17
Et respondit ei unus de turba: “ Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum;
Mt 17:14 - Et cum venissent ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum
Lk 9:37 - Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illi turba multa.
Verš 20
Et attulerunt illum ad eum. Et cum vidisset illum, spiritus statim conturbavit eum; et corruens in terram volutabatur spumans.
Mk 1:26 - Et discerpens eum spiritus immundus et exclamans voce magna exivit ab eo.
Verš 23
Iesus autem ait illi: “ “Si potes!”. Omnia possibilia credenti ”.
Lk 17:6 - Dixit autem Dominus: “ Si haberetis fidem sicut granum sinapis, diceretis huic arbori moro: “Eradicare et transplantare in mare”, et oboediret vobis.
Verš 28
Et cum introisset in domum, discipuli eius secreto interrogabant eum: “ Quare nos non potuimus eicere eum? ”.
Mt 17:19 - Tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt: “ Quare nos non potuimus eicere illum? ”.
Verš 30
Et inde profecti peragrabant Galilaeam; nec volebat quemquam scire.
Mt 16:21 - Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere.
Mt 17:22 - Conversantibus autem eis in Galilaea, dixit illis Iesus: “ Filius hominis tradendus est in manus hominum,
Mt 20:18 - “ Ecce ascendimus Hierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et condemnabunt eum morte
Mk 8:31 - Et coepit docere illos: “ Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere ”;
Mt 10:33 - qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis.
Lk 9:22 - dicens: “ Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere ”.
Lk 18:31 - Assumpsit autem Duodecim et ait illis: “ Ecce ascendimus Ierusalem, et consummabuntur omnia, quae scripta sunt per Prophetas de Filio hominis:
Lk 24:7 - dicens: “Oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere” ”.
Verš 33
Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi esset, interrogabat eos: “ Quid in via tractabatis? ”.
Mt 18:1 - In illa hora accesserunt di scipuli ad Iesum dicentes: “ Quis putas maior est in regno caelorum? ”.
Lk 9:46 - Intravit autem cogitatio in eos, quis eorum maior esset.
Lk 22:24 - Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior.
Verš 35
Et residens vocavit Duodecim et ait illis: “ Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus et omnium minister ”.
Mt 20:27 - et, quicumque voluerit inter vos primus esse, erit vester servus;
Mk 10:43 - Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior inter vos, erit vester minister;
Verš 36
Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum; quem ut complexus esset, ait illis:
Mk 10:16 - Et complexans eos benedicebat imponens manus super illos.
Verš 37
“ Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit; et, quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui me misit ”.
Mt 18:5 - Et, qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit.
Lk 9:48 - et ait illis: “ Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit; et, quicumque me receperit, recipit eum, qui me misit; nam qui minor est inter omnes vos, hic maior est ”.
Jn 13:20 - Amen, amen dico vobis: Qui accipit, si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum, qui me misit ”.
Verš 38
Dixit illi Ioannes: “ Magister, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia, et prohibebamus eum, quia non sequebatur nos ”.
Lk 9:49 - Respondens autem Ioannes dixit: “ Praeceptor, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia et prohibuimus eum, quia non sequitur nobiscum ”.
Verš 39
Iesus autem ait: “ Nolite prohibere eum. Nemo est enim, qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me;
1Kor 12:3 - Ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit: “ Anathema Iesus! ”; et nemo potest dicere: “ Dominus Iesus ”, nisi in Spiritu Sancto.
Verš 41
Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine, quia Christi estis, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam.
Mt 10:42 - Et, quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam ”.
Verš 42
Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis, ut circumdetur mola asinaria collo eius, et in mare mittatur.
Mt 18:6 - Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei, ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris.
Lk 17:2 - Utilius est illi, si lapis molaris imponatur circa collum eius et proiciatur in mare, quam ut scandalizet unum de pusillis istis.
Verš 43
Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inexstinguibilem.
Dt 13:6 - Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur, quia locutus est, ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra Aegypti et redemit te de domo servitutis; ut errare te faceret de via, quam tibi praecepit Dominus Deus tuus; et auferes malum de medio tui.
Mt 5:30 - Et si dextera manus tua scandalizat te, abscide eam et proice abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum abeat in gehennam.
Mt 18:8 - Si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te, abscide eum et proice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum.
Verš 44
Iz 66:24 - Et egredientur et videbunt cadavera virorum, qui praevaricati sunt in me; nam vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur, et erunt abominationi omni carni ”.
Verš 49
omnis enim igne salietur.
Lv 2:13 - Quidquid obtuleris sacrificii, similae sale condies nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo: in omni oblatione tua offeres sal.
Verš 50
Bonum est sal; quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal et pacem habete inter vos ”.
Mt 5:13 - Vos estis sal terrae; quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus.
Lk 14:34 - Bonum est sal; si autem sal quoque evanuerit, in quo condietur?
Rim 12:18 - si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes;
Heb 12:14 - Pacem sectamini cum omnibus et sanctificationem, sine qua nemo videbit Dominum,
Mk 9,1 - Pozri poznámku k Mt 16, 27-28.
Mk 9,2-8 - Mt 17, 1-8; Lk 9, 28-36; 2 Pt 1, 17-18.
Mk 9,9-13 - Mt 17, 9-13.Pozri poznámku k Mt 17, 10-13.
Mk 9,14-29 - Mt 17, 14-20; Lk 9, 37-42.
Mk 9,30-32 - Mt 17, 22-23; Lk 9, 43-45.
Mk 9,31-32 - Apoštoli si nevedeli predstaviť, ako môže súvisieť utrpenie Mesiáša s uskutočnením jeho vlády.
Mk 9,33-37 - Mt 18, 1-5; Lk 9, 46-48.
Mk 9,38-41 - Lk 9, 49-50; Mt 10, 42.
Mk 9,42-50 - Mt 18, 6-9; Lk 17, 1-2; Mt 5, 13; 5, 29-30; Lk 14, 34.
Mk 9,44 46 - Tieto verše Neovulgáta vynecháva. Grécky text ich nemá. Je to jednoduché opakovanie verša 48: "Kde ich červ neumiera a oheň nezhasína."
Mk 9,48 - Iz 66, 24.
Mk 9,49 - Každá starozákonná obeť, ak mala byť Bohu milá, mala sa konať podľa predpisu (Lv 2, 13) a musela sa osoliť. Podobne aj každý človek, čo chce byť Bohu milý, musí sa uchrániť pred večnou záhubou a musí byť posolený ohňom a soľou, t. j. musí byť očistený ohňom utrpenia a premáhaním seba.